« aposcripta-6251 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Le chapelain et pénitencier du pape Raymond de Penyafort, frère Prêcheur

  •  
    VI idus februarii, anno decimo

  •  
    1237/02/08

  •  
    Terni

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Gregori IX escriu a Ramon de Penyafort perquè procedeixi a absoldre Robert de Castell-rosselló si mostra garanties suficients [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Original] E. ESPAGNE, Barcelone, Archives du couvent de Santa Caterina, sense localitzar.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 18, ep. 343, fol. 226r.
  •  
    [Copie moderne] F1. ITALIE, Rome, Archives générales de l'ordre dominicain, Couvent de Santa Sabina, fondo principale, XIV, Liber A, fol. 481.
  •  
    [Copie moderne] F2. ESPAGNE, Barcelone, Bibliothèque Universitaire, ms. 1005, Francesc Camprubí i Pere Màrtir Anglès, OP, Lumen domus o Anals del convent de Santa Catarina, Tom I des de l’any 1219 fins 1634 inclusive, 1743, fol. 11 (amb data de 1236 ; possible còpia de l’exemplar enviat al convent de Santa Caterina de Barcelona).

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 105, p. 210-211.

  •  
    Thomas Ripoll, Antonin Brémond, Bullarium Ordinis Fratrum Praedicatorum, Roma : ex Typographia Hieronymi Mainardi, 1729-1740, 8 vol., I, n. 158, p. 91 (d'après F1) [en ligne].
  •  
    Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 3481 (d'après R).
  •  
    François Balme, Ceslaus Pabani, Joachim Collomb (éds.), Raymundiana seu documenta quae pertinent ad S. Raymundi de Pennaforti vitam et scripta, vol. 6, “Monumenta Ordinis Fratrum Praedicatorum historica”, Roma : In Domo Generalitia; Stuttgart : apud Jos. Roth, 1898-1901, 2 fasc., VI, vol. 2, n. 34, p. 65-66 [en ligne].
  •  
    José Rius, éd., San Raimundo de Penyafort. Diplomatario, Documentos, Cartas de San Raimundo de Penyafort, de Gregorio IX y de varios autores. Vida antigua, Crónicas, Procesos antiguos, Barcelona : Universitat de Barcelona, 1954, n. 33, p. 44-45.
  •  
    Santiago Dominguez Sánchez, Documentos de Gregorio IX (1227- 1241) referentes a España, Lleó : Universidad de León, 2004, n. 636, p. 509-510.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio fratri Raymundo, ordinis Fratrum Predicatorum, capellano et penitenciario nostro, salutem et apostolicam benedictionem.
    Lecta coram nobis charissimi in Christo filii nostri illustris regis Aragonum petitio continebat quod nobilis vir Robertus de Castro Rossilionis, Elenensis diocesis, de pravitatis heretice labe convictus et per Ecclesiam condemnatus, debitam sibi penam carceris violenter effugiens se in castro fortissimo receptavit; nunc vero, divina gracia faciente, non concussus necessitate formidinis sed allectus gloria perpetue libertatis, ad ecclesiasticam redire desiderat unitatem, paratus cum militia, quam iuxta propias facultates habere poterit, secundum beneplacitum Sedis apostolice, contra inimicos fidei militare, nec non, sub pena confiscationis omnium bonorum que possidet, offerre congruam cautionem quod, annuente Domino, in fide catholica semper constans habebitur et nunquam in predicte pravitatis contagium relabetur.
    Nos igitur, Illius misericordiam attendentes qui omnem venientem ad se recipit et aliquem contriti spiritus a remissionis gracia non excludit, eiusdem regis precibus inclinati, discrecioni tue [per apostolica scripta]a mandamus quatinus, si tibi per debita signa et coniecturas probabiles de dicti Roberti conversione constiterit evidenter, prius ab ipso heresi publice abiurata, et sufficienti cautione recepta quod semper contagionis heretice maculas evitabit, et si unquam, quod advertat Dominus, convinci poterit de relapsu, quod terra et omnia ipsius bona in proprietatem et dominium regis eiusdem perpetuo transferantur, et quod in obsidione Valentie nec non in frontaria paganorum cum militibus, quos iuxta facultates suas habere poterit, diligenter et fideliter Conditori omnium per triennium militabit, sibi auctoritate nostra iuxta formam Ecclesie, beneficium absolutionis impendens, iniungas eidem penitentiam salutarem ; proviso quod predicta cautio prestetur in tenutis nobilis memorati, que ad opus eiusdem, si in fide prestiterit, conservande per manus prelatorum quos ad hoc videris requirendos, dicti regis custodie committantur.
    Datum Interamni, VI idus februarii, pontificatus nostri anno decimo.

  •  
    (a) Integració de Balme.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146624 (aposcripta-6251), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146624 (mise à jour : 19/10/2019).