« aposcripta-6322 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    L'abbé de San Siro de Gênes

  •  
    XIII kalendas maii, anno tertio

  •  
    1193/04/19

  •  
    Latran

  •  
    Titre, provisions de bénéfice (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Cölestin III bestätigt dem Abte von San Siro di Genova die Besitzthümer, welche das Kloster seit 40 Jahren inne gehabt hat.

  •  
    [Original] E. ITALIE, Gênes, Archivio di Stato, cote non mentionnée. Perg. ital., br. 0,18, lang 0,158, das Umgeschlagene abgeschnitten, durch zwei Löcher ging die Schnur, welche mit dem Bleisiegel verloren, Faltung der Breven. Das B in der Adresse mit abweichender Dinte eingetragen. Die Urkunde hat durch Mäusefrass und Feuchtigkeit gelitten.
  •  
    [n.c.] F. ITALIE, Gênes, Biblioteca civica, Miscellanea di Storia Ligure, V, p. 306.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 455, p. 387.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 16987 [en ligne].

  •  
    CELESTINUS episcopus, servus servorum dei, dilecto filio B[ert ...], abbati sancti Syri Ianuensis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Viris religiosis qui nobis et Romane Ecclesie sunt devoti utiliter debemus in suo iure adesse ut eorum devotio circa nos et Romanam Ecclesiam iugiter augmentetur.
    Eapropter, dilecte in domino fili, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu, donationes ecclesiarum quas commissum tibi monasterium a quadraginta annis possedit et nunc in [pa]ce noscitur possidere, tibi et monasterio tuo [au]ctoritate apostolica confir[mamus] et [presen]tis scripti patrocinio comm[unimus], statuentes ut non liceat cuilibet te vel ipsum monasterium super illis indebite molestare.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.
    Datum Laterani, XIII kalendas maii, pontificatus nostri anno tertio.

Informations

Acte

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146692 (aposcripta-6322), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146692 (mise à jour : 15/11/2019).