« aposcripta-6235 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Le roi des Romains Frédéric II

  •  
    1216/05

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Reg. Vat. 13, n. X 262, fol. 124.

  •  
    Ici reprise de Matthias Thumser, Jakob Frohmann, Die Briefsammlung des Thomas von Capua, aus den nachgelassenen Unterlagen von Emmy Heller und Hans Martin Schaller, MGH, 2011, n. I-1, p. 14-18.

  •  
    TENGNAGEL, Vetera monumenta, p. 440.
  •  
    RAYNALDUS, Ann. eccl., ad a. 1226, n. 3.
  •  
    HAHN, Collectio, I, p. 294.
  •  
    LA PORTE DU THEIL, Notice, II, p. 258.
  •  
    MANSI, XXIII, n. 17, p. 91.
  •  
    LÜNIG, Codex Italiae diplomaticus, II, p. 867.
  •  
    HUILLARD-BRÉHOLLES, Historia diplomatica, II, p. 588.
  •  
    HOROY, Honorii III opera omnia 5, n. 156, p. 96.
  •  
    RODENBERG, Epp. saec. XIII, I, n. 296, p. 216.

  •  
    Pressuti, Regesta Honorii papae III, II, n. 5967, p. 428.
  •  
    POTTHAST 7581.
  •  
    BFW 6630.

  •  
    Laurie Shepard, Courting Power : Persuasion and Politics in the Early Thirteenth Century, New York, Londres : Garland, 1999, p. 42-45.

  •  
    Miranda tuis sensibus nostra venit epistola, ut scripsisti, sed mirabilior tua nostris.
    Sane si nostre pagine verba iusto librasses examine, si litteram ad rivalem sensum postposito coniuge non traxisses, interpretis non suspecti iudicio invenisses in illis, unde spirituali patri tenereris et matri. Tue quidem tenor epistole continebat, quod preter omnium opinionem et consilia principum, ut tuis verbis utamur, te invenimus ad beneplacita nostra paratum, ita ut nullus predecessorum tuorum ullis retro temporibus recolatur adeo ecclesie fuisse devotus. Sed de principibus non aliter ex hiis verbis informabibus animum, quam probabilis credulitas habeat facti experimento probata, de quibus apostolice Sedis constantia recte opinionis iudicium sinistre suggestionis instantia non mutabit, cum facta preferenda sint dictis, et certa preiudicent positivis. Ecce de archivo Ecclesie munimenta publica prodeunt, que sigillorum pene omnium principum munita signaculis opinionem repudiant, quam forte videris ingerere contra illos, eo quod verisimilitudo non recipit tantos et tales viros excellentie tue dedisse consilium contrarium scripto tui et ipsorum signato sigillis. De predecessoribus autem tuis, si aliquid certius maior dedisset expressio, metiremur in illis, quid in te sperare possemus, quoniam, si ad proximos sanguinis scribentis referatur intentio, modicum devotionis sufficiet, ut eos comparatione precedas, si tantum comparatio gradum inveniat, ubi vix prevenit positivus. Quod si ad illos predecessores intellectum patiaris extendi, qui fide preclari, caritate ferventes, devotione sinceri sibi et subditis proficientes, verbo pariter et exemplo ecclesiam multis libertatum privilegiis munierunt multarumque largitionum liberalitate ditarum, illis placet in hiis se magnificentia tua non preferat, sed consideret potius, si affluentia talium illorum metas attingas. Discutiat, quesumus, viri prudentis ingenium, si merito titulum tibi multe devotionis assumis, dum beneficia matris Ecclesie revocare conaris in dubium, tanquam si unius possint inficiatione celari que multorum notitio publicat, et singularis assertio reddat ambigua que universalis notitia manifestat. Porro illa ingratitudinis species, qua beneficia percepta negantur, aliquid turbationis consuevit afferre ; sed illa maioris doloris habet aculeos, qua in bono malum presumitur et odium in dilectione notatur. Circa tutelam quoque tui, a clare memorie imperatrice Constantia regina Sicilie apostolice Sedi relictam, a beneficiorum gratia excipis, si tutele sit debito satisfactum, eo quod fas inducebat, ut fieret, et nefas, si deficeret, notaretur.
