« aposcripta-6321 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    Le prévôt de San Lorenzo de Gênes, Ogerio, et le chapitre cathédral

  •  
    X kalendas maii, anno tertio

  •  
    1193/04/22

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Cölestin III bestätigt dem Domkapitel von Genua die Ausgleichung in dem Streite mit der Kirche Santa Maria di Castello in Genova wegen der Kirche San Marco di Molo.

  •  
    [n.c.] F. ITALIE, Gênes, Biblioteca civica, Miscellanea di Storia Ligure, V, p. 324.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 456, p. 388.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 16988 [en ligne].

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Ogerio, preposito et canonicis sancti Laurentii Ianuensis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum tu, dilecte fili preposite, una cum Rustico, canonico tuo, in nostra esses presentia constitutus, petens instanter transactionem inter ecclesias sancti Laurentii et sancte Marie de Castello super capellam sancti Marci de Modulo celebratam per manus venerabilis fratris nostri, Vercellensis episcopi1, et sociorum eius, quibus causa per bone memorie predecessorem nostrum, papam Clementem, fuerat delegata2, Sedis apostolice confirmatione fulciri, Petrus, eiusdem ecclesie sancte Marie clericus, in capella ipsa ministrans, a clericis ipsius ecclesie de Castello ad Romanam Ecclesiam destinatus, litteras eorum de ratihabitione de his, que in presentia nostra super facto eiusdem transactionis ageret, nobis obtulit, et, ne confirmationem transactio ipsa reciperet, supplicavit.
    Postmodum vero ad pacem et concordiam reformandam inductus, una cum dilecto filio magistro B. Ianuensi canonico et eiusdem ecclesie sancte Marie de Castello in prepositum electo, capellano nostro, in manu dilecti filii nostri Fid[antii], tituli sancti Marcelli cardinalis3, firmiter et de mera voluntate promisit quod eiusdem cardinalis super ea controversia, quam de transactione illa movebat, mandato et arbitrio staret et plenarie tam pro se, quam pro fratribus suis, clericis ecclesie de Castello, qui eum cum suis litteris ratihabitionem continentibus miserant, observaret ; tu quoque, eandem promissionem cum eodem R.a faciens, ipsius mandatum et arbitrium elegisti.
    Ipse vero, sicut vir consilii, concordie et pacis amator, sic arbitratus est et tale mandatum dedit, ut pro viginti massemutinis et cereo trium librarum, que annuatim sancte Marie de Castello vobis et ecclesie vestre iuxta tenorem transactionis predicte pensionis nomine tenebatur exolvere ; de cetero sedecim massemuntinos et duarum librarum cereum reddat, et pro pensione huius anni transacti decem massemutinos et libram et dimidiam cere in sancti Laurentii festivitate persolvat secundum tempus et tenores, qui in instrumento transactionis inserti sunt. Et hanc penam apposuit quod, si a dicta ecclesia sancte Marie statutus ab ea census non fuerit, ut supradictum est, exolutus, prescripta sancti Marci capella in ius et potestatem vestram et ecclesie vestre redeat et vos exinde sicut capellam vestram ordinetis.
    Nos vero, ad peticionem utriusque partis que hoc arbitrium receperunt et laudantes approbaverunt, dictatum ab eo arbitrium, ut predictum est, auctoritate Sedis apostolice confirmamus et presentis scripti patrocini communimus.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre paginam confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.
    Datum Laterani, X kalendas maii, pontificatus nostri anno tercio.

  •  
    (a) Vorher B.

  •  
    1. Albertus Avogadro, Bischof von Vercelli, 1185–1205.
  •  
    2. Die Urkunde darüber ist nicht erhalten, die socii waren P. abbas Lucedinensis et R. cantor Novariensis. Vergl. die Urkunde des Kardinals Peter von c. 1190–1191, mein Iter Italicum p. 508.
  •  
    3. Vergl. die Urkunde des Kardinals Fidantius von c. 1193.

Informations

Acte

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146691 (aposcripta-6321), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146691 (mise à jour : 15/11/2019).