« aposcripta-6253 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Le chapelain et pénitencier du pape Raymond, frère Prêcheur

  •  
    VII idus aprilis, anno undecimo

  •  
    1237/04/07

  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Gregori IX torna a escriure a Ramon de Penyafort en relació amb el cas de Robert de Castell-rosselló i li diu que si Robert es mereix la reconciliació, que procedeixi a fer-la amb cautela, i que aquest no molesti el bisbe d’Elna pels feus que té Robert amb el bisbe [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 18, ep. 11, fol. 273.
  •  
    [Copie moderne] F. ITALIE, Rome, Archives générales de l'ordre dominicain, Couvent de Santa Sabina, fondo principale, XIV, Liber A, fol. 487.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 110, p. 231-232.

  •  
    Thomas Ripoll, Antonin Brémond, Bullarium Ordinis Fratrum Praedicatorum, Roma : ex Typographia Hieronymi Mainardi, 1729-1740, 8 vol., I, n. 161, p. 92, d'après F [en ligne].
  •  
    François Balme, Ceslaus Pabani, Joachim Collomb (éds.), Raymundiana seu documenta quae pertinent ad S. Raymundi de Pennaforti vitam et scripta, vol. 6, “Monumenta Ordinis Fratrum Praedicatorum historica”, Roma: In Domo Generalitia; Stuttgart: apud Jos. Roth, 1898-1901, 2 fasc., VI, vol. 2, n. 37, p. 68-69 [en ligne].
  •  
    José Rius, éd., San Raimundo de Penyafort. Diplomatario, Documentos, Cartas de San Raimundo de Penyafort, de Gregorio IX y de varios autores. Vida antigua, Crónicas, Procesos antiguos, Barcelona : Universitat de Barcelona, 1954, n. 36, p. 48.
  •  
    Santiago Dominguez Sánchez, Documentos de Gregorio IX (1227- 1241) referentes a España, Lleó : Universidad de León, 2004, n. 656, p. 523.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 10317 [en ligne].
  •  
    Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 3589.

  •  
    Gregorius episcopus, Servus servorum Dei, dilecto filio fratri Raimundo, penitenciario et capellano nostro, ordinis Fratrum Predicatorum, salutem et apostolicam benedictionem.
    Venerabilis frater noster Elenesis episcopus in nostra presentia constitutus exposuit quod nobilis vir de Castro Rossilionis, sue diocesis, hactenus fuit refugium et princeps hereticorum diocesis supradicte, et in castris suis habuerunt domicilia huiusmodi homines infideles. Ipse quoque, cum coram episcopo memorato convictus omnem heresim abiurasset, relapsus postmodum extitit in eandem, sicut testibus et propria fuit confessione convictus, et tandem per sententiam condemnatus ac deinde traditus carceri reverendissimi in Christo filii nostri illustris regis Aragonie ad penitentiam peragendam. Unde idem episcopus humiliter postulavit a nobis ut ei, super decimis et possessionibus quas ille ab ipso tenebat in feudum, cum pro enormitate facinoris inciderit in commissum, providere misericorditer curaremus, ne ab eodem super hiis molestiam de cetero patiatur.
    Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus, si res ita est, et prefatus Robertus reconciliari meruerit, ab eo, auctoritate nostra, exigas idoneam cautionem ne in posterum episcopum et ecclesiam Elenensem molestet super decimis et possessionibus supradictis.
    Datum Viterbii, VII idus aprilis, pontificatus nostri anno undecimo.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146628 (aposcripta-6253), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146628 (mise à jour : 19/10/2019).