« aposcripta-6127 »


Général

  •  
    Clément VII (antipape ; 1378-1394)

  •  
    L'évêque-élu de Nardò Matteo del Castello

  •  
    none julii, anno nono

  •  
    1387/07/05

  •  
    Avignon

  •  
    Bolla di Clemente VII relativa alle modalità di consacrazione di Matteo del Castello, abate olim monasterii beate Marie de Nerito, a vescovo della stessa città [Vetere].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Avinionensia 251, fol. 482.

  •  
    Ici reprise de Benedetto Vetere, « Dal seggio abbaziale alla cattedra vescovile. Nardò : una Chiesa latina nel Salento bizantino », Rivista di Storia della Chiesa in Italia, 70/1, 2016, p. 3-33, à la p. 30.

  •  
    Dilectoa filio Matheo1 electo Neritonensi, salutem etc.
    Cum nos pridem ex certis causis rationabilibus olim villam de Neritoneb, que de territorio olim monasterii beate Marie de Neritone ordinis sancti Benedicti, quod cum suo territorio nullius diocesis erat, existebat de fratrum monacorum consilio et apostolice potestatis plenitudine in civitatem ereximus ac voluerimus et statuerimus pro ecclesia beate Marie dicti olim monasterii esset ex tunc et haberetur perpetuo ecclesia cathedralis ac de persona tua eidem ecclesie duxerimus auctoritate apostolica providendum, preficiendo te illi in episcopum et pastorem, prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur, nos, ad ea que tue commoditatis augmentum eodem valeant favorabiliter intendentes, tuis supplicationibus inclinati, tibi ut a quoque malueris catholico antistite gratiam et communionem apostolice Sedis habente ascitis et in hoc sibi assistentibus duobus vel tribus catholicis episcopis similem gratiam et communionem habentibus munus consecrationisc recipere valeas ac eidem antistiti ut munus predictum auctoritate nostra impendere libere tibi possit plenam et liberam concedimus tenore presentem facultatem. l. 1Volumus autem quod idem antistes qui tibi prefatum munus impendet, postquam illud tibi impenderit, a te nostro et Ecclesie Romane nomine fidelitat[i] debite solitum recipiat iuramentum iuxta formam quam sub bulla nostra mittimus interclusam ac formam iuramenti quod te prestare contigerit nobis de verbo ad verbum per tua[s] patentes liter[as] tuo sigillo signatas per proprium nuncium quantocius destinare procuret.
    Datum Avinione, none iulii, anno nono.

  •  
    (a) Sul margine sinistro : de causa Gilberti.
  •  
    (b) Segue depennato : olim monasterii.
  •  
    (c) Segue depennato : impendere ; soprascritto : recidere.

  •  
    1. Si tratta di Matteo del Castello, vescovo di Nardò dal 1387 al 1401.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146314 (aposcripta-6127), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146314 (mise à jour : 03/09/2019).