« aposcripta-6255 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'évêque d'Huesca

  •  
    V idus februarii, anno undecimo

  •  
    1238/02/09

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Gregori escriu al bisbe d’Osca per demanar al rei d’Aragó que no permeti que s’ataqui el negoci de la fe1 [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 18, ep. 382, fol. 355v.
  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale, Fonds Moreau, t. 1191, fol. 477 [en ligne].

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 117, p. 242-243.

  •  
    Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 4070.

  •  
    Electo Oscensi.
    Sua nobis karissimus in Christo filius noster .. Aragonum rex illustris petitione monstravit quod quamplures milites terre sue, negotii fidei Christiane prosecutionem impedire dampnabiliter machinantes, colligationes et societates inter se facere ac de mutua defensione iuramenta prestare illicite non verentur, considerantes quod, si dictus rex vellet eos ad dissolvendum societates huiusmodi cohercere, per consequens retardaretur propositum fidei vel forsan penitus deperiret.
    Nolentes igitur quod ocassione huiusmodi negotium fidei valeat impediri, mandamus quatenus, si est ita, dictos milites ut colligationes et societates predictas dissolvant, non obstantibus iuramentis eisdem, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, co[mpellas], et, in eos qui tales societates de cetero inire presumpserint, ex quibus possit negotium fidei impediri, auctoritate nostra generalem excommunicationis sententiam proferre procurans, ipsam eadem auctoritate facias, appellatione remota, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari; contra[ictores et cetera, n]on obstante constitutione de duabus dietis edita in concilio generali.
    Datum Laterani, V idus februarii, anno undecimo.

  •  
    1. Tot i que aquesta carta no fa referència directa a l’heretgia, el document següent, també dirigit al bisbe d’Osca, sí que hi fa [voir APOSCRIPTA n. 6256].

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146630 (aposcripta-6255), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146630 (mise à jour : 22/10/2019).