« aposcripta-6245 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'évêque de Vic, le prieur des frères Prêcheurs de Barcelone et frère Guillem de Barberà, de ce même ordre

  •  
    XVII kalendas iunii, anno nono

  •  
    1235/05/16

  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Gregori IX escriu al bisbe de Vic, Bernat Calvó, al prior del convent dels frares Predicadors de Barcelona i al germà Guillem de Barberà perquè comencin una inquisició en totes les cases religioses del territori, sense distinció d’orde, sexe ni edat, a la recerca d’heretgia per descobrir i per corregir tot allò que fos necessari de la província eclesiàstica de Tarragona sospitosa de l’herètica pravitat [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 18, ep. 60, fol. 25.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 98, p. 201-202.

  •  
    François Balme, Ceslaus Pabani, Joachim Collomb (éds.), Raymundiana seu documenta quae pertinent ad S. Raymundi de Pennaforti vitam et scripta, vol. 6, “Monumenta Ordinis Fratrum Praedicatorum historica”, Roma : In Domo Generalitia; Stuttgart: apud Jos. Roth, 1898-1901, 2 fasc., VI, II, n. 22, p. 45-46 [en ligne].
  •  
    José Rius, éd., San Raimundo de Penyafort. Diplomatario, Documentos, Cartas de San Raimundo de Penyafort, de Gregorio IX y de varios autores. Vida antigua, Crónicas, Procesos antiguos, Barcelona : Universitat de Barcelona, 1954, n. 21, p. 32-33.
  •  
    Eduard Junyent, éd., Diplomatari de sant Bernat Calvó, abat de Santes Creus, bisbe de Vich, Reus, 1956, n. 57, p. 42.
  •  
    Santiago Dominguez Sánchez, Documentos de Gregorio IX (1227- 1241) referentes a España, Lleó : Universidad de León, 2004, n. 462, p. 383.

  •  
    Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 2560.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri .. episcopo Vicenci, et dilectis filiis .. priori fratrum ordinis Predicatorium in Barchinona, et fratri Guilelmo de Barbarano, eiusdem ordinis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Vocem lamenti grandis audivimus, quod ne in Geth aut in Ascalonis compitis nuntietur optamus ; quia ignis abyssi magne cepit deserti speciosa consumere, et serpens, qui nec in paradiso fraudis sue venena continuit, ea nuper in fortissimis Dei castris effundere non expavit. Infecti quondam, in monachorum ducis necem panis mysterium circa primordia huiusmodi ordinis putabamus impletum, cum in libris curiose dictatis coram lectiones avidis appositum inter verborum folia latens virus erroris cognoverunt patres docti per spiritum, et per alitem commensalem abiecerunt de suis finibus in desertum. Sec nec forsitan circa tempus ecclesiastice passionis, cum dormirent homines intenti presentibus, circa spiritalia negligentes, zizania seminavit in medio tritici homo generis inimicus humani. Quod licet illi non sit insolitum, nec filiis Adam novum, licet abstulerit electis cadendi formidinem, qui in reprobis invenit angelis pravitatem ; nos tamen, quibus specialiter per evangelium in apostolorum principe dicitur ut ad confirmandos alios convertamur, vobis, de quorum fidei et actionis integrate confidimus, secure vidimus committendum, ut ad illa religiosorum Terraconensis provincie loca, de quibus est aliaqua heretice pravitatis orta suspicio, personaliter accedentes, nec deferentes in hac parte alicui ordini sexui vel etati, auctoritate nostra inquiratis ibidem, discutiatis solicite, rigide corrigatis et reformetis liberrime que secudum Deum et ordinis honestatem contra predictam dumtaxat pestem correctione et reformatione videritis indigere, ut et animarum languorem candens cauterium perimat, et quantum in nobis fuerit religionem propter hoc infamia non inurat.
    Quod si non omnes hiis exequendis interesse potueritis, tu frater episcope, cum eorum altero ea nichilominus exequaris.
    Datum Perusii, XVII kalendas iunii, pontificatus nostri anno nono.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146618 (aposcripta-6245), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146618 (mise à jour : 19/10/2019).