« aposcripta-6195 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    Le roi d'Aragon Pierre

  •  
    III idus novembris, anno duodecimo

  •  
    1209/11/11

  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Innocenci III exhorta el rei Pere el Catòlic perquè ajudi Simó de Montfort a combatre els heretges [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Expédition] E. ESPAGNE, Barcelone, Archives de la Couronne d'Aragon, Cancelleria, Butlles, Innocenci III, llig. 3, perg. 19.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 7A, ep. 125, fol. 134v.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 50, p. 142-143.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii III, Romani pontificis libri undecim, París: Franciscus Muguet, 2 vol., 1682, vol. 2, p. 382 [en ligne].
  •  
    Joseph Saenz Aguirre, Collectio maxima conciliorum omnium Hispaniae et Novi Orbis, Roma: Typis Joannis Jacobis Komarek Bohemi, 4 vol., 1693-1694, vol. 3, p. 449 [en ligne].
  •  
    Giuseppe Catalani, éd., Joseph Saenz Aguirre, Collectio maxima conciliorum omnium Hispaniae et Novi Orbis, Roma: ex typographia Antonii Fulgonii, 6 vol., 1753-1755, vol. 5, doc. 3, § 161, p. 145 [en ligne].
  •  
    Jacques Paul Migne, Patrologie Latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 216, n. 125, col. 154 [en ligne].
  •  
    Demetrio Mansilla, La documentación pontificia hasta Inocencio III (965-1216), I, Rome : Instituto Español de Historia Eclesiástica (Monumenta Hispaniae Vaticana. Sección Registros), 1955, n. 411, p. 430-431.
  •  
    Partielle : Andrea Sommerlechner, Othmar Hageneder, Die Register Innocenz’ III. 12. Pontifikatsjahr, 1209/1210, Rome, Vienne : Verlag der Österreichischen Akademie, 2012, n. 125, p. 262-263.
  •  
    Martín Alvira, Pedro el Católico, Rey de Aragón y Conde de Barcelona (1196-1213). Documentos, testimonios y memoria histórica, Saragossa: Institución Fernando el Católico, 6 vol., 2010, vol. 3, doc. 972, p. 1035-1036.

  •  
    Real Academia de la Historia, Col. Salazar, M-104, “Bulario del Real Archivo de la Corona de Aragón”, fol. 9v, n. 17.
  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 3831 [en ligne].
  •  
    Francesc Miquel Rosell, Regesta de letras pontificias del Archivo de la Corona de Aragón, Sección Cancillería Real (Pergaminos), Madrid, 1948, n. 63, p. 47.
  •  
    Vones von Ludwig, “Krone und Inquisition. Das Aragonesische Königtum und die Anfänge der Kirchlichen Ketzerverfolgung in den Ländern der Krone Aragon”, dans Die Anfänge der Inquisition im Mittelalter. Mit einem Ausblick auf das 20. Jahrhundert und einem Beitrag über religiöse Intoleranz im nichtchristlichen Bereich, Peter Segl, éd., Cologne - Weimar - Vienne, Böhlau, 1993, p. 200.

  •  

    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio .. illustri regi Aragonum, salutem et apostolicam benedictionem.
    Licet ad promovendum quelibet opera pietatis prompta debeat regalis celsitudo consistere, in hiis tamen que fidei causam continent, speramus eam, prout etiam exoptamus, voluntariam invenire. Sane, cum in provincia Narbonensi heretica dudum pestis usque adeo pullulasset, ut veluti cancer serpens partes etiam timeretur finitimas infectura, quinimmo in aliquibus infecisset multifarie multisque modis, eam secundum traditam nobis a Domino Sancti Spiritus disciplinam laboravimus abolere, ita quod post multorum predicatorum et exhortatorum instantiam, post occisionem denique viri iusti, qui a nobis missus ad ipsos gloriosius demum creditur occisus profecisse quam vivus; novissime fide magnus et numero catholicorum exercitus, per inspirationem divinam et sollicitudinem apostolicam congregatus, de ipsis mirabiliter triumphavit, captisque quingentis fere tum civitatibus tum castellis, que per possessos suos diabolus habitabat, Spiritu Paraclito in repletis suis sanctum est ibi habitaculum reparatum. Cum igitur terra ipsa taliter ab heretica pravitate mundata dilecto filio nobili viro Simoni de Monteforti superno consilio sit commissa, et non solum ad eam in sancta religione servandam, verum etiam ad extirpandum reliquias huius pestis christiane fr[a]ternitatis ei neccessarius sit succursus, parumque prosit lolium de una parte messis avelli si radicaturum in alia transplantetur.
    Regalem magnificentiam rogamus attentius et monemus, in remissionem tibi peccaminum iniugentes, quatinus orthodoxe fidei zelo succensus per vires et viros potentie tue subditos necessarium opis et opum consilium et auxilium illuc pro tante opere pietatis prom[ov]endo transmittas, et siquos hereticorum exinde depulsorum confugere in tuum regnum contingerit, non solum recipi non permittas eosdem, verum etiam piissimam sacre legis in eos facias exerceri censuram, ut per hec et alia bona que Domino feceris inspirante, augeat tibi Deus et gratiam in presenti et gloriam in futuro. Illud autem [te] ab huiusmodi non revocet pietate, quod pro suspecto paganorum incursu ad exterminandum pestilentes iamdictos, tibi sit opera minor danda, cum etsi reputandi utrique sint hostes, quanto ex hiis exonerare tibi curaveris unum latus, tanto aliud possis adversus illorum machinamenta firmare, illo insuper ad tuam fortitudinem accedente, quod in loco vicinorum hereticorum catholicos amodo vicinos habebis, et tales quorum obsequia domi militieque gratiosiora tibi esse poterunt quam illorum.
    Datum Laterani III idus novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146469 (aposcripta-6195), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146469 (mise à jour : 04/10/2019).