« aposcripta-6197 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    L'archevêque de Tarragone et ses suffragants

  •  
    IV idus maii, anno tertiodecimo

  •  
    1210/05/12

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Innocenci III ordena a l’arquebisbe de Tarragona i als seus sufraganis a declarar catòlics Duran d’Osca i els seus companys Guillem de Sant Antonino, Joan de Narbona, Ermengol, Bernat de Besiers, Raimon de Sant Pau i tots els seus socis. També li demana que sigui condescendent amb tots aquells heretges que vulguin reconciliar-se amb l’Església seguint l’exemple de Duran d’Osca, però que no ho fan a causa de la duresa de la jerarquia eclesiàstica. El papa dóna testimoni de la veracitat de l’ortodòxia de Duran i afegeix la professió. De la mateixa manera escriu a l’arquebisbe de Narbona [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 8, ep. 78, fol. 21r-22r.
  •  
    [Copie moderne] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Arm. XXXI, n. 10, fol. 229.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 53, p. 146-151.

  •  
    François Bosquet, Innocentii III Epistolarum libri quatuor, regestorum XIII. XIV. XV. XVI. ex ms. bibliothecae collegii Fuxensis Tolosae, Tolosa de Llenguadoc, 1635, llib. I, regest. XIII, p. 73-76, doc. 78 (document complet amb la professió de fe)
  •  
    Odorico Raynaldo, Annales ecclesiastici ab anno 1198 ubi Card. Baronius desinit, Rome: excudebat Mascardus, 9 vol., 1646-1677, any 1210, pp. 194-195, n. 18-21 (edició de la professió de fe, n. 19-21).
  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii III, Romani pontificis libri undecim, París: Franciscus Muguet, 2 vol., 1682, vol. 2, n. 78, p. 450-451 (sense la professió de fe) [en ligne].
  •  
    César Egasse Du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis, París: apud F. Noel-P. de Bresche, 1665-1673; rééd. Frankfurt/Main: Minerva, 6 vol., 1966, vol. 3 “Ab anno 1200 ad annum 1300”, p. 54-56 (carta a l’arquebisbe de Narbona) [en ligne].
  •  
    Jacques Paul Migne, Patrologie Latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 216, n. 78, col. 274-275 (sense la professió de fe) [en ligne].
  •  
    Charles Cocquelines, Bullarum, diplomatum et privilegiorum sanctorum romanorum pontificum taurinensis, Roma: Sumptibus Hieronymi Mainardi, 14 t. en 28 vol., 1733-1756, vol. 3, p. 141-143, doc. 76 (referència de Baluze, però afegeix la professió de fe);
  •  
    Joseph Saenz Aguirre, Collectio maxima conciliorum omnium Hispaniae et Novi Orbis, Roma: Typis Joannis Jacobis Komarek Bohemi, 4 vol., 1693-1694, vol. 3, n. 13, § 202-204 p. 458-459 [en ligne].
  •  
    Giuseppe Catalani, éd., Joseph Saenz Aguirre, Collectio maxima conciliorum omnium Hispaniae et Novi Orbis, Roma: ex typographia Antonii Fulgonii, 6 vol., 1753-1755, vol. 5, doc. 13, § 202-204, p. 154-155 [en ligne].
  •  
    Demetrio Mansilla, La documentación pontificia hasta Inocencio III (965-1216), I, Rome : Instituto Español de Historia Eclesiástica (Monumenta Hispaniae Vaticana. Sección Registros), 1955, n. 433, p. 460-462 (sense la professió de fe).
  •  
    Giovanni Gonnet, éd., Enchiridion Fontium Valdensium. Recueil critique des sources concernant les Vaudois au Moyen Âge. Du IIIe Concile de Latran au Synode de Chanforan (1179-1532), Torre Pellice, 2 vol., 1958-1998, vol. I, p. 135-136 (sense la professió de fe).

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 3998 [en ligne].
  •  
    Martín Alvira, Pedro el Católico, Rey de Aragón y Conde de Barcelona (1196-1213). Documentos, testimonios y memoria histórica, Saragossa: Institución Fernando el Católico, 6 vol., 2010, vol. 3, n. 1042, p. 1103-1104.

