« aposcripta-6331 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    Le prieur, Raniero, et le chapitre de l'église de Bagnara Calabra

  •  
    II nonas maii, anno secundo

  •  
    1192/05/06

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Cölestin III bestätigt der Kollegiatkirche Bagnara Calabra (D. Reggio Calabra) die Beilegung ihres Streites mit dem Kloster Sant’ Eufemia.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. ITALIE, Rome, Biblioteca Vaticana, ms. Vat. Lat. 8034, fol. 41.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 448, p. 384.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 16864 [en ligne].

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Rainerio priori et canonicis ecclesie de Balnearia, salutem et apostolicam benedictionem.
    Equum est et consonum rationi ut questiones que concordia vel iudicio sopiuntur, ne in contentionem denuo reducantur, litterarum memorie commendentur apostolicoque patrocinio muniantur.
    Cum autem inter ecclesiam vestram et monasterium sancte Euphemie1 super silva ecclesie de Corona et terra, que dicitur Sparta, aliisque adiacentibus tenimentis controversia suborta fuisset, tandem mediantibus bone memorie Rogerio, quondam Regino archiepiscopo2, Willelmo Anglonensi3, Iohanne Maltensi4 et Iustano Mazariensi5 episcopis, qui super hoc cognitores fuerant instituti, in presentia plurium discretorum virorum diffinitiva fuit sententia terminata.
    Nos igitur sententiam illam, sicut rationabiliter lata est et hactenus observata et in scripto, exinde facto, plenarie continetur, ratam habentes, scripti patrocinio communimus.
    Nulli ergo om[nino] hom[inum] lic[eat] hanc pag[inam) nostre confir[mationis] infrin[gere] vel ei ausu tem[erario] contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnip[otentis] Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.
    Datum Laterani, II nonas maii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    1. S. Eufemia. Frazione del com. di Gizzeria, prov. di Calabria Ult. II. Jetzt wegen seiner Mineralbäder besucht.
  •  
    2. Roger II, Erzbischof von Reggio, c. 1146–c. 1169.
  •  
    3. Anglona.
  •  
    4. Malta.
  •  
    5. Mazzara.

Informations

Acte

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146701 (aposcripta-6331), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146701 (mise à jour : 19/11/2019).