    Verum cum nullus necessitatis articulus tunc urgeret ecclesiam, ut in te, qui eras omni suffragio destitutus, onus non leve susciperet tutele, susceptio, que a gratia sumpsit exordium, habere te debuit de prosecutionis debito non ingratum, saltem ut tutrici notam non solum suspecte, sed etiam fraudulente administrationis non nitereris impingere, dicens quod ecclesia nomine defensorum hostes immiserat pallia. Habebat preterea diffamationis adiectio, quod quem tutrix Ecclesia debuit promovere, deiecit, erigens in paterna sede hominem alienum, qui non contentus imperio ad regnum nichilominus aspiravit. Et quidem non id hactenus habuit tua confessio, non id usque nunc continebat tuarum series litterarum, quibus post Deum totum ascribebas matris Ecclesie studio, totum attribuebas eiusdem nutricis laboribus quicquid eras, et etiam quod vivebas. Unde igitur istis tam contraria, tam novella processit opinio ? Unde presumptio tam adversa, tam repentina prorupit ? Si enim frequens missio litterarum comitem conscientiam mittentis habebat, cum nulla subsecuta sit causa nove scientie, neque scientia nove cause, cur calumpniose impingitur, quod evidentia facti repudiat ? Cur sub quodam involucro duplicitatis infertur, quod veritatis simplicitas non admittit ? Quod si scripta premissa destituta erant credulitate scribentis, tua circumspectio colligat, que de istis illatio subsequatur. Suntne ista subsidia, que promittebas ecclesie, si necessitas immineret ? Est hic retributionis affectus, quem offerebas, si gravamen occurreret ? Non id mater expectavit a filio, non id tutrix sperare debuit a pupillo. Ha Deus, que in tali filio aliis spei reliquie relinquuntur, si mater tam diligens desperare cogatur ? Ha Deus, que de tali pupillo fragmenta favoris ceteri colligent, si tutrix tam utilis iaculis detractionis impetitur ? Ha Deus, quot et quantos labores amisit ecclesia, si palmes, quem multo sudore plantavit et coluit, in amaritudinem vitis convertitur aliene, cum sit minoris dispendii nullos fructus producere quam nocivos. Ho, quam uberes lacrimas, quam amaras felicis recordationis predecessor noster Innocentius pro te fudit ! Ho, quanta sollicitudine laboravit, ut te a nocentium eriperet manibus, insidiantium laqueis liberaret, et quasi de mortis faucibus extorqueret ! Ecce, quid retributionis eidem imperialis liberalitas afferat! Ecce, quid regalis magnificentia recompenset, dum pupilli vite insidiator occultus dicitur et bonorum tacitus spoliator! Recogita, recogita, fili karissime, ac infra claustra pectoris frequenti meditatione revolve, quam parvum quamque depressum te ille summus pontifex post obitum matris accepit, et quam grandem quamque promotum in sua morte reliquit.
