« aposcripta-6236 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'archevêque de Tarragone et ses suffragants

  •  
    VII kalendas iunii, anno sexto

  •  
    1232/05/26

  •  
    Spolète

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Gregori IX emet la butlla Declinante iam mundi, dirigida a l’arquebisbe de Tarragona, Aspàreg de la Barca, i als seus sufraganis, ordenant-los que procedeixin contra els heretges. La butlla ordenava a tots els bisbes, frares predicadors o delegats papals que investiguessin els brots d’heretgia per castigar els culpables descoberts, d’acord amb la legislació vigent en matèria d’heretgia1 [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Original] E. ESPAGNE, Tarragone, Archives archidiocésaines, pergamí original sense localitzar.
  •  
    [n.c.] F. ESPAGNE, Madrid, Archives historiques nationales, Cod. L. 176, fol. 547-549v.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 84, p. 179-181.

  •  
    Francisco Peña, Directorium inquisitorum R. P. F. Nicolai Eymerici denuo ex collatione plurium exemplarium emendatum, & accessione multarum literarum Apostolicarum, officio sanctae inquisitionis defervientium, locupletatum, Roma : in aedibus Populi Romani, 1578, part III, p. 307.
  •  
    Francisco Peña, Directorium inqvisitorum F. Nicolai Eymerici: cum commentariis Francisci Pegnae, Venècia : Marcum Antonium Zalterium, 1595, Roma: in aedibus Populi Romani, 1585], part III, p. 468-469 [en ligne].
  •  
    Francisco Diago, Historia de la provincia de Aragón de la Orden de Predicadores, desde su origen [y principio] hasta el año de 1600. Dividida en dos libros. Con indices muy copiosos de todas las personas illustres de la historia, Barcelona : Sebastián de Cormellas, 1599, fol. 6 (« sacada de un libro de pergamino ms. antiquissimo que esta enel Archivo de la mensa archiepiscopal de Tarragona ») [en ligne].
  •  
    Abraham Bzowski, Annalium ecclesiasticorum post... Caesarem Baronium, Colònia: apud A. Boëtzerum, vol. 13-19, 1616-1630, XIII, col. 413-414.
  •  
    Ascanio Tamburini, De iure abbatum, et aliorum praelatorum, tam regularium, quàm saecularium episcopis inferiorum, tomus primus [-quartus], Colònia : apud Joannem Balthasarem Coomans, 1698 [1691], 2 vol., p. 515 [en ligne].
  •  
    Honoratus Vincentius Laget, S. R. de Pennafort, Summa textu sacrorum canonum, quos laudat, aucta & locupletata, París : apud Franciscum Babuty, 1720, praefatio, p. 25-26 [en ligne].
  •  
    Thomas Ripoll, Antonin Brémond, Bullarium Ordinis Fratrum Praedicatorum, Roma : ex Typographia Hieronymi Mainardi, 1729-1740, 8 vol., I, p. 38, doc. 52 (ex Malvenda Annal.Ord. ad Annum MCCXXXII cap. III) [en ligne].
  •  
    François Balme, Ceslaus Pabani, Joachim Collomb (éds.), Raymundiana seu documenta quae pertinent ad S. Raymundi de Pennaforti vitam et scripta, vol. 6, Monumenta Ordinis Fratrum Praedicatorum historica, Roma : In Domo Generalitia ; Stuttgart : apud Jos. Roth, 1898-1901, 2 fasc., VI, vol. 2, doc. 9, p. 14-16 [en ligne].
  •  
    Bernardino Llorca, Bulario pontificio de la Inquisición Española en su período constitucional: 1478-1525, según los fondos del Archivo Histórico Nacional de Madrid, Roma: Pontificia Università Gregoriana, 1949, p. 41-44 (edició de F).
  •  
    José Rius, éd., San Raimundo de Penyafort. Diplomatario, Documentos, Cartas de San Raimundo de Penyafort, de Gregorio IX y de varios autores. Vida antigua, Crónicas, Procesos antiguos, Barcelona : Universitat de Barcelona, 1954, p. 12-13, doc. 8.
  •  
    Cebrià Baraut, « Els inicis de la inquisició a Catalunya i les seves actuacions al bisbat d’Urgell (segles XII-XIII) », Urgellia 13, 1996-1997, doc. 3, p. 422-423, (edició de Rius).
  •  
    Gonzalo Martinez Diez, Bulario de la Inquisición española : hasta la muerte de Fernando el Católico, Madrid : Editorial Complutense, 1998, p. 28,30 (edició de Llorca ; trad. esp. p. 29-31).
  •  
    José Enrique Pasamar Lázaro, Los familiares del Santo Oficio en el distrito inquisitorial de Aragón, Saragossa : Institución Fernando el Católico, 1999, p. 151-152 (edició de Diago).
  •  
    Santiago Dominguez Sánchez, Documentos de Gregorio IX (1227- 1241) referentes a España, Lleó : Universidad de León, 2004, doc. 212, p. 213-214.

  •  
    Ludovico Páramo, De origini et progressu officii Sanctae Inquisitionis, Madrid : apud Ioannem Flandrum, 1598, p. 177.
  •  
    Potthast, Regesta Pontificum Romanorum, n. 8932 [en ligne].

