« aposcripta-6225 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Le fils aîné du roi de France Philippe II Auguste, le prince Louis

  •  
    VII kalendas augusti, anno quarto

  •  
    1219/07/26

  •  
    Rieti

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Honori III felicita l’infant Lluís, primogènit del rei de França, per la seva decisió de prendre les armes contra els albigesos i li demana que no envaeixi ni permeti que siguin envaïdes les terres de Jaume I, rei d’Aragó, sobretot les situades als seus dominis, com Narbona i Aush, no infectades per l’heretgia [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Expédition] E. ESPAGNE, Barcelone, Archives de la Couronne d'Aragon, Cancelleria, Butlles, llig. 4, perg. 6.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 67, p. 163-164.

  •  
    Demetrio Mansilla, La documentación pontificia de Honorio III (1216-1227), « Monumenta Hispaniae Vaticana. Sección : Registros », vol. 2, Roma: Monumenta Hispanica Vaticana, 1965, doc. 235, p. 178-179.

  •  
    Ángel Manrique, Cisterciensium seu Verius Ecclesiasticorum annalium a condito Cistercio, Lió: sumpt. Haered. G. Boissat et Laurent Anisson, 4 vol., 1642-1659, vol. 4, any 1219, n. 6, p. 155 [en ligne].
  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 6170 [en ligne].
  •  
    Pietro Pressuti, Regesta Honorii papae III ex Vaticanis archetypis aliisque fontibus, Rome, 1888-1895, n. 2162 (??) [en ligne].
  •  
    Francesc Miquel Rosell, Regesta de letras pontificias del Archivo de la Corona de Aragón, Sección Cancillería Real (Pergaminos), Madrid, 1948, n. 75, p. 54.

  •  
    Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro Lodowico primogenito karissimi in Christo filii nostri Philipi regis Francorum illustris, salutem et apostolicam benedictionem.
    Paterne caritatis affectus qu[o] te sincere diligimus nos inducit ut, de tua devotione specialiter confidentes, illa tibi monita et consilia dirigamus que saluti et honori tuo credimus expedire.
    Gaudemus quidem in Domino et in te nobis tamquam in dilecto filio complacemus quod tuam disponis exercere militiam in obsequiis Iesu Christi, ut Regis regum gratie per gratiosa obsequia te coaptes, dum ignominiosis obprobriis Albigensium blasphemorum christiane fidei exprobantium lacescitus ad eorum edomandam superbiam tuas acies direxisti signo crucis vivifice redimitus.
    Sane, quia, ut credimus, sola Dei dilectio tuum inducit animum ad pugnadum, sic te decet prelia Domini preliari, ut eos quos ex Deo esse noveris et devotos Ecclesie Romane filios non impugnes, quinimmo ipsos studiosius foveas et honores. Istud igitur ignorare te nolumus, quod cum carissimus in Christo filius noster Iacobus, Aragonum rex illustris, sub apostolice Sedis et nostra protectione consistat, utpote quem inclite recordationis Maria, regina Aragonum, mater eius, apud Sedem apostolicam dudum decedens, Romane Ecclesie commendavit, ipsum sub alarum nostrarum umbra protegere ac manutere propensius nos oportet, cum ipsius precipue merita id exposcant, qui se totum nostre subiciens voluntati ad mandatum nostrum restrinxit hactenus se ac suos firme pacis federa observando. Cum igitur inter terras ipsius regis et terras que in Narbonensi et Auxitanensi provinciis auctoritate Sedis apostolice detinentur treuguam firmari mandaverimus et servari, volentes ut inter te ac regem prefatum mutue dilectionis vinculum observetur, nobilitatem tuam rogandam duximus et monendam per apostolica scripta mandantes quatinus ipsum regem parentem mandatis apostolicis in hac parte ac terras suas, presertim cum infecte non sint heretica pravitate, in aliquo non molestes nec permitas ab aliquo, quantum in te fuerit, molestari, sed eum, pro apostolice Sedis et nostra reverentia, taliter diligas et conserves illesum, quod idem rex tibi et tuis teneatur grata vicisitudine respondere, ac nos exinde puritatem devotionis tue dignis in Domino laudibus commendamus.
    Data Reate, VII kalendas augusti, pontificatus nostri anno quarto.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146560 (aposcripta-6225), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146560 (mise à jour : 15/10/2019).