« aposcripta-6135 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    L'abbé et les moines de Santa Fiora, diocèse d'Arezzo

  •  
    IV kalendas martii, anno quinto

  •  
    1196/02/27

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Cölestin III beurkundet dem Kloster Santa Fiora (D. Arezzo) die Beilegung des Streites mit den Edlen Rolandinus und Guido.

  •  
    [Original] E. ITALIE, Arezzo, Archivio capitolare.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 477, p. 401-402.

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis .. abbati et fratribus sancte Flore, Aretine diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad hoc Sedes apostolica fratres et coepiscopos nostros et alios ecclesiarum prelatos in partem sollicitudinis evocavit ut que ad ipsam de diversis partibus questionum litigia referuntur, ipsorum iudicio, cum oportuerit, terminentur et, cum tanquam homines ad omnia sufficere non possimus, per alios exequamur interdum quod, pluribus et maioribus occupati, per nos ipsos non possumus adimplere. Verum cum apud nos plenitudo resideat potestatis, si quid forsan propter difficultatem negotii vel impedimentum quodcumque ab aliis terminari non potest, ad ecclesiam consuevit Romanam referri et per eam rationabiliter diffiniri.
    Inde siquidem extitit quod, cum propositum fuisset in audientia nostra dilectum filium nostrum nobilem virum Rolandinum Pagani et Guidonem fratrem suum mutuo inter se sacramento firmasse ne portiones suas super castro Rovetini et aliis bonis paternis atque maternis in extraneas conferrent qualibet alienatione personas, quamdiu alter eorum portionem alterius vellet competenti pretio comparare ac vos ab eodem fratre dicti Rolandini, contra fidem prestitam veniente, portionem eiusdem castri centum nonaginta librarum Pisane monete pretio comparasse, nolentes vel ipsi Rolandino preiudicium aliquod generari vel eandem ecclesiam indebite aggravare, causam ipsam venerabili fratri nostro .. Aretino episcopo1 duximus committendam. Qui, cum, partibus convocatis et rationibus earum plenius auditis et cognitis, dispositiones etiam testium redegisset in scripto et de cause meritis plenius cognovisset, causam ipsam ad Sedem duxit apostolicam remittendam. Nos igitur, dicto Rol[andino] et B. procuratori vestro in nostra presentia constitutis, venerabilem fratrem nostrum, Iohannem Viterbiensem et Tuscanensem episcopum sancti Clementis2 et dilectos filios M[eliorem], tituli sanctorum Iohannis et Pauli3, et Sifredum, sancte Praxedis, et Fid[antium], sancti Marcelli presbiteros cardinales, deputavimus auditores, qui totius cause meritis assidentibus ipsis [et] dilectis filiis, magistro Wilhelmo Mediolanensi, subdiacono nostro, et magistro Blandimerio, P[er]sico Beneventano et Romualdo Salernitano iudicibus, diligenter auditis et cognitis, quod [in]venerant, nobis et fratribus nostris per ordinem retulerunt.
    Nos itaque, celebrato cum fratribus nostris super eadem causa diligenti tractatu, post multam deliberationem contractum venditionis, qui inter vos et fratrem supradicti Rolandini intervenerat contra iusiurandum, quod idem frater Rol[andinus] ei prestiterat, duximus irritandum et decrevimus non tenere et eandem portionem supramemorati castelli, postquam ecclesie sancte Flore pecuniam restituerit, quam in ipsius exhibuit emptione, dicto Rol[andino] censuimus resignandam, salvo iure proprietatis, quod eadem ecclesia in memorato castello noscitur obtinere.
    Statuimus autem et sepedicto Rol[andino] dedimus in mandatis ut usque ad dominicam qua cantatur letare Ierusalem, vel, si impedimento fuerit canonico prepeditus, usque ad octabas pasce vel quandocumque prius dictis abbati et monachis pecuniam restituat memoratam, qua exhibita possessionem portionis eiusdem castri recipiat corporalem. Ut autem dicta sententia maiorem in posterum obtineat firmitatem, ipsam, sicut a nobis prolata est, sepedicto Rol[andino] auctoritate apostolica confirmavimus et scripti nostri patrocinio curavimus communire.
    Quocirca per apostolica vobis scripta districte precipiendo mandamus, quatinus dictam sententiam, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, curetis inviolabiliter observare ; alioquin noveritis nos dicto episcopo dedisse firmiter in mandatis, ut vos ad id per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellat et supradictum Rol[andinum], postquam pecunia memorata fuerit persoluta, in posses|sionem portionis ipsius castri corporalem inducat.
    Datum Rome apud sanctum Petrum, IIII kalendas martii, pontificatus nostri anno quinto.

  •  
    1. Amideus, Bischof von Arezzo, 1183-1203.
  •  
    2. Johannes kommt als Card. tit. S. Clementis et Tuscanensis episcopus unter Cölestin von 1191–1197 vor ; als Johannes VI, Bischof von Viterbo, 1188–1199.
  •  
    3. Sonst gewöhnlich SS. Johannis et Pauli tit. Pamachii.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146352 (aposcripta-6135), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146352 (mise à jour : 10/09/2019).