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Terraconensi et suffraganeis suis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Declinante iam mundi vespere ad occasum et hominum malitia exercente, corrupti seculi corruptelam non solum sentiunt elementa corrupta, verum etiam dignissima creaturarum ad imaginem et similitudinem condita creatoris privilegiata privilegio dignitatis volucribus celi et bestiis universe terre testatur. Peccat enim ad extremum homo miserrimus et qui in sui creatione in paradisi medio constitutus ut operaretur et custodiret eumdem ac de omni ligno quod in eo erat, excepto ligno boni et mali scientie, vesceretur, manere non potuit in eodem, circa fines seculorum degenerat et variis ac variis questionum nexibus se innectit. Ecce namque peccatis exigentibus ova aspidum iam sunt rupta et telas aranee texuerunt. Quia miseri et infelices heretici falsum et hereticum intellectum, quem mente conceperant, parientes in aures sibi credentium effundunt. Sed qui de ovis eorum comedit morietur, quoniam eorum doctrine ac consiliis inherentes eternis incendiis adscribuntur. Ecce de radice colubri egredietur regulus, quia sicut hic flatu venefico, sic hec pestis flatu felle aves volantes interficit serpente non degenerans a primevo, qui primos parentes circumveniens interemit. Non est etiam dissimilis basilisco, qui visu necat quos aspicit, quia hoc reptile venenosum aspectu seducit et peremit minus cautos. Ecce iam ventus oriens, qui indecisam et inconsutilem Domini tunicam et desuper contextam per totum per frustra discerpit. Ecce etiam nova sub novo testamento Acham progenies, que de anathemate iniquo regulam auream palliolumque furatur. Abiron quoque et Datan et Chore soboles detestanda novis thuribulis fermentatum thimiama novis volunt altaribus adolere, dum nox nocti scientiam indicat, dum hereses pullulant et vulpes demoliri vineam Domini moliuntur. Hi sunt namque caupones, qui aquam vino commiscent, qui virus draconis in aureo calice Babilonis propinant, qui iuxta verbum propheticum arcum rem amaram intendunt, ut sagittent innoxios in occultis, ita quod nisi brotus in flore ledatur, fructum non solum amarum sed etiam pestiferum germinabit. Ecce siquidem quod dolentes referimus et referendo dolemus, heretice labis morbus serpens, paulatim ut cancer, quedam loca Tarraconensis provincie, sicut dicitur, iam infecit.
    Cum igitur ex iniuncto nobis apostolice cure officio adversus hereses invigilare propensius teneamur et moveamur etiam voce sponsi capere vulpeculas parvulas demolientes vineam, ne per licentiam invalescant et tractu temporis coalescant in maioris roboris firmitatem, fraternitatem vestram monemus, hortamur attente per apostolica verba scripta, sub divini attestatione iudicii districte precipiendo, mandantes quatenus per vos et Fratres Predicatores, ac alios quos ad hoc idoneos esse noveritis, diligenti solicitudine percipiatis de hereticis et etiam infamatis. Et si quos culpabiles et infamatos inveneritis, nisi ex animo velint absolute mandatis Ecclesie obedire, procedatis contra eos iuxta statuta nostra contra hereticos noviter promulgata, que verba sub bulla nostra transmittimus interclusa, in receptatores, defensores et fautores hereticorum secundum eadem statuta nihilominus processuri. Si vero aliqui, heretica labe penitus abiurata, ad ecclesiasticam redire voluerint unitatem, ipsis iuxta formam Ecclesie absolutionis beneficium impendatis et iniungatis eis quod talibus consuevit iniungi, attentius provisuri ne qui videntur reverti sub fallaci specie pietatis impietatem committant et angelus Satane in lucis angelum se transformet. Propter quod statuta que super hoc duximus promulganda inspicere poteritis et ab eorum insidiis secundum discretionem vobis datam a Domino precavere.
    Datum Spoleti, VII kalendas iunii, pontificatus nostri anno sexto.

  •  
    1. Una de les disposicions prèvies és la decretal Excommunicamus et anathemizamus universos haereticos de 1231, en la qual Gregori IX insta a iniciar el procediment inquisitorial a través de clergues que actuen com a inquisidors nomenats directament per la Santa Seu i llança una excomunicació i un anatema contra diferents heretgies, entre les quals els càtars, els patarins i els Pobres de Lió (Excommunicamus, X, 5.7.15), edició a Corpus Iuris Canonici, II, col. 789 (només inclòs el primer fragment de la decretal). Per a la versió completa del text, vegeu Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 539 [en ligne]. Poc després d’emetre l’Excommunicamus, Gregori IX promulgava, el febrer de 1232, la butlla Ille humani generis contra els heretges d’Alemanya, mitjançant la qual confiava la competència dels tribunals inquisitorials contra l’herètica pravitat a l’orde dels predicadors (Thomas Ripoll, Antonin Brémond, Bullarium Ordinis Fratrum Praedicatorum, Roma : ex Typographia Hieronymi Mainardi, 1729-1740, 8 vol., I, p. 37). Aquestes disposicions van quedar reforçades amb la butlla Licet ad capiendas del 20 d’abril de 1233 (ibíd., p. 47) i una altra que porta el mateix encapçalament Ille humani generis del 22 d’abril del mateix any (ibíd., p. 47-48). Sobre aquesta butlla, vegeu el doc. 88 (APOSCRIPTA n. 1106).

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146609 (aposcripta-6236), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146609 (mise à jour : 16/10/2019).