« aposcripta-6139 »


Général

  •  
    Urbain VI (1378-1389)

  •  
    L'abbé du Mont Cassin Pierre

  •  
    kalendas februarii, anno primo

  •  
    1379/02/01

  •  
    Rome, Sainte-Marie in Trastevere

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Urbain [VI]...

  •  
    [Original] Ex originali in Archivo. Adest sigillum plumbeum.

  •  
    Ici reprise d'Erasmo Gattola, Ad Historiam abbatiae Cassinensis accessiones, Venise : apud Sebastianum Coleti, 1734, p. 447 [en ligne]. .

  •  
    Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro, abbati monasterii Cassinensis, ordinis sancti Benedicti, salutem et apostolicam benedictionem.
    Deus deorum Dominus1, opera manuum suarum mirificans, miro deposuit ordine miraque sui magnitudine consilii stabilivit Ecclesie militantis imperium ut ipsa, tamquam Hierusalem et superioris vicaria regnans potenter et imperans, spirituale ac temporale dominium gereret, exercens oportunis temporibus utriusque gladii potestatem. Hi quidem gladii nulla sibi contrarietate dissentiunt, sed mutuo se adjuvant et communiter in idem assentiunt, apostolica virtute potentie substentari, quorum officiosa diversitas virtutem parit nutritque concordiam circa operationis effectum, alternis vicibus, prout emergit interdum necessitas, presidia reliquo ministrando. Unde, cum potestas hujusmodi Sedis apostolice sit divinitus attributa nosque illam ad defensionem ecclesiarum et monasteriorum omnium quorum cura nobis, licet immeritis, est Domino disponente commissa, promptis teneamur studiis exercere, dignum duximus ut in defendendis et manutenendis monasterii tui viribus spiritualiter tibi plenius apostolici dexteram auxilii porrigamus quo, invalescente mundi malitia ad presens dignosceris majoribus favoribus indigere.
    Sane exhibita nobis nuper pro parte tua petitio continebat quod universitates nonnullorum castrorum tibi temporaliter subjectorum ex eo plerique non curant tuis mandatis et monitis obedire, quod in eos exercere non potest censura ecclesiastica disciplinam in magnum tuum et monasterii tui detrimentum ; quare pro parte tua fuit nobis humiliter supplicatum ut providere tibi super hoc apostolica sollicitudine curaremus.
    Nos igitur, nolentes quod dilectoruma impunitas incentivum generaret delinquendi, hujusmodi tuis supplicationibus inclinati, tibi in castra hujusmodi...... à compléter
    Datum Roma, apud Sanctam Mariam Transtyberim, kalendis februarii, pontificatus nostri anno primo.
    Valascus. Bertoldus. B. de Fontanellis.

  •  
    (a) sic pour delinquentium [APO].

  •  
    1. Ps 49, 1 [APO].

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146356 (aposcripta-6139), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146356 (mise à jour : 11/09/2019).