« aposcripta-6211 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le roi d'Aragon Jaume Ier

  •  
    VI kalendas martii, anno primo

  •  
    1265/02/24

  •  
    Pérouse

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Clemens IV. an König [Jakob I.] von Aragón : bittet ihn, sich bei Manfred [von Sizilien] dafür zu verwenden, daß dieser den Elekten M[anfredus Roberti] von Verona, der bei der militärischen Verteidigung der Mark Ancona in die Hände des Gegners gefallen sei, wieder freiläßt [Thumser].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 30, fol. ???
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 33, ep. 533, fol. ???
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R3. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 34, fol. ????
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R4. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 35, ep. ???, fol. ??

  •  
    Ici reprise de Mathias Thumser, Die Briefe Papst Clemens’ IV. (1265–1268), Vorläufige Edition, MGH, 2015, n. 1.

  •  
    Edmond Martène, Ursin Durand, Thesaurus novus anecdotorum, Paris, 1717, II, n. 2, col. 98-100 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19036 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 871, d’après R1, R2, R3 et R4.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio illustri regi Aragonum, salutem et apostolicam benedictionem.
    Quod negotium, pro quo magnitudini tue presens a nobis pagina mittitur, nostre mentis intima quadam propensiori domestice sollicitudinis stimulatione titillet, ex eo potissime tue circumspectionis industria certum indicium et evidens sumere poterit argumentum, quod nos navicule Petri, quam nobis Altissimus committere voluit, suscepto regimine, dum adhuc esset cor nostrum ex frementi negotiorum inundantium super nos undique fragore concussum et ex consideratione nostre insufficientie nostreque humilitatis attonitum, antequam imbecillitas virtutis nostre consideret sinuosa ipsius navicule vela ventis explicita tradere, cogitare cepimus vias diligenter et modos, quibus nostre de ipso negotio salubre possemus intentionis propositum obtinere.
    Post intentam igitur nostre super hoc disquisitionis diligentiam et diligentem apostolice perscrutationis indaginem noster in tue puritatis promptitudine spiritus requievit, et sperantes non nisi per tue providentie studium satisfieri posse in hoc plenarie votis nostris hanc nostre sinceritatis epistolam tamquam velocem adaucte tibi benivolentie paterne prenuntiam et certissimam confidentie nostre arram pias precum nostrarum primitias et salutifera petitionum nostrarum initia continentem tue mansuetudini destinandam fore previdimus firma concepta fiducia, quod dictum negotium eo promptius et libentius tua sublimitas ad effectum optate prosecutionis et finem votive perfectionis adducet, quo huiusmodi nostra precamina de interioris affectionis ubertate proveniunt et quo brevioris emolumenta compendii deberi huiusmodi primariis nostri apostolatus apicibus recognoscet.
    Sane olim, dum in Anchonitane Marchie partibus contra Romanam ecclesiam procella persecutionis commovente illam Manfredo nato quondam Frederici olim Romanorum imperatoris excresceret, felicis recordationis Urbanus papa predecessor noster dilectum filium M(anfredum) Veronensem electum virum utique generosum, industrium, strenuum et fidelem, cuius in devotione ecclesie inconcussam constantiam et stabilem firmitatem sui generis experta in adversis fidelitas et evidentia suorum laudabilium operum testimonia sub diversitate temporum comprobarant, defensioni eiusdem Marchie assignata sibi quadam comitiva militum deputavit, sub cuius studioso ducatu, licet eiusdem ecclesie negotium in ipsa Marchia dirigere ac prosperis successibus firmare cepisset Altissimus, demum tamen invalescentibus eiusdem Manfredi viribus contigit, quod idem electus, dum suorum castrorum acie ordinata contra hostium agmina sub vexillis ecclesie consueto sui animi vigore procederet in cause tam iuste defensione ac tam iusti prosecutione negotii, in adversariorum manus incidit ipsumque ad privatam dicti Manfredi custodiam bellicus eventus adduxit. Et quamquam dictus predecessor, dum adhuc viveret, ad eundem Manfredum nuntium specialem et efficaces litteras pro ipsius electi liberatione transmiserit idemque Manfredus certam ei de hoc spem fallaci promissione prebuerit, adhuc tamen electum ipsum eiusdem Manfredi tenet carcer inclusum, nec speramus per alicuius nisi tantum per tue interventionis presidium eum posse absolvi a vinculis et restitui pristine libertati.
    Ideoque serenitatem tuam, quam in adimplendis nostris beneplacitis semper promptam invenimus et paratam, rogandam duximus attentius et hortandam in remissionem tibi peccaminum nichilominus suadentes ac pro speciali a te munere postulantes, quatenus pietatis intuitu, ob nostre quoque persone reverentiam apud eundem Manfredum, quem nullum in hoc tibi, si penes eum diligenter institeris, difficultatis repagulum nullumque dilationis obstaculum ingerere credimus, sic interponas pro liberatione ipsius electi efficaciter partes tuas mittendo protinus ad eum propter hoc litteras et nuntium seu nuntios speciales ac petendo instanter ab eo, ut electum ipsum donet Deo ac tibi in signum amoris, quem ad inclitam personam tuam habere se asserit, a carceribus liberum et a vinculis absolutum, ut te obtinente ab ipso, quod petimus, et donum tam acceptabile tamque votivum primitivis nostre promotionis auspiciis offerente nos evidentius agnoscamus, qualem et quantum in pectoris regalis armario apostolice preces locum obtineant et favorem, ac teneamur celsitudini tue pro tante clementie opere, pro quo etiam fiet tibi rex regum propitius retributor, grata favente Domino vicissitudine respondere.
    Rescribas autem nobis per latorem presentium, quem ad te propter hoc specialiter mittimus, quicquid super hoc duxeris faciendum. Ceterum, quia omnipotens Dominus nos, licet immeritos, ad supreme speculationis altiora provexit posuitque in culmine verticis seculorum, firmiter in animo gerimus te, quem sincere dileximus hactenus, eo sinceriori affectu et favore prosequi promptiori, quo ampliorem et pleniorem nobis in terris divine miserationis abundantia contulit potestatem. Tu ergo de nobis sicut de patre benivolo et benigno confidens ad nos in omnibus, que tuam exaltationem tuorumque spiritualium et temporalium profectuum incrementa respiciunt, recursum habeas, quotiens fuerit oportunum.
    Datum Perusii, VI kalendas martii, pontificatus nostri anno I.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146524 (aposcripta-6211), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146524 (mise à jour : 06/10/2019).