« aposcripta-6202 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    L'évêque de Lucques Guido

  •  
    XVIII kalendas decembris, anno quinto

  •  
    1195/11/14

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Cölestin III bestätigt dem Bischofe Guido von Lucca die Beilegung eines Güterstreites mit dem Abte Riccovero von Serena.

  •  
    [Original] E. ITALIE, Turin, Archivio di Stato. Abschrift vom 15 Jahrh. der Acta Agaunensia (S. Maurice-en-Valley, Pacq. 10 Nr. 2).

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 475, p. 399-400.

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum dei, venerabili fratri Guidoni, Lucano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ea que iudicio vel concordia statuuntur, firma debent et illibata consistere et, ne in recidive contentionis scrupulum relabantur, apostolico patrocinio convenit communiri. Cum autem inter te et dilectum filium Riccoverum, abbatem monasterii de Serena, super possessionibus montis de Castello et quibusdam aliis locis questio diu mota fuisset et a sede apostolica multotiens iudicibus delegata, tandem per quosdam viros prudentes, tam a te, quam ab ipso abbate communiter electos, amicabilis composita, sicut ex litteris tuis et ipsius abbatis et quamplurium aliorum cognovimus, intercessit. Verum cum ipsam compositionem petieris scriptis apostolicis confirmari, nos, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem ipsam, de communi assensu et voluntate utriusque partis factam et receptam, sicut in instrumento publico, exinde confecto, plenius continetur, ratam habentes, eam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Ad maiorem vero firmitatem scriptum illud de verbo ad verbum huic presenti pagine iussimus inserendum, quod sic se habet : In Christi nomine. Amen. Ex hac publica litterarum serie omnibus clareat audientibus, quod domnus Ricoverus, dei gratia presbiter et abbas monasterii sancte Marie de Serena, consilio ac consensu presbiteri Galgani ecclesie sancti Blasii de Bibone, que ecclesia dicebatur esse predicti monasterii de Serena, et consilio et adsensu Rusticelli, quondam Vitalis Cecii, quem dicebant esse castaldionem predicte abbatie de Serena, et consilio et consensu Ugonlini, Roselmini et Guidonis, quondam Ildebrandini cavalerii, et compagni Malevolte et Albertini Bondi, qui omnes sunt de predicto loco Bibone et sunt fideles predicte abbatie, ut asserebant, fecit finem et refutationem atque transactionem Bonifatio nuntio domni Guidonis, divina gratia Lucensis episcopi, procuratorio nomine recipienti et stipulanti pro predicto domino episcopo et pro Lucano episcopatu et ad partem ipsius episcopatus de portione, que pertinet vel inde(?) pertinuit aut pertinere debet vel potest aut debuit vel potuit sibi vel ipsi monasterio et pactum de nomine[a] petendo, queque est vel fuit medietas de monte et podio et castello et curte de monte de Castello cum omnibus casis et terris et rebus, ad predictum castellum vel eius curtem pertinentibus, in aliquibus vocabulis vel locis et de Taverle et de Padule et Capannule et de sancto Petro et de Canniliano et de Ceule et de Perignano et Lucagnano et de Lavaiano et Miliano et Acqui et Morrona et Scopeturo atque Cumulo et de curte unius cuiusque predictorum locorum, una cum omnibus casis et terris et rebus, ad predictos locos vel curtes pertinentibus, in aliquibus vocabulis vel locis. Similiter per omnia fecit finem et refutationem atque transactionem et pactum de nominea petendo de omnibus aliis casis et terris et rebus, que sunt vel fuerint suprascripti monasterii de Serena, sive ei pertinent vel pertinuerunt, quas Lucensis episcopus vel aliquis pro episcopatu habet vel detinet aliquo modo et nominatim, insuper de illis terris et rebus, de quibus iam dictus abbas fuerat missus intercessioneb ex sententia sive pronuntiatione Senensis episcopi et abbatis sancti Eugenii de Sena, delegatorum a curia Romana, ut publice scriptum continetur manu Rainaldi notarii notitii[c], et per tenutam, inde datam a presbitero Iacobi, ut continetur in dicta scripta manu Galgani notarii. Insuper etiam ad maiorem cautelam et confirmationem et, ut nulla possit oriri dubietas vel discordia, generalem finem et refutationem atque transactionem fecit et pactum de nomine[c] petendo pro predicto monasterio, de omnibus terris et rebus, undecumque vel quomodocumque aliquam litem vel molestiam aut petitionem vel actionem seu