« aposcripta-6221 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Le cardinal prêtre des Saints Jean et Paul Bertrand, légat du Siège apostolique

  •  
    X kalendas novembris, anno secundo

  •  
    1217/10/23

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Honori III ordena al cardenal i legat pontifici Bertran que no permeti que el rei d’Aragó i altres nobles declarin la guerra al comte Simó de Montfort1 [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 9, ep. 692, fol. 166.
  •  
    [Copie moderne] R. ROME, Bibliothèque Vallicelliana, I, 53, fol. 76 (argument).

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 64, p. 159-160.

  •  
    Recueil des Historiens des Gaules et de la France, éd. Martin Bouquet et al., París: Académie des Inscriptions et Belles Lettres, 25 vol., 1737-1904, XIX, 1880, p. 637 [en ligne].
  •  
    César Auguste Horoy, Medii aevi bibliotheca patristica: seu ejusdem temporis patrologia, ab anno MCCXVI usque ad Concilii tridentini tempora, 6 vol., París : Imprimerie de la Bibliothèque ecclésiastique, 1879-1882, vol. 2, n. 48, col. 524-525 [en ligne].
  •  
    Miquel Sanpere, “Minoría de Jaime I, vindicación del procurador conde Sancho, años 1214-1219”, I Congreso de Historia de la Corona de Aragón, Barcelona, 1913, 2 vol., II, p. 656 (22 d’octubre).
  •  
    Demetrio Mansilla, La documentación pontificia de Honorio III (1216-1227), «Monumenta Hispaniae Vaticana. Sección: Registros », vol. 2, Roma: Monumenta Hispanica Vaticana, 1965, n. 94, p. 75.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 5610 [en ligne].
  •  
    Pietro Pressuti, Regesta Honorii papae III ex Vaticanis archetypis aliisque fontibus, Rome, 1888-1895, n. 842 [en ligne].

  •  

    Eidem Bertrando, titulo Sancti Iohannis et Pauli presbitero cardinali, apostolice Sedis legato.
    Cum dilectus filius nobilis vir Simon, comes Montisfortis, ad mandatum apostolice Sedis, iuxta nomen suum obediens terram sue nativitatis exiverit et accesserit ad partes Provincie pro extirpanda heretica pravitate, que terram illam infecerat universam, ac per eius ministerium multa fuerit ibi Dominus tam mirabiliter quam misericorditer operatus, arcus fortium superando, et eos accingendo robore, qui debiles videbantur, miramur quo consilio quave fiducia karissimus in Christo filius noster [Iacobus], illustris rex Aragonum, ac universi nobiles sui per Aragoniam et Cathaloniam constituti disponunt non dicto comiti, set ipsi Domino exercitum rebellare, apponentes ipsum sibi contrarium et se ipsi, cuius resistere potentie nemo potest, ac Ecclesie Romane reverentiam posthabentes, dum ipsi se ad prefatum comitem impugnandum accingunt, quem in partibus illis esse de ipsius Ecclesie Romane mandato, ac sub speciali eius protectione consistere non ignorant ac impedientes in iniuriam Crucifixi subsidium Terre Sancte, contempta constitutione concilii generalis qua specialiter pro eiusdem Terre Sancte succurso exstitit ordinatum, ut pax vel saltem treugue in toto orbe christiano per quadriennium servarentur, hiis qui contra ire presumerent per ecclesiasticam districtionem arctissime coercendis. Unde regem et nobiles memoratos rogamus et obsecramus in Domino eis sub anathematis intimatione districtius inhibentes, ne dicto comiti, qui, si contra eum habeant aliquas questiones, paratus est coram te, qui personam et vices nostras in partibus illis agis, vel si maluerint coram nobis, eis exhibire iustitie complementum, arma nullatenus movere presumant.
    Nolentes igitur negotium pacis et fidei tantis laboribus et dispendiis personarum et rerum procuratum in partibus sepedictis in antiquum chaos aliquorum temeritate relabi, vel impediri terre supradicte succursum, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus si rex et nobiles sepedicti monitis nostris presumpserint contra ire, tu pressumptionem ipsorum per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, persona regis duntaxat excepta, compescas.
    Datum Laterani, X kalendas novembris, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    1. El 28 de desembre de 1217, el papa Honori III demana al rei d’Aragó que no doni cap ajuda als homes de Tolosa (AV, Reg. Vat. 9, fols. 205-205v, n. 828; ed. Recueil des Historiens des Gaules et de la France, éd. Martin Bouquet et al., París: Académie des Inscriptions et Belles Lettres, 25 vol., 1737-1904, vol. 19, 1880, p. 641-642 [en ligne]; Odorico Raynaldo, Annales ecclesiastici ab anno 1198 ubi Card. Baronius desinit, Rome: excudebat Mascardus, 9 vol., 1646-1677, any 1217, p. 269B, n. 56-57; César Auguste Horoy, Medii aevi bibliotheca patristica: seu ejusdem temporis patrologia, ab anno MCCXVI usque ad Concilii tridentini tempora, 6 vol., París: Imprimerie de la Bibliothèque ecclésiastique, 1879-1882, vol. 2, n. 84, cols. 561-562 [en ligne]; Miquel Sanpere, “Minoría de Jaime I, vindicación del procurador conde Sancho, años 1214-1219”, I Congreso de Historia de la Corona de Aragón, vol. 2, Barcelona, 1913, p. 662; Demetrio Mansilla, La documentación pontificia de Honorio III (1216-1227), «Monumenta Hispaniae Vaticana. Sección: Registros », vol. 2, Roma: Monumenta Hispanica Vaticana, 1965, doc. 106, p. 86-87; Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 5643 [en ligne]).

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146535 (aposcripta-6221), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146535 (mise à jour : 10/10/2019).