    Porro, ut credimus, tenelle infantie nondum finem attigeras, cum impius Mercoaldus, tui nominis detractor perfidus avidusque tuorum invasor, regni Sicilie metas aggressus ultraque manus invasionis extendens, Montem Casinum obsedit et insultibus multis impetiit, exercens sui robur exercitus ad speratum exterminium captionis. Sed in hoc ecclesie sollicitudo non defuit, que per duos cardinales cum multis militibus et expensis non modicis efficacem manum auxilii porrexit obsessis, vires invasoris debilitans et conatus obsidentis elidens. Cumque obsidionis exitus insultantis non responderet affectui, et prorogata spe defensionis ad alios resistendi animum resumerent convicini, se iniquus ille in Siciliam transtulit, ut ibi, si de persona regis desiderii sui finem attingeret, ad regni fastigium sine difficultatis obstaculo perveniret. Sed nec ibi protectionis solite dexteram subtraxit Ecclesia, mittens illuc bone memorie C. tituli sancti Laurentii presbyterum cardinalem, nobili viro comite Iacobo consobrino predicti predecessoris nostri multis associato militibus in tui subsidium nichilominus destinato. Alius etiam cardinalis tibi postmodum extitit deputatus, qui tuis utilitatibus non remissus ibi diem clausit extremum, consequenter alio substituto, ut sollicitudinis debite plenitudo circa tue persone custodiam non deesset. Interea Diopuldi malitia longe lateque diffusa sic se per partes Apulie ac Terre Laboris extenderat tantumque receperat incrementi, quod obtenta de P. quondam comite Celani victoria, pro maiori fere parte homines regionis suo applicabat arbitrio suoque dominio addicabat, in aliquos sicut poterant resistentes eo crudelius debachando, quo minus de paucorum et humilium timebat repagulo, qui de multorum et sublimium viribus triumpharat. Cumque in partibus illis non haberet Ecclesia quem erigeret contra illum multosque sumptus ammiserit in hominibus regionis, que pro te iam fecit expensas multorum milium unciarum, recepto ad opus tui a G. comite quondam Brenensi fidelitatis publice iuramento, ipsum misit in regnum, ut per eum elati confringeret cornua inimici. Numquid hoc fuit commissum perdere puerum ? Numquid hoc fuit creditum spoliare pupillum ? De throno Dei sententia prodeat, et virtus Altissimi rectum iudicium operetur, si adversus Ecclesiam tuam excellentiam decuit talia credere, si debuit ex hiis concepta credulitas in partum prodire huiusmodi, ut verbis et scriptis exposita in publico compareret. Sed forsan hoc divina providentia voluit, ut habeatur in posterum cautela securior ex proviso. Circa hominem siquidem alienum, quem in sede patris tui, si tamen patris sedes dici debeat, que non successionis, sed electionis iure defertur, erectum fuisse predixeras, tua prudenter adversus ecclesiam substitisset invectio, eo quod veritas negata de publicis minus relinquit fidei de occultis. Nullum enim angulum latet Imperii, quod imperatore Henrico defuncto quidam olim Philippo, duci Suevie, ac quidam Ottoni postmodum imperatori divisis voluntatibus adheserunt. Et licet idem Ph. nomen tuum primo pretenderit, ad se postea convertit negotium, sic illud succedentibus prosperis suis utilitatibus applicans, quod non iam de iure dubitabat imperii, sed spem ad occupationem regni Sicilie prorogabat, L. quondam Warmaciensem episcopum ad hoc mittens. In hiis etiam tuo subsidio apostolice Sedis providentia non defecit, sic illi per memoratum C. cardinalem et nonnullos vassallos Ecclesie resistens in Marchia, quod conatus contrivit adversos et interdictus est hostibus etiam ad primos regni fines accessus. Philippo tandem sublato de medio, Ottoni, quem omnium principium roborata consensibus presentabat electio, nec expedivit nec licuit diadema Imperii denegari, qui procul dubio, ut scripsisti, subito factus ingratus, tergum non faciem vertit ecclesie, immemor receptorum. Sed quamvis eam multis provocarit offensis, dissimulabat illas utcumque misericordis ecclesie patientia consueta. Sed postquam ad tuam prorupit iniuriam, in te quasi pupilla oculi tactum contrarium ferre non potuit, multas vias excogitans, quibus pleno remedio suo posset subvenire minori. O quam proximus eras periculis ! O quam paratus ad casum ! Quapropter invocavit Ecclesia Illius auxilium qui superbis resistit et dat humilibus gratiam, qui imperat mari et ventis et cessat tempestas, qui deponit potentes de sede ac ponit humiles in sublimi. Invocavit etiam principum corda fidelium, pusillos et magnos sollicitans, ut ei ad tui relevationem collapsi manum porrigerent adiutricem. Obstitit tandem divina potentia ingrati conatibus, faciens in te cum ecclesia signum in bonum, ut elato cadente tu surgeres et potente debilitato tu posses. Arguit enim illum sua malitia suaque aversio increpavit, quoniam iusto Dei iudicio propria perdidit, qui avare cupiverat aliena ; et tu, cui regni tui vix extrema remanserant, illius omnino imperium obtineres. Hec utique salutis remedia cum auxilio principum, divine providentie virtute preambula, tibi providit mater Ecclesia, talia beneficia puero contulit et adulto.
