« aposcripta-6193 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    Duran d'Osca et ses frères réconciliés dans l'unité de l'Eglise

  •  
    III nonas iulii, anno duodecimo

  •  
    1209/07/05

  •  
    Viterbe

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    El papa escriu a Duran d’Osca i als seus companys i els ordena evitar qualsevol tracte i contacte amb els heretges. En aquesta extensa carta, el papa li comunica els greuges que ha rebut contra la seva comunitat de la mà de l’arquebisbe de Narbona i dels bisbes de Besiers, Usès, Nimes i Carcassona [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 7A, ep. 69, fol. 118.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 49, p. 139-142.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii III, Romani pontificis libri undecim, París: Franciscus Muguet, 2 vol., 1682, vol. 2, n. 69, p. 337-339 [en ligne].
  •  
    Charles Du Plessis D’Argentré, Collectio Iudiciorum de novis erroribus: qui ab initio duodecimi seculi post incarnationem verbi, usque ad annum 1735 in Ecclesia proscripti sunt et notati, París: L. Coffin, 3 vol., 1724-1736, vol. I, p. 101-102.
  •  
    Jacques Paul Migne, Patrologie Latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 216, n. 69, col. 75-77 [en ligne].
  •  
    Demetrio Mansilla, La documentación pontificia hasta Inocencio III (965-1216), I, Rome : Instituto Español de Historia Eclesiástica (Monumenta Hispaniae Vaticana. Sección Registros), 1955, n. 405, p. 421-424.
  •  
    Andrea Sommerlechner, Othmar Hageneder, Die Register Innocenz’ III. 12. Pontifikatsjahr, 1209/1210, Rome, Vienne : Verlag der Österreichischen Akademie, 2012, n. 69, p. 119-123.

  •  
    Louis-Georges de Bréquigny, Table chronologique des diplomes, chartes, titres et actes imprimés concernant l’histoire de France, París: Imprimerie royale, 5 vol., 1769-1783, vol. 4, p. 453.
  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 3769 [en ligne].
  •  
    Martín Alvira, Pedro el Católico, Rey de Aragón y Conde de Barcelona (1196-1213). Documentos, testimonios y memoria histórica, Saragossa: Institución Fernando el Católico, 6 vol., 2010, vol. 2, n. 919, p. 995.

