« aposcripta-6302 »


Général

  •  
    Benoît XIII (antipape ; 1394-1423)

  •  
    L'archidiacre de Saint-Antonin Jean Carrier

  •  
    XVI kalendas septembris, anno vicesimo sexto

  •  
    1420/08/17

  •  
    Peñíscola

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bulle de Benoit XIII mandant à Jean Carrier, archidiacre de Saint-Antonin en l'église de Rodez, d'agir, en vertu de l'autorité apostolique, contre les partisans d'Othon Colonna (Martin V) qui résident dans les états du comte d'Armagnac toutes les fois qu'il en sera requis par ledit comte (Jean IV) et d'attribuer à ce dernier les biens de ces schismatiques qu'il aura ainsi confisqués.

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Avinionensia 65, fol. 490.

  •  
    Noël Valois, « La prolongation du grand schisme d'Occident : au XVe siècle dans le Midi de la France », Annuaire-Bulletin de la Société de l'histoire de France, 36/2, 1899, p. 161-195, aux p. 179-181 [en ligne].

  •  
    Dilecto filio Johanni Carrerii, archidiacono Sancti Antonini in ecclesia Ruthenensi, salutem, etc.
    Ne glorientur reprobi sue perversitatis opera sine condignis demeritorum stipendiis preteriri, decet apostolice Sedis providenciam super hoc de oportuno remedio providere, itaque, ad iniquorum terrorem et consolacionem proborum, sic regat discretio in disciplina mansuetudinem, et in mansuetudine temperet discipline rigorem, quod nec justicia sit plus debito rigida, nec presidentis lenitas jaceat dissoluta.
    Dudum siquidem, per quandam constitucionem Massilie, XIIII kalendas junii, pontificatus nostri anno XIII, per nos editam, que incipit « In dierum successu », contra omnes statum Ecclesie perturbantes et nos in prosecucione unionis Ecclesie impedientes, vel a nobis appellare presumentes, aut se a nostra obediencia subtrahentes, seu in subtractione vel appellacione hujusmodi persistentes, aut eis qui in premissis impedimentis, appellacionibus, subtractionibus seu perturbacionibus scienter per se vel per alium seu alios quavis occasione vel colore quesito darent auxilium, consilium vel favorem, cujuscumque status, gradus, dignitatis, vel condicionis existerent, etiam si cardinalatus, patriarchali, archiepiscopali, imperiali, regali, aut alia quacumque ecclesiastica vel mundana prefulgerent dignitate, auctoritate apostolica excommunicationis sententiam [promulgavimus, atque eos] omnibus indulgentiis graciis, libertatibus et immunitatibus, realibus vel divisim, sub quacumque forma vel expressione verborum, ab Apostolica Sede concessis, et quibuscumque dignitatibus, personatibus, officiis et beneficiis cum cura vel sine cura, etiam si episcopalis, archiepiscopalis, patriarchalis vel cardinalatus, seu quevis alia dignitas forsan existeret, eadem auctoritate privavimus ac privatos esse decrevimus, predictorum omnium tam ecclesiasticorum quam secularium, et cujuslibet ipsorum vassalos et homines a juramento, fidelitate, et alia quacumque obligatione, quibus eis tenerentur, quomodolibet absolventes, prout hec et alia in constitutione predicta, cujus tenorem presentibus haberi volumus pro expresso, lacius continetur.
    Cum autem, sicut pro parte dilecti filii nobilis viri Johannis, comitis Armaniaci, fuit pridem propositum coram nobis, in suis comitatu et terris sue dicioni subjectis et alibi sint nonnulli iniquitatus filii perdicionisque alumpni, qui, post Satanam abeuntes, abhominacionis ydolum, Otonem videlicet de Columna, in sede apostolica notorie [intrusum], papam nominare pollutis labiis non verentur, publice adheserunt actenus et adherent, ac sibi seu ipsius sequacibus prebuerunt et prebent auxilium, consilium vel favorem ; ipseque comes desideret, tanquam verus Ecclesie catholice filius, adherentes et sequaces hujusmodi ad gremium Ecclesie sancte reduci, et de ipsis, si in eorum malicia obstinati ad veritatem Ecclesie predicte redire contempserint, justiciam ministrari: pro parte dicti comitis fuit nobis humiliter supplicatum, ut providere super hoc de oportuno provisionis remedio curaremus.
    Nos igitur, attendentes quod iidem iniquitatis filii, propter premissa et alia, privaciones, sentencias atque penas in dicta constitutione contentas, ut premittitur, incurrerunt, et propterea ne, tanquam oves morbose, fideles inficiant, vel sic aberrantes in profundum baratri demergantur, salubriter providere, prout tenemur ex debito pastoralis officii, paterna benivolencia cupientes, discretioni tue, de qua in hoc et aliis in Domino fiduciam gerimus specialem, per apostolica scripta committimus et mandamus quatinus, tociens quociens per dictum comitem vel pro parte ipsius super his fueris requisitus, omnes et singulos Otoni predicto, ut premittitur, adherentes, ac sibi seu ipsius sequacibus auxilium, consilium vel favorem prebentes, cujuscumque dignitatis, gradus vel condicionis extiterint, ut prefertur, ut ad nostram et Romane Ecclesie odedienciam et devocionem,in eis fideliter permansuri, redeant, caritative moneas, ipsis, si hujusmodi salutaribus monitis attributam, de absolucionis ab ipsis sentenciis necnon habilitacionis beneficio providendo.
    Si vero, ut prefertur, moniti, infra mensem a die monicionis hujusmodi computandum, ad eandem obedienciam redire efficaciter non curaverint, vel si reducti, ut premittitur, non perseveraverint in eadem, ipsos per te vel alium seu alios capiendi et carceribus mancipandi, ac juxta eorum demerita puniendi, corrigendi et castigandi, et alias de ipsis justiciam ministrandi, eorumque bona mobilia et immobilia per ipsos ex industria vel alias justo titulo acquisita que tamen altaris vel altarium aut ecclesiarum vel monasteriorum seu capitulorum aut conventuum aliquorum, prelaturarum, dignitatum seu beneficiorum suorum vel aliorum non fuerint, illa videlicet que tempore monicionis hujusmodi obtinebunt, quecumque, quotcumque et qualiacumque fuerint, ad manus tuas, etiam per te vel alium seu alios viros ydoneos et securos, recipiendi, illaque, postquam sic recepta fuerint, eidem comiti auctoritate predicta realiter dandi, tradendi et perpetuo assignandi, plenam et liberam presencium auctoritate concedimus facultatem ; contradictores quoslibet et rebelles, etiam per captionem personarum, et alia remedia de quibus tibi videbitur expedire, appellacione postposita, compescendo ; invocato ad hec, si opus fuerit, auxilio brachii secularis ; non obstantibus omnibus et singulis, que in predicta constitucione voluimus non obstare ; presentibus post annum a data presencium computandum minime valituris.
    Datum Paniscole, Dertusensis diocesis, XVI kalendas septembris, pontificatus nostri anno vicesimo sexto.

Informations

Acte

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146672 (aposcripta-6302), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146672 (mise à jour : 15/11/2019).