« aposcripta-6134 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    L'évêque d'Arezzo Amideus

  •  
    II kalendas novembris, anno sexto

  •  
    1196/10/31

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Cölestin III beauftragt den Bischof von Arezzo, dafür Sorge zu tragen, dass das Kloster Santa Fiora (D. Arezzo) den Bestimmungen des Urtheils in dem Streite mit dem Edlen Rolandino nachkomme.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. ITALIE, Arezzo, Archivio capitolare. Beglaubigte Einzelkopie des 13 Jahrh., und Abschriften vom 18 Jahrh. der Excerpta ex archivis variis p. 74b, der Excerpta ex archivio S. Flore p. 54b, im Archivio Capitolare zu Arezzo.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 482, p. 404-405.

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Aretino episcopo1, salutem et apostolicam benedictionem.
    Si abbas et conventus sancte Flore diligenti meditatione pensarent quam debeant preceptis nostris reverentiam et obedientiam exibere, mandata nostra tergiversatione qualibet non effugerent nec ab executione ipsorum temeritate propria resilirent.
    Cum enim super turre de Rogetino, super qua pro dilecto filio Rolandino Pagani in nostra fuit presentia sententia promulgata, ipsis, abbati et conventui, scripserimus ut latam sententiam observarent et ipsi, tanquam homines indurate mentis, iustitiam vellent memorati militis presumptione illicita detinere, discretioni tue tandem ipsius facti execu[tionem] duximus committendam.
    Quia vero, sicut tuis nobis litteris intimasti, partibus in [tu]a presentia constitutis, abbas memoratus proposuit se non debere predicto militi respondere quia erat ab administratione monasterii de nostra iussione suspensus et conventus eiusdem cenobii asserebat quod tempore messis et vindemiarum stare in vicio non debebant, nec per se nec per alium pretaxato volebant militi ratione qualibet respondere, cum etiam, sicut nostro est apostolatui referatum, latam in eos propter hoc interdicti sententiam non observent, volentes quod mandatum nostrum de cetero taliter [non] remaneat in suspenso et illi de sua possint astutia gloriari, qua in elusione mandati nostri occasiones insufficientes et varias pretendere non formidant, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus firmiterque precipimus quatinus memoratis abbati et capitulo ut, omni mora et appellatione postposita, dictam portionem predicti castelli cum turre prefato Rolandino, sicut per sententiam iudicatum est, restituant, auctoritate nostra iniungas ; alioquin abbatem et capitulum et eorum fautores per totam diocesem tuam tamdiu denunties, pulsatis campanis et accensis candelis singulis dominicis et festivis [diebu]s, excommunicationi suppositos et monasterium suum cum omnibus ecclesiis et castellis, [legaliter ad] ipsum pertinentibus, suppositum interdicto, donec castellum cum turre, iuxta quod premisimus, restituant memoratum et abbas ipse super tantis excessibus satisfacturus nostro se conspectui representet. Sic autem hac vice mandatum nostrum volumus ut exequaris quod prefatus miles non cogatur propter hoc ulterius laborare et nos contra te non possimus pro negligentia merito commoveri.
    Datum Laterani, II kalendas novembris, pontificatus nostri anno sexto.

  •  
    1. Amideus, Bischof von Arezzo, 1183-1203.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146351 (aposcripta-6134), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146351 (mise à jour : 10/09/2019).