« aposcripta-6201 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    L'évêque d'Arezzo Amadeo

  •  
    VII kalendas februarii, anno quinto

  •  
    1196/01/16

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Cölestin III bestätigt das Urtheil, welches der Bischof von Florenz in dem Streite zwischen dem Bischofe von Arezzo und dem Hospitale von Pontevalle (D. Arezzo) gefällt hat.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. ITALIE, Arezzo, Archivio capitolare. Beglaubigte Abschrift des 13 Jahrh.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 476, p. 400-401.

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum dei, venerabili fratri Aretino episcopo1, salutem et apostolicam benedictionem.
    Iustis [petitionibus] petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere.
    Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu, sententiam quam venerabilis frater noster Florentinus episcopus2, iudex delegatus a nobis, super causa que vertebatur inter te et hospitaliarios hospitalis Pontis ad Vallem super subiectione et ordinatione ipsius hospitalis et constructione novi oratorii promulgavit, sicut rationabiliter lata est, nec legitima appellatione suspensa et autentico scripto redacta, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
    Ad maiorem autem huius rei firmitatem, huic nostre pagine scriptum ipsum de verbo ad verbum duximus inserendum, cuius tenor talis existit :
    « In nomine patris et filii et spiritus sancti. Ego Petrus, Florentinus episcopus, delegatus a domno papa Celestino in causa, que vertebatur inter domnum Amedeum, episcopum Aretinum, ex una parte et hospitalarios de Ponte vallis ex altera, que talis erat.
    Memoratus episcopus Aretinus asserebat per Serafinum, archidiaconum ecclesie Aretine, responsalem suum, quod hospitale de Ponte vallis in sua diocesi erat constructum et sibi diocesana lege subiectum, et ecclesiam habebat antiquam, scilicet sancte Marie de Podio acuto, a qua consueverunt habitatores ipsius hospitalis ecclesiastica recipere sacramenta. Episcopus tamen Fesolanus, accedens ad presentiam summi pontificis, tacita veritate, nomine hospitalis predicti litteras ab eo in grave preiudicium ipsius episcopi Aretini impetravit, ut videlicet ipsis hospitalariis fabricandi ecclesiam in proprio fundo liberam facultatem exhiberet et tam hospitale quam ipsam ecclesiam sub speciali protectione Romane ecclesie summus pontifex susciperet, quarum litterarum optentu ausi sunt dicti hospitalarii, episcopo Aretino inconsulto, ibidem oratorium de novo construere.
    Ego itaque, ex auctoritate prefate delegationis, partes ad presentiam meam legitime citavi et, ex utraque parte lite contestata, ex confessione ipsius hospitalarii et ex testibus a parte episcopi introductis cognoscens, ipsum hospitale in diocesi Aretino et plebeio sancti Cassiani constitutum et ipsi plebi diocesana lege subiectum, visis privilegiis predicte plebis, habito consilio canonicorum meorum et Aldobrandini iudicis et aliorum virorum prudentum, contracto heremodicio ab ipso hospitalario, ipsum hospitalarium Ianninum nomine hospitali, ipsi magistro Serafino archidiacono, responsali domni episcopi, condempno, iudicans et decernens, ipsum hospitale et familiam eius pleno iure domno episcopo memorato et plebano sancti Cassiani de cetero subiacere et ad eorum dispositione[m] et ordinatione[m] in spiritualibus et temporalibus pertinere, et oratorium, noviter constructum, penitus removeri, et prescriptos hospitalarios a capella sancte Marie Podii acuti ecclesiastica sacramenta recipere ».
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.
    Dat. Laterani, VII kalendas februarii, pontificatus nostri anno quinto.

  •  
    1. War Amadeus, 1183–1203.
  •  
    2.  War Petrus III, 1190–1205.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146514 (aposcripta-6201), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146514 (mise à jour : 05/10/2019).