  •  

    Durando de Osca et fratibus eius reconciliatis ecclesiastice unitati.
    Gravem contra vos venerabilium fratrum nostrorum Narbonensis archiepiscopi et Biterrensis, Uticensis, Nemausensis et Carcassonensis episcoporum querelam recepimus quod vos plus debito de gratie nostre favore iactantes, adversus ipsos nimium insolescitis, adeo ut in eorum aspectu quosdam Valdenses hereticos nondum reconciliatos ecclesiastice unitati duxeritis ad Ecclesiam ut vobiscum consecrationi dominici corporis interessent, participantes in omnibus cum eisdem. Quosdam quoque monachos, qui a suis monasteriis exierunt, et alios quosdam sui propositi desertores in vestro vos asserunt consortio retinere. Habitum etiam pristine superstitionis scandalum apud catholicos generantem in nullo vos penitus immutasse testantur. Occasione preterea doctrinalis sermonis, quem in scola vestra proponitis fratribus et amicis, ab Ecclesia multi recedunt, non curantes in ea divinum officium aut sacerdotalem predicationem audire, Sed et clerici qui sunt de vestro consortio in sacris ordinibus constituti, divinum officium secundum institutiones canonicas non frequentant. Adhuc insuper aliqui vestrum affirmant quod nulla secularis potestas sine mortali peccato potest iudicium sanguinis exercere.
    Nos igitur, hiis auditis, tacti sumus dolore cordis intrinsecus, verentes non modicum ne tendat ad noxam quod providimus ad salutem. Ne igitur error novissimus fiat peior priore, devotionem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta mandantes quatinus memores legis divine, secundum quam positi extra castra propter maculam lepre sine iudicio sacerdotis non reducebantur ad illa, vos quoque illos studiose vitetis qui propter labem hereticae pravitatis a gremio sunt Ecclesie separati, donec ad eam pontificalis auctoritatis iudicio revocentur, ne, si secus egeritis, et evangelicam et apostolicam sententiam contempnatis, cum is, qui non audit Ecclesiam, sicut ethnicus sit et publicanus habendus, et hereticus homo post primam et secundam ammonitionem sit penitus devitandus. Nam, qui tangit immundum, immundus efficitur; et qui picem contingit, coinquinatur ab ea. Modicum quippe fermenti totam massam corrumpit. Licet autem qui spiritu Dei aguntur non sint sub lege, quoniam ubi spiritus Dei est, ibi libertas, apostatas tamen, qui viri censentur inutiles, a suo proposito leviter recedentes, in vestrum non admittatis consortium nec retineatis admissos, sed eos ad suos remittatis prelatos, ut in ea vocatione permaneant in qua vocati fuerunt; quia tales non agit divinus Spiritus, sed malignus ne, cum ipsi alterius professionis existant, et in quibusdam forsitan arctioris, si associaveritis eos vobis, contra divinum preceptum in bove, aretis et asino, serentes agrum diverso semine, ac induentes vestem de lana linoque contextam. Cumque non sit in exteriori habitu sed in interiori potius regnum Dei, scandalum quod de pristino habitu adhuc a vobis retento fortius ingravescit, sedare curetis, ipsum habitum, prout nobis estis polliciti, taliter variando ut sicut interiori habitu, sic etiam exteriori vos ab hereticis ostendatis esse divisos, ut secundum apostolum que sunt pacis sectemini, et que hedificationis sunt invicem observetis, nolentes propter calciamenta destruere opus Dei, memores eius quod idem apostolus ait: ‘Si propter cibum frater tuus scandalizatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est’1. ‘Quapropter si esca’, inquit, ‘scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in eternum, ne fratrem meum scandalizem’2. Si ergo apostolus hoc precipit observandum de cibo, quanto magis de calciamento est observandum, ut scandalum evitetur, maxime de cordibus infirmorum, propter quod Veritas ait: ‘Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, et cetera’3. Nam ve homini illi per quem scandalum venit. Ideoque monemus, consulimus et hortamur ut hii qui de vobis nondum signum huiusmodi acceperunt, vel qui vobis fuerint associandi de cetero, non se astringant proposito utendi sandaliis desuper perforatis, neque talibus calciamentis utantur, ut sic scandalum penitus evanescat. Vestros autem amicos et fratres, qui ad audiendum sermonem vestrum conveniunt, moneatis prudenter et efficaciter inducatis ut frequentent ecclesias et in eis audiant verbum Dei, maxime diebus statutis, ne sacrum templum aut sacerdotale officium contempnatur, cum utrumque pia devotione sit a fidelibus venerandum. ‘Domus enim mea domus orationis vocabitur’4, cunctis gentibus ait Dominus, que tante credenda est efficacie ad orandum in ipsa ut de templo etiam manufacto Salomon dicat ad Dominum: ‘Si celum et celi celorum capere te non possunt, quanto magis domus hec, quam ego construxi! Sed respicias ad orationem servi tui et /ad\ preces ipsius, Domine Deus meus, audi hympnum et orationem quam orat servus tuus coram te hodie, ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die, super domum de qua dixisti: Erit nomen meum ibi’5, et cetera que magnifice de ipsius templi commendatione sequuntur. Unde David prophetarum eximius de se dicit in psalmo: ‘In conspectu angelorum psallam tibi, adorabo ad templum sanctum tuum’6; quoniam in sacris basilicis angeli sancti orantibus fidelibus creduntur adesse. Ideoque idem Psalmista consulit, dicens: ‘Adorate Dominum in aula sancta eius’7. Quapropter et clerici vestri horas diurnas atque nocturnas secundum institutionem canonicam non abnitant in ecclesiis celebrare, ne forte sint clericalis ordinis transgressores. Illud vero, tanquam erroneum, nullus vestrum presumat asserere, quod secularis potestas sine mortali peccato non possit iudicium sanguinis exercere, cum lex potius quam iudex occidat, dummodo ad inferendam vindictam, non odio, sed iudicio, non incaute, sed consulte procedat, Apostolo de seculari potestate dicente: ‘Non sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit’8. ‘Ecce, inquam apostolus, gladii duo hic; de quibus respondit Dominus: Satis est’9; quia, sicut ab orthodoxis doctoribus et catholicis expositoribus perhibetur, non solum spiritualis gladius, quo utitur sacerdotalis auctoritas, sed etiam materialis, quem exerit secularis potestas, est necessarius ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.
    Ut autem et vos spiritualem gladium, qui est verbum Dei, adversus hereticos sine suspicione commodius exeratis, volumus et mandamus ut in predicationis officio adversus cuiusmodi vulpes molientes vineam Domini demoliri, aliis catholicis praedicatoribus vos iungatis, eius exemplo qui iussit segregari sibi Barnabam et Saulum in opus quo illos assumpsit, ut quemadmodum ex precepto Spiritus Sancti antiquus predicator adiunctus est novo, de persecutore ad fidem converso, sic et vobis ab errore nuper ad veritatem conversis, predicatores iamdudum in sana probati doctrina iungantur, ut ipsi vobiscum et vos cum illis sine suspitione qualibet verbum Domini seminetis, archiepiscopis et episcopis aliisque prelatis obedientiam et reverentiam humiliter impendentes, ut super humilitatis fundamentum edificium boni operis construatis, illius imitantes doctrinam qui de se dicit: ‘Discite a me quia mitis sum et humilis corde’10.
    Datum Viterbii, III nonas iulii, anno duodecimo.

  •  
    1. Prov. 11.
  •  
    2. II Cor. 12.
  •  
    1. Rom. 14.
  •  
    2. I Cor. 8.
  •  
    3. Matth. 18.
  •  
    4. Matth. 21.
  •  
    5. II Par. 2.
  •  
    6. Psal. 137.
  •  
    7. Psal. 28.
  •  
    8. Rom. 13.
  •  
    9. Luc. 22.
  •  
    10. Matth. 11.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146410 (aposcripta-6193), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146410 (mise à jour : 02/10/2019).