« aposcripta-6233 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Les archevêques de Reims, Sens, Rouen, Tours, Bourges, Bordeaux, Auch, Narbonne, Lyon, Embrun, Tarantaise, Besançon, Aix, Arles et Vienne ainsi que leurs suffragants et tous les prélats de ces diocèses

  •  
    n.c.

  •  
    1228/10/21

  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Carta del papa Gregori IX a diversos arquebisbes del sud de França en relació amb l’heretgia i el cardenal legat Romà de Sant’Angelo [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 14, ep. 46, fol. 87.
  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale, Fonds Moreau, vol. 1184, fol. 172.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 80, p. 175-177.

  •  
    Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, vol. I, n. 230, col. 141-143 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 8267 [en ligne].

  •  

    Remensi, Senonensi, Rothomagensi, Turonensi, Bituricensi, Burdegalensi, Auxitanensi, Narbonensi, Lugdunensi, Ebredunensi, Tarantaliensi, Bisuntinensi, Aquensi, Arelatensi et Viennensi archiepiscopis et eorum suffraganeis, et abbatibus, prioribus, capitulis et aliis ecclesiarum prelatis in eorundem diocesis contitutis.
    Ardenti desiderio aspirantes ad purgandum terram Albigensem ab heretica feditate, indulgentias olim ab apostolica Sede concessas crucesignatis vel signandis fidelibus ad hoc laborantibus innovamus, et dilectum filium nostrum Romanum, Sancti Angeli diaconum cardinalem, apostolice Sedis legatum, scientem huiusmodi naturam negotium et circumstantias, utpote qui alia vice in eo efficaciter laboravit, vestrum consilio et discretione conspicuum diligentem honorem regni Francorum et in negotio ipso fervente, qui, quantumcumque nobis pernecessarius esset apud Sedem apostolicam et eius presentia oportuna, quia res ipsa propter sui arduitate talis et tanti viri diligentiam exigebat, ad partes vestras propter dictum negotium et alia que ibi habet Sedes apostolica pertractare, de nostro latere duximus destinandum. De omnipotentis itaque Dei misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa quam nobis, licet indignis, Deus ligandi atque solvendi contulit potestatem, omnibus qui laborem istum in propriis personis subierint et expensis, plenam suorum poeccaminum, de quibus veraciter fuerint corde contriti et ore confessi, veniam indulgemus, et in retributione iustorum salutis eterne pollicemur augmentum. Eis autem qui non in propriis personis illuc accesserint, sed in suis dumtaxat expensis, iuxta facultatem et qualitatem suam, viros idoneos destinarint, et illis similiter qui, licet in alienis expensis, in propriis tamen personis accesserint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Huius quoque remissionis volumus et concedimus esse perticipes, iuxta quantitatem subsidii et devotionis affectum, omnes qui ad subventionem eiusdem negotii de bonis suis congrue ministrabunt, aut circa predicta consilium et auxilium impenderint oportunum.
    Sane quia iusto iudicio celestis Imperatoris obsequiis inherentes speciali debent prerogativa gaudere, volumus et mandamus ut, si qui illuc proficiscentium ad prestandas usuras iuramento tenentur astricti, creditores eorum, ut remittant eis prestitum iuramentum, et ab usuram exactione desistant, ecclesiastica districtione cogatis. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerint usurarum, ad eorum restitutionem simili censura compellatis eosdem. Preterea iudeos ad remittendum usuras per secularem faciatis potestatem compelli et, donec eas remiserint, communionem sibi fidelium denegari. Porro si qui crucesignatorum iudeis solvere debita nequeunt in presenti, laborare curetis ut iudices seculares sic eis de utili dilatione provideant, quod post iter peregrinationis arreptum, quousque de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, usurarum incomoda non incurrant, compellendis nichilominus iudeis proventus pignorum, quos interim perceperint in sortem, expensis deductis necessariis computare. Debitores quoque crucesignatorum ad ea in quibus tenentur eisdem, cogatis, usuris cessantibus, persolvenda, creditores ipsorum ad prorogandum terminos solutioni debitorum prefixos, prout necesse fuerit, inducentes. Quia vero nonnulli assumptam crucem contra dictos hereticos, auctoritate propria, deposuisse dicuntur, illos eam resumere compellatis.
    Monemus igitur discretionem vestram et hortamur in Domino Ihesu Christo, presentium vobis auctoritate mandantes quatinus, populis vobis subditis diligenter exponentes omnia supradicta, eosque ad impendendum prefato negotio in rebus personisque succursum sedulis exortationibus animantes, in singulis articulis supradictis exequamini singuli quod ad sollicitudinem vestram noscitur pertinere, ita vos exhibentes sollicitos et attentos, quod proximos ipse ardor vestre caritatis accendat, vosque in presenti a nobis gratiam, et in futuro possitis a Deo premium expectare1.

  •  
    1. Data [21 oct. 1228] aportada per Potthast, tot i que per a Auvray és poc probable que la carta es refereixi a aquest any. Vegeu Auvray, vol. 1, col. 141, nota 1.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146599 (aposcripta-6233), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146599 (mise à jour : 15/10/2019).