  •  

    Archiepiscopo et suffraganeis Terraconensis Ecclesie.
    Cum inestimabile pretium sanguinis Ihesu Christi teneamur in animabus redemptis ex iniuncto nobis apostolatus officio custodire, non solum veraciter penitentibus clementer impendere veniam nos oportet, verum eciam pertinaciter delinquentes instanter ad penitentiam provocare; ne si vel hiis paternam consuetudinem, vel illis sollicitudinem subtraxerimus pastoralem, tot videamur eiusdem precii redempcioni subtrahere quot in salvatione ipsius nostra potuissemus vigilancia conservare. Quapropter venientes dudum ad apostolicam Sedem Durandum de Osca, Guillelmum de Sancto Anto[n]ino, et Iohannem de Narbona, et Ermengaudum et Bernardum Biterrenses, et Raimundum de Sancto Paulo, et Ebrinum ac socios eorum, paterna benignitate suscepimus, et ea que nobis tam pro se quam pro fratribus suis exponere curaverunt pleno concepimus intellectu. Ex hiis ergo que nobis de arti culis fidei et sacramentis Ecclesiae diligenter examinati dixerunt, cognovimus eos fidem sapere orthodoxam et catholicam astruere veritatem. Ad maiorem tamen expressionem, appositis Evangeliis, et scripto confessionis eorum imposito super illa, recepimus ab eis huiusmodi iuramentum:
    Ego, inquit, Durandus de Osca inter manus tuas consecratas, summe pontifex domine Innocenti, Deum invoco testem in animam meam quod ita simpliciter et veraciter credo sicut in hoc scripto per omnia continetur, et contrarium nunquam credam, set contrarium credentibus pro posse resistam. Tibi vero, tanquam beati Petri apostoli successori, et archiepiscopis et episcopis aliisque praelatis in quorum diocesibus vel parrochiis commorabor obedientiam et reverentiam exhibebo tam debitam quam devotam.
    Scriptum autem confessionis est tale:
    Pateat omnibus fidelibus quod ego Durandus de Osca, et Guilelmus de Sancto Antonino et omnes fratres, nostri corde credimus, fide intelligimus, ore confitemur, et simplicibus verbis affirmamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres personas esse unum Deum, totamque Trinitatem coessencialem et consubstantialem et coeternalem et et corra omnipotentem, et singulas quasque in Trinitate personas plenum Deum, sicut in Credo in Deum, et in Credo in unum Deum, et in Quicunque vult continetur. Patrem quoque et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, factorem, gubernatorem et dispositorem omnium corporalium et spiritualium, visibilium et invisibilium, corde credimus et ore confitemur. Novi et Veteris Testamenti unum eundemque auctorem Deum credimus esse, qui in Trinitate, ut dictum est, permanens de nihilo cuncta creavit, Iohannemque Baptistam ab ipso missum esse sanctum et iustum, et in utero matris sue Spiritu Sancto repletum. Incarnationem divinitatis non in Patre nec in Spiritu Sancto factam, set in Filio tantum, corde credimus et ore confitemur; ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, Deus verus ex Patre, esset in humanitate hominis Filius, homo verus ex matre, veram carnem habens ex visceribus matris et animam humanam racionabilem, simul utriusque nature, id est Deus et homo, una persona, unus Christus, unus Filius, unus Deus cum Patre et Spiritu Sancto, ominium auctor et rector, natus ex virgine Maria vera carnis nativitate, manducavit et bibit, dormivit et fatigatus ex itinere quievit, passus vera carnis sue passione mortuus vera corporis sui morte, et resurrexit vera carnis sue resurrectione et vera anime ad corpus resumpcione; in qua, post quam manducavit et bibit, ascendit in celum, sedet ad dexteram Patris, et in eadem venturus est iudicare vivos et mortuos. Corde credimus et ore confitemur unam Ecclesiam, non hereticorum, sed sanctam Romanam catholicam et apostolicam, extra quam neminem salvari credimus. Sacramenta quoque que in ea celebrantur inestimabili atque invisibili virtute Spiritus Sancti cooperante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum Eccil Ecclesia eum recipit, in nullo reprobamus, nec ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, set benivolo animo tamquam a iustissimo amplectimur; quia non nocet malitia episcopi