« aposcripta-6194 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    Le prieur de Vivo et l'abbé de San Pietro in Campo, diocèse de Chiusi

  •  
    III idus maii, anno sexto

  •  
    1196/05/13

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Cölestin III befiehlt dem Prior von Vivo (D. Chiusi) und dem Abt von San Pietro in Campo (D. Chiusi), bei Radicofano, welches dem Kloster San Salvatore di Monte Amiato (D. Chiusi) gehört, keine Kirche zu erbauen.

  •  
    [Original] E. ITALIE, Sienne, Archivio di Stato. Or. (S. Salvad. 13 Mag. 1196). Perg. ital., br. 0,168, lang 0,136, unten 0,016–0,022 umgeschlagen, durch 2 Löcher geht die Hanfschnur, woran das Bleisiegel hängt, Faltung der Breven.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 480, p. 403.

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis .. priori de Vivo et .. abbati sancti Petri in Campo, in Clusina diocesia constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Si doctrinam ecclesiasticam attenditis ut debetis et ad observationem suscepti ordinis quem tenemusb curatisc gerere voluntatem, sic actusd vestros studebitis omnimodis moderarie quod aliorum quomodolibet iustitiam non ledatis, sicut vos non vultis in rationibus vestris ledi aliquomodo vel offendi.
    Ex relatione siquidem dilecti filii R[olandi] abbatis sancti Salvatoris de Monte Amiato nuper accepimus quod vos in preiuditium ecclesie sue et contra illius voluntatem apud Radicophanum ecclesiam intenditis fabricare, cum castrum ipsum ad iurisdictionem pertineat monasterii memorati.
    Nolentes igitur ecclesiarum iura quomodolibet deperire, per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus quatinus apud Radicophanum, quod iuris illius existit, ecclesiam nulla presumatis temeritate construere, ne vos ambitiose videamini in messem falcem vestram apponere alienam.
    Datum Laterani, III idus maii, pontificatus nostri anno sexto.

  •  
    (a) diocesi ms.
  •  
    (b) mus auf Rasur.
  •  
    (c) curaris ms.
  •  
    (d) artus ms.
  •  
    (e) i aus e korrigirt.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146458 (aposcripta-6194), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146458 (mise à jour : 03/10/2019).