    Quid ultra tibi facere potuit et non fecit, de contingentibus nil obmittens, et ea etiam, ad que non tenebatur adiciens ? Miramur autem, quod in hiis tuos labores commemoras, dicens te dubii casus facta secutum, qui vocatus ad certa, laborantibus aliis, in labores alterius introisti, metens, que non seminasti, et colligens, que proculdubio non sparsisti. Denique in defuncti fatigata persona, nostram tua non preterivit invectio, minus diligenter considerans, quod nos, qui predecessori predicto, quoad utilitates tuas affectione plenaria succedentes, ad tui consummationem honoris patenter astitimus et potenter, nostro in multis detraximus, ut tuo adiceremus honori, facti quodammodo fame nostre prodigi, tue parci. Sed pro istis et aliis hac nobis retributione respondes, quia dicis ius regibus Sicilie in electionibus prelatorum, sicut asseris debitum ex antiquo, nostris constitutionibus minorari. Verum si scripta tua et genitricis tue manu sollicitudinis revolvisses, si sanctorum etiam Patrum constitutiones adverteres, non culpares ecclesiam circa defensionem ecclesiastice libertatis, cum non debeat de prosecutione mordere iustitie, qui contendere nititur de abusu.
    Asseris insuper nos preter formam communiter requisitam, te inconsulto, quibusdam ecclesiis regni vacantibus prefecisse personas. Sed que sit illa forma nescimus, que pro certo nimis esset informis, per quam apostolice Sedis iudicium ex tue voluntatis arbitrio dependeret. Non tamen intendimus promovere suspectos, dummodo non ultra notam suspicionis extendas, quam rationis tramites patiantur. Tarentinum post hec archiepiscopum, quem apud te quasi a summo gratie in profundum odii casus repentini mutatio sic deiecit, ut qui paulo ante quasi cor unum et anima una cum principe censebatur, subito fur, subito proditor, subito tui sanguinis dictus sit obtrectator, non excludimus a responso, mirantes quid in illum expetas ultionis, quem per subtractionem suorum et interdictum sue sedis accessum contra fas et licitum tui prosecutor arbitrii iam punisti, pena preveniente iudicium et executione non expectante libellum. Sed forsitan est qui dicat, quod dum sua placuisse creduntur, ipse displicuisse videtur. Cathaniensem episcopum non duximus obmittendum, cuius prodigalitate totum regnum dicis esse corrosum, si tamen in totum processit corrosio, unde tot remanserunt reliquie corrodende ? Hic si merces servitiis, si fructus laboribus, si meritis premium responderet, aliud pro certo reciperet quam solvatur, pro quo quid nobis apud Ferentinum, quid fratribus nostris apud Sanctum Germanum magnificentia tua promiserit, non ignoras. Deinde Cephaludensis episcopi, contra quem sanguinem occisorum asseris clamare de terra, nec vita nec spoliatio sub nube tegatur, ut de ipso post restitutionis debitum iustitie satisfiat, nec movemur, si super hoc ad lacrimas et querelas tuorum fidelium forte, sicut asseris, movearis, dummodo in illum, qui suo domino stat aut cadit, non processeris ad vindictam, primo in castrum ecclesie ac bona eius manu occupationis extenta, quam querelam delatio iusta perferret ad examen iudicis competentis.