vel presbiteri neque ad baptismum infantis, neque ad eukaristiam consecrandam, nec ad cetera ecclesiastica officia subditis celebrata. Approbamus ergo baptismum infancium, qui, si defuncti fuerint post baptismum ante quam peccata committant, fatemur eos salvari et credimus; et in baptismate omnia peccata, tam illud originale peccatum contractum, quam illa que voluntarie commissa sunt, dimitti credimus. Confirmacionem ab episcopo factam, id est imposicionem manuum, sanctam et venerande accipiendam esse censemus. In sacrificium eukaristie, que ante consecracionem erat panis et vinum, post consecracionem esse verum corpus et verum sanguinem Domini nostri Ihesu Christi firmiter et indubitanter corde puro credimus et simpliciter verbis fidelibus affirmamus; in quo nihil a bono maius, nec a malo minus credimus perfici sacerdote; quia non in merito consecrantis, set in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus Sancti. Unde firmiter credimus et confitemur quod quatumcumque quilibet honestus religiosus sanctus et prudens sit, non potest nec debet eukaristiam consecrare nec altaris sacrificium conficere nisi sit presbiter a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria, scilicet certa persona, idem presbiter ab episcopo, ut prediximus, ad illud proprie officium constitutus, et illa sollempnia verba que a sanctis patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis. Ideo firmiter credimus et fatemur quod quicunque sine precedenti ordinacione episcopali, ut prediximus, credit et contendit se posse sacrificium eukaristie facere, hereticus est, et perditionis Chore et suorum complicum est particeps atque consors, et ab omni sancta Romana Ecclesia segregandus. Peccatoribus vere penitentibus veniam concedi a Deo credimus, et eis libentissime comunicamus. Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. Coniugia carnalia esse contrahenda secundum apostolum non negamus, ordinarie vero contracta disiungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua coniuge salvari credimus et fatemur; [nec eciam] secunda vel ulteriora matrimonia condempnamus. Carnium perceptionem minime culpamus. Non condempnamus iuramentum, ymo credimus puro corde quod cum veritate et iudicio et iustitia licitum sit iurare. De potestate seculari asserimus quod sine peccato mortali potest sanguinis iudicium exercere, dummodo ad inferendam vindictam, non odio, set iudicio, non incaute sed consulte procedat. Predicationem necessariam valde et laudabilem esse credimus; tamen ex auctoritate [vel] licencia summi pontificis vel prelatorum permissione illam credimus exercendam. In omnibus vero locis ubi manifeste heretici manent, et Deum et fidem sancte Romane Ecclesie abdicant et blasphemant, credimus quod disputando et exhortando secundum Deum modis omnibus debeamus illos confundere et eis verbo dominico, veluti Christi et Ecclesie adversariis, fronte usque ad mortem libera contraire. Ordines vero ecclesiasticos et omne quod in sancta Romana Ecclesia sancitum legitur aut canitur humiliter collodamus et fideliter veneramur. Diabolum, non per conditionem, set per arbitrium, malum esse factum credimus. Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam gestamus et non alterius resurrectionem. Iudicium quoque per Ihesum Christum esse futurum, et singulos pro hiis que in hac carne gesserunt recepturos vel penas vel premia firmiter credimus et affirmamus. Elemosinas, sacrificium, ceteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis credimus. Remanentes in seculo et sua possidentes elemosinas et cetera beneficia ex rebus suis agentes, precepta Domini servantes salvari fatemur et credimus. Decimas, primitias et oblationes ex precepto Domini credimus clericis persolvendas.
    Quia vero non solum fides recta, set bona eciam operatio exigitur ad salutem, quia sicut sine fide impossibile est placere Deo, ita fides sine operibus mortua est, propositum quoque conversacionis eorum presenti pagine duximus annotandum, cuius tenor est talis:
