« aposcripta-6267 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Le prieur provincial et les frères des Pauvres Catholiques d'Espagne

  •  
    nonas maii, anno quarto

  •  
    1247/05/07

  •  
    Lyon

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    El papa Innocenci IV escriu al prior provincial dels germans Pobres Catòlics d’Espanya per confirmar els privilegis i les seves propietats i instaurar-los sota la regla de sant Agustí1 [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 21, ep. 623, fol. 383v-384.
  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale, Fonds Moreau, t. 1196, fol. 159.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 164, p. 325-327.

  •  
    Partielle : Élie Berger, Les registres d'Innocent IV, Paris, 1884-1921, n. 2620 [en ligne].
  •  
    Augusto Quintana Prieto, La documentación pontificia de Inocencio IV, 1243-1254, Rome : Instituto Español de Historia Eclesiástica, 2 vol., 1987, I, n. 397, p. 396-397.

  •  
    .. priori provinciali, et fratribus Pauperibus Catholicis in Ispania constitutis, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
    Religiosam vitam et cetera usque infringeret.
    Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et domos vestras in quibus divino vacatis obsequio et cetera usque communimus.
    In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus que, secundum Deum et beati Augustini regulam in domibus ipsis, auctoritate apostolica institutus esse dignoscitur, et cetera usque observetur. Preterea quascumque possessiones et cetera usque permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis, loca ipsa in quibus prefate domus site sunt cum pertinentiis suis, videlicet cum ecclesiis, decimis, ortis, vineis, olivetis, pratis, terris, nemoribus, usuagiis, pascuis, in bosco et plano, in aquis et molendinis et cetera usque inmunitatibus suis. Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus, et cetera usque presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos et cetera usque retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in domibus vestris professionem et cetera usque licentia, nisi artioris religionis obtentu, de dominus ipsis discedere. Discedentem vero et cetera usque retinere. Crisma vero, oleum sanctum et cetera usque exhibere. Cum autem generale interdictum terre fuerit et cetera usque campanas, dummodo causam non dederitis interdicto et cetera usque celebrare. Prohibemus insuper ut infra fines parrochiarum vestrarum nullus, sine assensu diocesanorum episcoporum et vestro, capellam seu oratorium et cetera usque Romanorum. Ad hec novas et indebitas exactiones et cetera usque prohibemus. Sepulturam quoque locorum vestrorum liberam et cetera usque assumuntur. Decimas preterea et possessiones et cetera usque facultas. Obeunte vero te, nunc, et eorundem fratrum priore vel tuorum quolibet sucessorum et cetera usque eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestre et cetera usque exercere. Preterea omnes libertates et cetera usque communimus. Decernimus ergo et cetera usque profutura, salva Sedis apostolice auctoritate et diocesanorum episcoporum canonica iustitia et in supradictis decimis moderatione.
    Si quis igitur et cetera usque ultioni. Cunctis autem eisdem domibus et cetera usque pacis inveniant. Amen.
    Ego Innocentius, catholice Ecclesie episcopus, suscripsi. Ego Oto, Portuensis et Sancte Rufine episcopus, suscripsi. Ego Petrus, Albanensis episcopus, suscripsi. Ego Petrus, tituli Sancti Marcelli presbiter cardinalis, suscripsi. Ego Willelmus, basilice Duodecim Apostolorum presbiter cardinalis, suscripsi. Ego frater Iohannes, tituli Sancti Laurenti in Lucina presbiter cardinalis, suscripsi. Ego frater Hugo, tituli Sancte Sabine presbiter cardinalis, suscripsi. Ego Ottavianus, Sancte Marie in Via Lata, diaconus cardinalis suscripsi. Ego Willelmus, Sancti Eustachii diaconus cardinalis, suscripsi.
    Datum Lugduni, per manum magistri Marini, sacte Romane Ecclesie vicecancellarii, nonas maii, indictione V, Incarnationis dominice anno MCCXLVII, pontificatus vero domini Innocentii pape IIII, anno quarto.

  •  
    1. El 10 d’abril de 1247, el papa Innocenci IV escriu la butlla Honestis petentium al prior de l’orde de Sant Agustí de Milà, antics Pobres Catòlics (còpia coetània, ASV, Reg. Vat. 21, fol. 375v, n. 542 ; còpia del segle XVIII, BNF, fons Moreau, vol. 1196, fol. 136 ; éd. Benignus Van Luijk, Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini. Periodus formationis, 1187-1256, Würzburg : Augustinus-Verlag, 1964, p. 49 ; Élie Berger, Les registres d'Innocent IV, Paris, 1884-1921, n. 2620 [en ligne] : Priori et fratribus domus et ordinis sancti Augustini Mediolanensis, Pauperibus Catholicis nuncupatis, salutem et cetera. Honestis petentium desideriis libenter annuimus et ut optatum consequantur effectum favorem apostolicum impertimur. Ex parte siquidem vestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut, cum de diversis mundi partibus in unum ad Dei obsequium congregati, psallere Domino in divinis officiis secundum modum et institutionem beati Ambrosii, prout Mediolanensis clerus utitur, nesciatis, psallendi secundum modum et ordinationem beati Gregorii, quibus utitur Ecclesia generalis, vobis de benignitate Sedis Apostolice licentiam largiremur. Nos igitur vestris in hac parte desideriis benignum impertientes assensum, vobis auctoritate presentium licentiam concedimus postulatam. Nulli ergo et cetera. Datum Lugduni, IV idus aprilis, pontificatus anno quarto.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146648 (aposcripta-6267), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146648 (mise à jour : 24/10/2019).