    Quapropter non inferas, ut apud nos ille meruerit, unde apud te demeruisse videtur, sed tamen non ignores, quod si pro iustitia spoliate stetit ecclesie, licet apud te propter hoc demeruisse credatur, apud nos, qui sumus et esse tenemur iustitie zelatores, sibi meritum comparavit. Tandem concussis columpnis Ecclesie, prelatis videlicet, inferioris gradus et ordinis clericos rigor tui gravaminis atterit, et quasi aliorum velis supplere defectum, pretendis negligentiam prelatorum, quamvis superioris sedis non desit auctoritas, que crimina diligenti examinata iudicio et iudiciali examine cognita tanta censura percellit, quod pene districtio culpe interdicit exemplum et vindicte severitas esse poterit aliis limes offense.
    Quia vero Dei cause deesse non possumus nec debemus, super omnibus istis et aliis contingentibus ecclesiasticam libertatem sic divina suffulti potentia debitum nostri prosequemur officii, quod Deo pro posse satisfacientes et homini, in hoc geremus utiliter negotium nostre salutis et tue, cum deferre homini contra Deum presertim in talibus sit nocere, ac parcere sit sevire ; manus enim mulierum misericordium filios decoxerunt ; sed habeat vera dilectio plagas suas, que dulciores fiunt, cum amarius inferuntur. Adiecisti preterea, quod post reditum tuum in regnum Sicilie, reintegratis iuribus tuis pro temporum varietate dispersis, exclusis rebellibus, ecclesia contra matris officium suspectos filii receptavit. Et quidem de iurium reintegratione gaudemus ; et utinam reintegrantis affectio sic debitis fuisset contenta limitibus, quod a iustitia recuperationis in suis, in alienis ad usurpationis iniuriam non transisset, quia preter id, quod in die novissimo districti iudicis ultione reddetur, consumari felicibus substantia non consuevit eventibus, augmentis non aggregata legitimis, quin immo grandis acervus inficitur partis adiectione corrupte. Super exclusis responso supersedere possemus, nisi alicuius iudicio crederetur retardatum silentium repetitam iustificare querelam. Sed ut videmus, quod hactenus respondentis dissimulatio distulit, nunc extorquet instantia conquerentis.
    A memoria quoque tua excidisse non credimus quod comiti Thomasio, Rainaldo de Aversa et fautoribus eorundem, antequam castra, que viribus obtinere nequiveras, resignarent, inter alia, que publica et autentica sunt conventione notata, venit expressius personarum securitas in promissum, et ut id robur firmitatis haberet, nos et universos fratres nostros rogasti per nuntios et litteras speciales in testimonium reservatas, ut Romana ecclesia super secure ac confidenter reciperet, quod inviolabiliter promissa predictis attenderes et plenarie conservares. Sed utrum verbis facta responderint fidesque promissis, plus quam deceat Sedis apostolice ac excellentie imperialis honorem, afflictionibus publicis et penis manifestis exponunt nonnulli de fautoribus comitis memorati, quorum multos post speratam de securitate fiduciam dedisti exilio et quosdam ignominiosa morte dampnasti. Proinde possumus non immerito formidare, ne nostra patientia in predictis vere patientie nomen amiserit et effectum. Quare non credas id oblivioni esse relictum, licet sit hactenus dissimulatione suspensum ; sed quod in similibus inferiores pro te promittere debeant, de specula poterunt eminenti recipere speculum et exemplar. In quo quantum auctoritati Sedis apostolice sit detractum, que ipsos ad precum tuarum instantiam sub sua securitate recepit, satis intelligunt, qui rem sciunt.
