« aposcripta-6351 »


Général

  •  
    Clément III (1187-1191)

  •  
    L'abbé de San Benedetto Po, Adalberto

  •  
    XI kalendas iulii, anno secundo

  •  
    1189/06/21

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Clemens III bestätigt dem Kloster San Benedetto Po (D. Mantova) die Vereinbarung mit dem Bischofe Garsendonius von Mantua wegen Besitzthümer der Insel San Benedetto.

  •  
    [Original] E. ITALIE, Milan, Archivio di Stato, cote non mentionnée.Perg. ital., br. 0,23, lang 0,205, unten 0,02 umgeschlagen, durch zwei Löcher geht die Seidenschnur, deren Bleisiegel verloren, Faltung der Breven.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 431, p. 374-375.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 16421 [en ligne].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis A[dalberto] abbati et conventui sancti Benedicti in Lariono, salutem et apostolicam benedictionem.
    Pacta que mediante sollicitudine et instantia legatorum apostolice Sedis inter personas ecclesiasticas rationabiliter intercedunt et servari convenit et, ne processu temporis sollempniter acta evacuari possint vel in litigium revocari, firmanda sunt et auctoritate apostolica roboranda.
    Eapropter, vestris postulationibus annuentes, contractum pactionis que inter vos et G[arsendonium], quondam Mantuanum episcopum1, super polisio suo et piscaria et omnibusa que habuit in insula sancti Benedicti amicabiliterb intercessit, sicut sine pravitate de voluntate partium celebratus est, utrimque receptus et in scripto autentico continetur et auctoritate bone memorie I[ohannis], quondam tituli sanctorum Iohannis et Pauli2, et I(ldebrandi), basilice duodecim Apostolorum cardinalium3, apostolice Sedis legatorum, extitit confirmatus, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.
    Datum Laterani, XI kalendas iulii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) omnibu auf Rasur
  •  
    (b) ami auf Rasur

  •  
    1. Garsendoninus, Bischof von Mantua, 1177–1184.
  •  
    2. Johannes, Card. prbr. SS. Johannis et Pauli tit. Pamachii, 1151–1181.
  •  
    3. Hildebrand, Card. prbr. tit. XII Apostolorum, 1157–1177.

Informations

Acte

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146721 (aposcripta-6351), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146721 (mise à jour : 21/11/2019).