exactionem aliquam facere vel movere poterat, rationem rerum vel fructuum aut possessionis, vel alio modo adversus predictum episcopum Lucensem vel episcopatum aut aliquam aliam personam vel locum pro episcopatu aliquo modo vel ... nio. Convenit quoque et promisit dictus abbas suprascripto Bonifatio, nuntio prelibati domni Lucensis episcopi, stipulanti pro ipso domno episcopo et episcopatu predicto, finem et refutationem et transactionem firma, rata habere et tenere perpetuo, et in nullo per se vel per alium contravenire, et quicquid iuris vel rationis de predictis vel aliquo predictorum aut eorum occasione sibi vel predicto monasterio competebat vel competere poterat, eidem Bonifatio, recipienti pro domno episcopo et episcopatu, dedit, tradidit, cessit, remisit atque mandavit eumque in rem suam, scilicet predicti episcopatus procuratorem fecit atque constituit de suo suorumque antecessorum et predicti monasterii dolo et factore[d] promittendo, sic per omnia firmum et ratum habere et tenere eidem Bonifatio pro predicto domno episcopo stipulanti promisit et convenit et se suosque successores et ipsum monasterium obligavit sub pena domni pape et domni imperatoris et, si in aliquo ipse vel eius successores vel aliquis pro monasterio contra fecerint vel venerint, suprascripto Bonifatio stipulanti pro episcopo et episcopatu, penam centum marcarum argenti solvere promisit, se suosque successores et predictum monasterium propterea obligando et pensandoe soluta omnia, [que] predicta sint firma et rata. Insuper predictus presbiter Galganus et Rustichellus Vitalis Cecii, et Ugolinus Roselmini, et Guido Ildebrandini cavalerii, et Compaguni Malavolte et Colbertinus Bondi pro se predictum finem et refutationem et transactionem et pactum de nomine[f] petendo fecerunt, et promissionem et obligationem et omnia alia predicta, sicut per omnia dictum est superius, sub penis suprascriptis. Que omnia facta sunt pro libris trecentum duabus denariorum novorum, Pisane monete nunc currentis. Coram Petro de Cascina quondam Alberti Adaldi, et Lucchese quondam ......... et aliis pluribus testibus, ad hec rogatis, anno nativitatis domini millesimo centesimo nonagesimo V. Pridie Nonas Augusti. Indictione tertiadecima1. Actum in loco Bibone, prope suprascriptam ecclesiam sancti Blasii. Post hec alia proxima sequenti die in predicto loco Bibone coram predicto Petro et Lucchese Pincione quondam Rusticelli P[ro]incionisg, Rainone quondam Pieri Pincionis, Albertinus Riguccii, Rustichellus Bernardi, Bonacursus Corsi, qui omnes dicebantur esse de predicto loco Bibone, et Borghese de ......... fideles predicte abbatie, audientes et intelligentes omnia predicta, approbaverunt et confirmaverunt omnia suprascripta. Eadem quippe die in eisdem confinibus de Bibone coram predictis Petro de Cascina et Luccese Rolandus de Laiano confirmavit omnia predicta. Eadem quidem die venientes ad quoddam castrum ipsius abbatie de Serena, quod nominatur Castilione, coram predictis Petro de Cascina et Lucchese presbiter Bernardus ecclesie ipsius castri de Castilione, que ecclesia dicebatur esse ipsius abbatie, et Martinuccius quondam Petri, qui dicebatur ab ipso abbate esse castaldus, et oblatus predicti monasterii, et Paganus, et Ugolinus Buiamontis de predicto loco Castilione, qui dicebantur esse fideles ipsius abbatie, confirmaverunt predicta omnia. Post hec alia proxima sequenti die venientes ad predictum monasterium sancte Marie de Serena coram predictis Petro de Cascina et Lucchese, donnus Gerardus presbiter et monachus audiens et intelligens predicta omnia, ea omnia approbavit et confirmavit. Insuper in continenti coram predictis Petro et Lucchese, in omnibus predictis testibus rogatis, Albertinus conversus et oblatus ipsius abbatie omnia suprascripta approbavit et confirmavit. Mercatus imperialis aule iudex ordinarius et notarius omnibus predictis et utrobique fui et hec omnia litteris publicis confirmavi.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.
    Datum Laterani, XVIII kalendas decembris, pontificatus nostri anno quinto.

  •  
    (a) a. Kaum richtig, es scheint intlli’ zu stehen.
  •  
    (b) tm’.
  •  
    (c) Lesart unsicher.
  •  
    (d) artus ms.
  •  
    (e) i aus e korrigirt.

  •  
    1. 1195 August 4.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146515 (aposcripta-6202), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146515 (mise à jour : 05/10/2019).