    De comite vero Matheo, quem apud te in subtractione suorum Terre Sancte servitium, crucis et crucifixi reverentia non defendit, comiteque Rogerio quondam capto, ut nosti, et postmodum liberato, ut scimus, nec non et quibusdam aliis, qui ad Urbem et loca confinia a persequentis facie confugerunt, conquiescat de cetero conquestio principis excellentis, ne siccam stipulam persequi et contra folium, quod a vento rapitur, suam monstrare potentiam videatur. Hec quippe a Iulii Cesaris gestis non elicis, qui Domitium pene avidum et venie contemptorem vite servavit invitum, et Metellum se gladiis offerentem ira tanti principis reputavit indignum. Certe in Israelitico populo civitates erant refugii, et urbem ad refugium Christianus populus non habebit ? David recursus erat oppressis, et summus pontifex, David magni vicarius, avertet faciem ab afflictis ? Et utique non, cum nulla molestia tibi per illos inferatur et tuis, nisi velis id dumtaxat ferre moleste, quod vivunt. Ad hec de viro egregio socero tuo, si ad nostram pervenisset notitiam, quid de hiis, que tibi facere debuit, omisisset, nostra eum non preteriret monitio, quem tibi desideramus acceptum et te illi potissime gratiosum. In quo movet multorum corda miratio, quod cum consueverint alii crescere ex affinitate maiorum, iste non sine multorum scandalo, non sine Terre Sancte dispendio, non sine tui nominis lesione decrevisse videtur. Et quidem hiis similia magnificorum principum gesta non continent, sublimium mores ignorant, liberalium largitas non acceptat. Non sic illius terre procuratur utilitas, non sic ad eius subsidium bellatores strenui advocantur. Super quo tibi onera gravia et inportabilia nos asseris alligare, que digito nostro movere nolimus, non attendens quod iam pluribus annis elapsis ultro te istis oneribus subiecisti, spontaneus in Theutonia signum crucis assumens, non attendens, quod crucifixi gerendo negotium onus non leve tulit Ecclesia in ecclesiasticorum decimatione proventuum, non attendens quod per fratres nostros et alios predicatores multi potentes et nobiles, magni et parvi, se crucis obsequio devoverunt. Pro mercatoribus autem Romanis excellentie tue frequenter scripsisse meminimus, sicut dicis ; sed cum per hoc ius suum non assequantur, ut asserunt, non debet illis in sua iustitia ecclesiastica censura deesse ? De vassallis quoque patrimonii, de quibus prout placuit rescripsisti, quid iuris imperiali excellentie competat, tuorum et predecessoris tui privilegiorum inspectio protestatur. Quod si preter debitum a nobis in illis aliud pro Terre sancte subsidio petiisses, sicut decuerat, formata petitio ad exauditionis gratiam introisset.
    Provideas tamen, ut advocatie vocabulum, frequenter tuis litteris repetitum, tua, si placet, non protrahat interpretatio in abusum, quoniam cum advocatus Ecclesie idem intelligi debeat quod defensor, si defensoris omittis effectum, nomen improprie retines advocati. Quod satis in Arcuata et castris aliis quorundam nostrorum fidelium ostendisse videris, que detines contra iustititam occupata ; post illatam violentiam, post commodum possessionis adeptum, factus de petitore possessor, offers conquerentibus te ius in tua curia redditurum. Super quo, si qua nova iura sint condita, in publicum prodeant, cum id non patiantur antiqua. Quia vero non est abbreviata manus Domini, ut non possit sublimitatem incurvare hominum et altitudinem humiliare virorum, nunc, cum felicium tuis votis successuum splendor illuxerit, in sereno humilitatem non deseras, quam in nubilo pretendebas. Speramus itaque, quod viri tam discreti memoriam nunquam sic ad exinanitionem deducet oblivio, ut omnino in vitium ingratitudinis incidat, quod reprehendit in emulo, et culpam, quam dampnat in hoste, committat. Non ergo seducant te prospera, quem instruxisse debuerunt adversa, cum fuerit Pharaonis pincerna notatus, eo quod succedentibus prosperis sui est oblitus interpretis, et lex nobilitatis id habeat, ut nobilium mentes excelsa non elevent et infima non demittant.
    Quapropter, fili karissime, probatis apostolice Sedis affectibus nullius suggestio te subducat que, nisi obstaculum nimie indevotionis impediat, a te dexteram beneficiorum non subtrahet et dulcedinis ubera non abscondet, cum non sit verisimile quod animi ferventis affectum ab illo de facili velit avertere, quem multo labore fovit impuberem multaque sollicitudine promovit adultum.
    Datum Laterani.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146608 (aposcripta-6235), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146608 (mise à jour : 16/10/2019).