« aposcripta-6128 »


Général

  •  
    Clément VII (antipape ; 1378-1394)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    IV kalendas iulii, anno nono

  •  
    1387/06/28

  •  
    Avignon

  •  
    Bolla di Clemente VII relativa alla elevazione della villa di Nardò al rango di città e il monastero di Santa Maria a quello di chiesa cattedrale.

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Avinionensia 251, fol. 482v.

  •  
    Ici reprise de Benedetto Vetere, « Dal seggio abbaziale alla cattedra vescovile. Nardò : una Chiesa latina nel Salento bizantino », Rivista di Storia della Chiesa in Italia, 70/1, 2016, p. 3-33, aux p. 30-31.

  •  
    Ada perpetuam rei memoriam.
    Spiritualis letitie multitudo cor nostrum reficit dum dilectorum filiorum populi civitatis Neritonensis, que olim villa de Neritone vocabatur et de territorio olim monasterii beate Marie de Neritone ordinis sancti Benedicti, quod cum eius territorio nullius diocesis erat, existebat, devocionem sinceram et inconcussam fidei constanciam quibus tamquam benedicionis filii erga nos et Romanam Ecclesiam claruerunt hactenus et clarescunt ad memoriam revocamus unde arbitramur eos fore apostolice Sedis favoribus et graciis non immerito attollendos.
    Premissa itaque paterna consideratione pensantes ac volentes propterea villam ipsam apostolici favoris presidio communire, deliberacione super hoc intra nos sepius et cum fratribus nostris habita diligenti ad Dominib nominis laudem et gloriam, exaltaxionem ecclesie animarumque profectum villam predictam, quam ad hec convenientem et accomodam esse censemus ex certa scientia, de fratrum nostrorum consilio et apostolice potestatis plenitudine in civitatem erigimus civitatisque vocabulo insignimus totum reliquum territorium dicti olim monasterii, pro certa et limitata diocese assignantes eidem ac dignitatem abbatialem eiusdem monasteri ex potestate predicta supprimentes, tollentes et removentes in perpetum, volumus et statuimus quod ecclesia beate Marie dicti olim monasterii, in qua, preter dilectos filios conventum monachorum ipsius monasterii, suus cantor et suus archidiaconus et nonnulli canonici seculares fore noscuntur sit de cetero et habeatur pepertuo ecclesia cathedralis quicumque prefati cantor, arcidiaconus, canonici et monachi, suum capitulum faciant in eadem et quod episcopus Neritonensis qui pro tempore fuerit ac ecclesia, civitas et diocesis supradicte Romane ecclesie fuit immediate subiecti, prout abbas dicti monasterii ac monasterium, villa et reliquum territorium supradicte eidem Romane ecclesie olim subiecti fuisse noscuntur. Hoc igitur per dicte Sedis providenciam circumspectam sic facta salubriter et utiliter ordinata perpetuis esse valitura temporibus et robur incommutabilis firmitatis obtinere volentes, auctoritate apostolica districtus nihilominus ne aliquis cuiuscumque preminencie ordinis, condicionis aut status, eciam si archiepiscopali vel episcopali sive regali aut alia qualibet ecclesia vel mundana prefulgeat dignitate huiusmodi facta et ordinata seu aliqua vel aliquod de contentis in eis quovis quesito colore vel modo sive causa vel occasione qualibet adinventis turbare seu quomodolibet impedire presumat, nos eum irritum decernimus et inane si secus super hiis a quoque, quavis auctoritate contigerit acceptari.
    Nulli ergo eciam nostre erectionis, insignitionis, assignationis, suppressionis, sublationis, remotionis voluntatis et constitutionis infringitur et cetera.
    Datum Avinione, IIII kalendas iulii, anno nono.

  •  
    (a) Sul margine sinistro : de causa Gilbertorum.
  •  
    (b) Segue depennato : laudis nominis.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146315 (aposcripta-6128), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146315 (mise à jour : 03/09/2019).