« aposcripta-6323 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    L'évêque et le chapitre de Lucques, ainsi que le prieur de Camaldoli

  •  
    III idus aprilis, anno secundo

  •  
    1193/04/11

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Cölestin III bestimmt dem Bischofe und Kapitel von Lucca und dem Prior von Camaldoli, dass erstere die ihnen bisher zustehenden Rechte in der Kirche Santa Gioconda di Lucca auch behalten sollen.

  •  
    [Original] E. ITALIE, Lucques, Archivio capitolare, BB, n. 29. Perg. ital., br. 0,213, lang 0,18, unten 0,015 umgeschlagen, durch zwei Löcher geht die rosa und gelbe Seidenschnur, an der das Bleisiegel hängt, Faltung der Breven.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 454, p. 387.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 16983 [en ligne].

  •  
    CELESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri .. episcopo et dilectis filiis capitulo Lucano et priori Camaldulensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Debitum iniuncte sollicitudinis nos hortatur ut sic aliquibus sua iura faciamus cum integritate servari quod per eos non possit aliis conditio iniqua per surreptionem inferri.
    Significamus autem vobis quod intentio nostra non fuit ut pro mutatione ordinis facta ina ecclesiaa sanctea Iocunde Lucana ecclesia quamlibet sui iuris vel honoris diminutionem sive iniuriam pateretur. Prohibemus itaque et debita districtione vetamus ne tu, fili prior, aut fratres tue professionis seu vestri successores honorem et ius, quod episcopo et canonicis Lucanis in prefata ecclesia competit, quomodolibet auferre, imminuere vel perturbare aliquatenus presumatis, sed hec eis integritate plena pacifice semper et fraterna caritate conservare velitis et, ne sub tali occasione inter vos ulla possit in posterum suboriri discordia aut, quod absit, a vobis fratres Camaldulensis ordinis vel a vestris successoribus ecclesia Lucana aliquam sui iuris aliquando sentiat diminutionem, volumus et statuimus atque presenti pagina stabilimus et firmiter imperpetuum decernimus observandum, ut vos, episcopus scilicet et canonici Lucani, seu vestri successores debitum ius, honorem et consuetudinem, quam in monasterio illo et parrochia eius hactenus habuistis cum integritate debita absque ulla predictorum fratrum vel quorumlibet molestia, quiete consequamini et semper inconcusse a modo teneatis.
    Decernimus autem ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.
    Datum Laterani, III idus aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) Theilweise auf Rasur.

Informations

Acte

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146693 (aposcripta-6323), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146693 (mise à jour : 15/11/2019).