« aposcripta-6285 »


Général

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Les frères de l'ordre des Prêcheurs, inquisiteurs de l'hérésie dans le royaume et le domaine du roi d'Aragon

  •  
    XII kalendas septembris, anno primo.

  •  
    1262/08/21

  •  
    Montefiascone

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Carta del papa Urbà IV als germans de l’orde dels Predicadors encarregats de la inquisició contra l’heretgia a la Corona d’Aragó [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Original] E. ESPAGNE, Barcelone, Couvent de Santa Caterina, non retrouvé.
  •  
    [Copie moderne] F. ITALIE, Rome, Archives générales de l'ordre dominicain, Couvent de Santa Sabina, fondo principale, XIV, liber B, fol. 547.
  •  
    n.c.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 219, p. 455-456.

  •  
    Francisco Peña, Directorium inqvisitorum F. Nicolai Eymerici: cum commentariis Francisci Pegnae, Venècia: Marcum Antonium Zalterium, 31595, [Roma: in aedibus Populi Romani, 1585], 2a part, p. 133a-b.
  •  
    Thomas Ripoll, Antonin Brémond, Bullarium Ordinis Fratrum Praedicatorum, 8 vol., Roma: ex Typographia Hieronymi Mainardi, 1729-1740, vol. 1, n. 28 (d'après F), p. 430-431 [en ligne].
  •  
    Gonzalo Martinez Diez, Bulario de la Inquisición española: hasta la muerte de Fernando el Católico, Madrid: Editorial Complutense, 1998, n. 14, p. 54, 56 (edició d’Eimeric [Peña]).

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 18395 [en ligne].
  •  
    Ildefonso Rodriguez de Lama, La documentación pontificia de Urbano IV (1261-1264), Roma: Instituto Español de Historia Eclesiástica, 1981, n. 52, p. 92.

  •  
    Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis fratribus ordinis predicatorum, inquisitoribus heretice pravitatis in regno et dominio carissimi in Christo filii nostri illustris regis Aragonum auctoritate apostolica deputatis et in posterum deputandis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Olim, ex parte dilectorum filiorum fratrum ordinis Predicatorum, inquisitorum heretice pravitatis in Cathalonia1 et aliis terris nobilis viri Alfonsi, comitis Pictaviensis, felicis recordationis Alexandro pape predecessori nostro exposito, quod nonnulli de partibus ubi eis contra hereticos inquisitionis officium est comissum, in mortis articulo constituti, salutis medicum abhorrentes, consolatores hereticos ad se introduci faciunt, et ab eis per impositionem manus desolationis fue consolationem accipiunt secudnum pessimam consuetudinem eorundem. Sed filii et heredes sic decendentium, propter hoc exhereditari timentes, ac volentes ob id eorum malitiam excusare, proponunt se velle probare per testes quod iidem, quando recipiebant consolationem huiusmodi, loquelam amiserant et erant alienati a mente, cum moris sit apud eos, ut dicitur, quod nullum taliter consolentur qui non sit sane mentis et memoriam habeat ordinatam. Ac super hoc eodem predecessore consulto ab eisdem inquisitoribus, utrum tales debeant probationes admitti, idem predecessor eis duxit per suas literas taliter respondendum, ut si legitime constiterit quod predicti, dum sane mentis essent, petierint hereticos consolatores, sicque viam fuerint universe carnis ingressi, licet consolationem huiusmodi, immo verius desolationem, non sane mentis effecti, vel post iam perditam loquelam suscepisse dicantur, nulla super hoc probatio admittattur, cum in nullo sic decedentes debeant propterea relevari. In dubio vero admitti poterit, non tamen uxores, vel filii, seu familiares, aut de suis aliqui ad hoc probandum recipiantur in testimonium, sed alii testes idonei, et specialiter fidei zelatores, cum contra tales sit non modicum presumendum, sitque in talibus, propter fidei privilegium, cum multa cautela summaque diligentia pre ceteris negotiis procedendum.
    Vos igitur in hac parte, iuxta ipsius predecessoris responsionem, commissum vobis negotium fidei sic prudenter, et fideliter exequi procuretis, quod labor vester vobis ad vite premium, et aliis ad salutem, que solum in talibus queritur, proficiat animarum.
    Datum apud Montemflasconem, XII kalendas septembris, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    Espagnole : Gonzalo Martinez Diez, Bulario de la Inquisición española: hasta la muerte de Fernando el Católico, Madrid: Editorial Complutense, 1998, n. 14, p. 55, 57.

  •  
    1. Segons Ripoll, que cita Eimeric, Directorium inquisitorum, la còpia del monestir de Santa Caterina duia al marge: Alias Tolosa, que fa sentit amb el nom, Alfons, comte de Peiteu; tanmateix, aquest no havia mort l’anys 1262, i no fa sentit amb l’adreça; el doc. següent deixaria entendre que l’error va ser de còpia de l’adreça.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146669 (aposcripta-6285), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146669 (mise à jour : 15/11/2019).