« aposcripta-6129 »


Général

  •  
    Jean XXIII (1410-1415)

  •  
    L'évêque-élu de Nardò Giovanni de Epifaniis

  •  
    Idus januarii, anno tercio

  •  
    1413/01/13

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Bolla di Giovanni XXIII relativa alla nomina di Giovanni de Epifaniis, abate del monastero di Santa Maria de Neritone, a vescovo della stessa città, notificando la stessa nomina al capitolo, al clero, al popolo di Nardò e al re Ladislao di Durazzo.

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Avinionensia 160, fol. 1.

  •  
    Ici reprise de Benedetto Vetere, « Dal seggio abbaziale alla cattedra vescovile. Nardò : una Chiesa latina nel Salento bizantino », Rivista di Storia della Chiesa in Italia, 70/1, 2016, p. 3-33, aux p. 31-33.

  •  
    Iohannes et cetera, dilecto filio Iohanni de Epiphaniis electo Neritonensi, salutem et cetera.
    Apostolatus officium, quamquam insufficientibus meritis nobis superna disposicione commissum, quo ecclesiarum omnium regimini presidemus, utiliter exequi coadiuvante Domino, cupientes soliciti corde, reddimus et solertes ut cum de ipsarum presertim illarum que Romane Ecclesie immedietate subesse noscuntur regiminibus agitur committendis quantum nobis ex alio permittuntur tales eis in pastores preficere studemus per quorum solertiam ecclesie ipse in spiritualibus et temporalibus valeant adaugeri.
    Pridem siquidem dilectorum filiorum populi civitatis Neritonenensis que olim terra de Neritone vocabatur et de territorio olim monasterii beate Marie de Neritone ordinis sancti Benedicti quod cum eius territorio nullius diocesis erat, existebat, devocionem sinceram et inconcussam fidei constanciam quibus tamquam benedictionis filii erga nos et Romanam ecclesiam claruerant et clarescebant, paterna consideracione pensantes ac volentes propterea terram ipsam apostolici favoris presidio communnire, terram eandem, quam ad hoc convenientem et accomodam esse censuimus ex certa scentia, de fratrum nostrorum consilio et apostolice potestatis plenitudine, in civitatem ereximus civitatisque vocabolo insinuimus, totum reliquum territorium dicti olim monasterii pro certa et limitata diocese assignantes eidem ac dignitatem abbatialem eiusdem monasterii ex potestate predicta supprimentes, tollentes et removentes in perpetuum, volumus et statuimus quod ecclesia beate Marie dicti olim monasterii esset ex tunc et haberetur in perpetuo ecclesia cathedralis, prout inde confectis litteris plenius continetur.
    Nos, misericorditer ad provisionem ipsius ecclesie celere et feliciter, ne ecclesia ipsa longe vacationis exponeret incommodis, paternis et solicitis studiis intendentes, post deliberacionem quam de preficiendo eidem ecclesie personam utilem et eciam fructuosam cum dictis fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te, cantorem tunc dicte Neritonensis ecclesie, apud nos de grandium virtutum meritis multipliciter commendatum, direximus oculos nostre mentis quibus omnibus debita meditacione pensatur de persona tua nobis et eisdem fratribus nostris ob dictorum tuorum exigenciam meritorum accepta eidem ecclesie auctoritate apostolica providemus teque illi preficimus in episcopum et pastorem curamus et administratorem ipsius ecclesie, tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, firma spe fiduciaque concepta pro eadem ecclesia per tue circumspectionis industriam et providenciam circunspectam sub tuo felici regimine gratia divina tibi assistente propicia votiva in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipreta incrementa iugum igitur Domini tuis impositum humeris prompta devocione susciperes curam et admnistracionem predictas sic exercere studeas solicite, fideliter et prudenter pro ipsa Neritonens[i] ecclesia gubernatori provido et fructuoso admnistratori gaudeat se commissam tuque preter eterne retributionis premium nostram et dicte sedis benedictionem et gratiam exinde valeas uberius promereri.
    Datum Rome, apud Sanctum Petrum, idus ianuarii anno tercio.

    Simillimo dilectis filiis capitulo ecclesie Neritonensis salutem et cetera.
    Apostolatus officium et cetera.
    Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus, eidem electo tanquam patri et pastori animarum vestrarum humiliter intendentes ac exhibentes sibi obedientiam et reverenciam debitas et devotas, eius salubria monita et mandata suscipiatis humiliter et efficaciter adimplere curetis, alioquin sinceram quam idem electus rite tulerit in rebelles ratam habemus et faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.
    Datum ut supra.

    Simillimo dilectis filiis clero civitatis et diocesis Neritonensibus, salutem et cetera.
    Apostolatus officium et cetera.
    Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus eidem electo tanquam patri et pastori animarum vestrarum humiliter intendentes ac exhibentes sibi obedientiam et reverentiam debitas et devotas, eius salubria monita et mandata suscipiatis, humiliter et efficaciter adimplere curetis alioquin sinceram quam idem electus rite tulerit in rebelles rata habebimus et faciemus, auctoreb Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.
    Datum [ut supra].

    Simillimo dilectis filiis populo civitatis et diocesis Neritonensibus, salutem et cetera.
    Apostolatus officium et cetera.
    Quocirca universitatem vestram rogamus et hortamur attente, per apostolica scripta mandantes quantus eundem Iohannem electum tamquam patrem et pastorem / animarum vestrarum devote suscipientes et debita honorificentia prosequentes ipsius monita et mandata humiliter intendatis sancta quod ipse recidere in vobis devocionis filios et vos in eo per consequens patrem benevolum invenisse gaudeatis.
    Datum ut supra.

    Simillimo carissimo in Cristo filio Ladizlao1 Sicilie Regi illustri salutem et gratie Domine premium etc.
    Cum itaque fili carissime sit virtutis opus Dei ministros benigno favore persequi ac eos verbis et operibus pro regis etiam gloria venerari serenitatem regiam rogamus, hortamur attente quatenus eundem electum et prefatam Neritonensem ecclesiam sue cure commissam habeas pro nostra et apostolice Sedis reverentia propensius commendatos in ampliandis et conservandis iuribus suis sic eos benigni favoris auxilio persequaris quod idem electus tue celsitudinis fultus presidio in commisso sibi pastorali officio possit deo princicio prosperari ac tibi exinde a Deo perhennis vite premium et a nobis condigna perveniat actio gratiarum.
    Datum ut supra.

  •  
    (a) Così.
  •  
    (b) Depennata l’abbreviazione che avrebbe trasformato l’ablativo auctore nell’accusativo auctorem.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146317 (aposcripta-6129), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146317 (mise à jour : 03/09/2019).