    Ad honorem Dei et eius Ecclesie catholice, et ad salutem animarum nostrarum, fidem catholicam per omnia et in omnibus integram et inviolatam corde credere et ore proposuimus confiteri sub magisterio et regimine Romani pontificis permanendo. Seculo abrenunciavimus, et que habebamus, velut a Domino consultum est, pauperibus erogavimus, et pauperes esse decrevimus, ita quod de crastino solliciti esse non curamus, nec aurum nec argentum vel aliquid tale, preter vestimentum et victum cotidianum, a quo quam accepturi sumus. Consilia evangelica velud precepta servare proposuimus, orationi iuxta horas canonicas sepcies insistentes, dicendo quindecies Pater noster, insuper Credo in Deum, et Miserere mei Deus et oraciones alias. Cum autem ex magna parte clerici simus et pene omnes litterati, lectioni, exhortationi, doctrine et disputationi contra omnes errorum sectas decrevimus desudare. Disputationes tamen a doctoribusb fratribus in fide catholica comprobatis et instructis in lege Domini dispensentur, ut adversarii catholice et apostolice fidei confundantur. Per honestiores autem et instructiores in lege Domini et in sanctorum patrum sentenciis verbum Domini censuimus proponendum (in scola nostra) fratribus et amicis, cum prelatorum consciencia et assensu ita quod ab eis propter hoc nec ecclesiarum frequentacio nec clericorum postponatur. Virginitatem vel castimoniam continuam inviolabiliter conservando. Duas Quadragesimas et ieiunia secundum ecclesiasticam regulam instituta annis singulis facere proposuimus. Religiosum et modestum habitum ferre decrevimus, qualem consuevimus deportare, calciamentis desuper apertis ita speciali signo compositis et variatis, ut aperte et lucide cognoscamur nos esse, sicut corde, sic et corpore, a Lugdunensibus et nunc et in perpetuum segregatos, nisi reconcilientur catholice unitati. Ecclesiastica sacramenta suscipiemus ab episcopis et sacerdotibus in quorum diocesibus vel parrochiis commorabimur, et eamb obedientiam et reverentiam debitam impendemus. Si qui vero secularium in nostro voluerint consilio permanere, consulimus ut exceptis idoneis ad exhortandum et contra hereticos disputandum, ceteri in domibus religiose et ordinate vivendo permaneant, res suas in iustitia et misericordia dispensando, manibus laborando, decimas, primitias et oblationes Ecclesie debitas persolvendo.
    Nos igitur, habito fratrum nostrorum consilio per apostolica vobis scripta mandamus ut, recepto a ceteris fratribus simili iuramento, reconcilietis eos ecclesiastice unitati, et denunciaretis eos vere catholicos ac recte fideles in prescriptis, et aliis ipsos secundum Deum ab omni scandalo et infamia servantes immunes, et in litteris testimonialibus et aliis aminiculis ipsos propter Deum misericorditer iuvaretis.
    Quia vero, sicut accepimus, occasionis pretextu quod mandatum huiusmodi comuniter suscepistis, ad reconciliacionem illorum qui sub prescripta forma reconciliari Ecclesie poposcerunt nondum a vobis fuit processum, uno se per alium excusante, qua de causa multi qui humiliter petierunt intrare, hactenus remansisse foras Ecclesiam asseruntur. Nolentes, sicut eciam nec velle debemus, ut qui trahi gratia divina creduntur, per duriciam vestram ab infinita Dei misericordia repellantur; fraternitati vestre per iterata scripta mandamus et districte precipimus quatinus si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, tu, frater archiepiscope, cum quolibet aliorum constitutos in Terraconensi provincia huiusmodi penitentes iuxta prescriptam formam appellatione remota reconciliare procures; circa prefatum Durandum de Osca et Guilelmum de Sancto Antonino ac eorum socios secundum premissum modum mandatum nihilominus procedendo, eis autem in fide recta et sana doctrina manentibus exhortandi licenciam tribuentes competentibus horis et locis.
    Datum Laterani, IV idus maii, anno tertiodecimo.

    In eundem modum scriptum est archiepiscopo et suffraganeis Ecclesie Narbonensis.
    Datum, ut in alia per totum.

  •  
    (a) Syllabe cancellée.
  •  
    (b) Sic.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146482 (aposcripta-6197), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146482 (mise à jour : 04/10/2019).