« aposcripta-6132 »


Général

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    Les moines de San Severino de Naples

  •  
    III idus novembris, anno sexto

  •  
    1196/11/11

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Cölestin III bewilligt den Mönchen von San Severino di Napoli, dass sie nur in Gegenwart ihres Abtes oder Priors vor Gericht gestellt werden dürfen.

  •  
    [Original] E. ITALIE, Naples, Archivio di Stato. Or. (Pergamene di Curia eccl. I). Perg. ital., br. 0,225, lang 0,16, unten c. 0,025 umgeschlagen, durch zwei Löcher ging die Schnur, welche mit dem Bleisiegel verloren, Faltung der Breven.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 483, p. 405.

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis conventuia sancti Severini, salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum ad evitandas mundane voluptatis illecebras regularem elege[ri]tis disciplinam et vos esse deceat in claustri silentio, non in tumultibus iurgiorum, grave satis videtur et a ratione dissimile ut vos claustrum vestrum temeritate qualibet exeatis ad causas vel sine conscientia abbatis vestri et prioris alicuius vos iudicio presentetis.
    Nolentes igitur quod, religionem monasticam relinquentes, extra claustrum temeritate qualibet evagetis vel in claustro sine abbatis vel prioris presentia iudicemini, auctoritate vobis presentium indulgemus ut [n]ec in claustro, nec extra claustrum possitis ab aliquo iudicari vel trahi ad causas, nisi in presentia abbatis eiusdem monasterii vel prioris.
    Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc nostre paginam concessionis [in]fringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
    Datum Laterani, III idus novembris, pontificatus nostri anno sextob.

  •  
    (a) onventui auf Rasur.
  •  
    (b) se auf Rasur.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146349 (aposcripta-6132), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146349 (mise à jour : 10/09/2019).