« aposcripta-6366 »


Général

  •  
    Clément III (1187-1191)

  •  
    L'abbé de Santa Maria de Casanova (diocèse de Turin), Mauro, et la communauté

  •  
    X kalendas aprilis, indictione septima, MCLXXXVIII, anno secundo

  •  
    1189/03/23

  •  
    Latran

  •  
    Privilège solennel

  •  
    Clemens III nimmt das Kloster Casanova (D. Torino) in apostolischen Schutz und bestätigt seine Besitzthümer und Rechte.

  •  
    [Original] A. ITALIE, Turin, Archivio di Stato, S. Maria di Casanova Mazzo I. Perg. ital., br. 0,522, lang 0,635, unten 0,025 umgeschlagen, durch zwei Löcher ging die Schnur, welche mit dem Bleisiegel verloren (jetzt ist durch die Löcher eine rosa und gelbe Schnur mit dem Siegel Innocenz IV gezogen). Faltung der Bullen. Ringkreuz und E der Unterschrift können von gleicher Hand und Dinte herrühren, die Datirung ist vom Hauptkörperschreiber ausgeführt, das M des Moses scheint nachgetragen zu sein. Die Zeugenfirmen sind theilweise von gleicher Dinte und wohl auch Hand gemacht, † Ego Ia von schwerer Hand, der Rest der Firma von leichter zierlicher. Ob † E von hellerer Dinte als die übrige Signirung des Diakonen Bernard herrührt, ist fraglich.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 426, p. 369-370.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 16396 [en ligne].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis Mauro, abbati sancte Marie de Casa nova, eiusque fratribus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
    Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat.
    Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium sancte Marie de Casa nova, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.
    Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, prestante domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis du[ximus] exprimenda vocabulis : abbatiam Case nove cum omnibus pertinentiis suis, grangiam, que est iuxta abbatiam, cum omnibus pertinentiis suis, grangiam Balcher cum pertinentiis suis, grangiam Silvarole cum pertinentiis suis, grangiam Cevoleti cum pertinentiis suis, grangiam Fontanea sparse cum pertinentiis suis, grangiam Rivole de Alba cum pertinentiis suis, grangiam turris cum pertinentiis suis, domum Caracte de Ker cum pertinentiis suis.
    Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis, clericos vel laicos e seculo fugientes, liberos et absolutos, ad conversionem vestram recipere et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit, sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere ; quod si quis eos forte retinere presumpserit, liceat vobis, in ipsos monachos vestros sive conversos sententiam regularem ex nostra auctoritate proferre. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ne infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum ullus rapinam sive furtum committere, ignem apponere, hominem capere vel interficere aliqua temeritate presumat. Sane si episcopi aliquid ab abbatibus vestri ordinis preter obedientiam debitam vel principes terre contra libertatem ordinis a predecessoribus nostris et a nobis indultam expetierint, liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica denegare, quod petitur, ne occasione ista predictus [ordo, qui] hactenus liber extitit, humane servitutis laqueo alligetur. Quod si ipsi episcopi aliquam propter hoc in ecclesias vestras vel personas sententiam promulgaverint, liberum sit eisdem abb[ati]bus, eandem sententiam tamquam contra apostolice Sedis [indulta] prolatam, decernimusb irritandam.
    Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasteriumc temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas [retinere] nec causa fodri seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur... Cunctis autem... inveniant. Amen. A-m. Amen.
    [R] Ego Clemens cath[olice] ecclesie episcopus ss. [M]
    † Ego Laborans presbiter cardinalis sancte Marie transtyberim tituli Calixti ss.
    † Ego Pandulfus presbiter cardinalis basilice XII Apostolorum ss.
    † Ego Albinus tituli sancte Crucis in Ierusalemd presbiter cardinalis ss.
    † Ego Bobo tituli sancte Anastasie presbiter cardinalis ss.
    † Ego Alex[ander] tituli sancte Susanne presbiter cardinalis ss.
    † Ego Petrus tituli sancti Laurentii in Damaso ss. [1]
    † Ego Iac[intus] diaconus cardinalis sanctee Marie in Cosmidyn ss.
    † Ego Gra[tianus]f sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis ss.
    † Ego Gerardus sancti Adriani diaconus cardinalis ss.
    † Ego Octavianus sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis ss.
    † Ego Iohannes felix diaconus cardinalis iux[s]ta templum Agrippe ss.
    † Ego Bernardus sancte Marie nove diaconus cardinalis ss.
    † Ego Gregorius sancte Marie in Aquiro diaconus cardinalis ss.
    Datum Laterani per manum Moysi, sancte Romane ecclesie subdiaconi, vicem agentis cancellarii, X Kalendas aprilis, iondictione septima, anno Incarnationis dominice MCLXXXVIII, pontificatus vero domni CLEMENTIS pape III anno secundo.

  •  
    (a) o durch Korrektur aus u hergestellt.
  •  
    (b) auf Rasur ; lies : decernere
  •  
    (c) auf Rasur
  •  
    (d) das I nachträglich vorgesetzt
  •  
    (e) übergeschrieben
  •  
    (f) theilweise auf Rasur.

Informations

Acte

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146736 (aposcripta-6366), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146736 (mise à jour : 21/11/2019).