« aposcripta-6120 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    L'évêque d'Albi Bernard de Castanet

  •  
    XIII kalendas februarii, anno duo

  •  
    1290/01/20

  •  
    Rome, Sainte-Marie-Majeure

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Nicolas [IV] ordonne à l'évêque d'Albi B[ernard] de Castanet de conférer les ordres à des chanoines nouvellement élus dans l'église cathédrale, tout en évoquant la procédure engagée sous Nicolas [III] pour la sécularisation du chapitre.

  •  
    [Copie moderne] B. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Doat 108, fol. 13.

  •  
    Ici reprise de Eugène d'Auriac, Histoire de l'ancienne cathédrale d'Alby depuis les premiers temps connus jusqu'à la fondation de la nouvelle église Sainte-Cécile, Paris : Imprimerie impériale, 1858, p. 249-251.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 23162 [en ligne].

  •  

    Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B[ernardo], Albiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
    Exposita nobis dilectorum filiorum praepositi et capituli ecclesiae Albiensis, ordinis sancti Augustini, petitio continebat quod hostis iniquus, semina suae zizaniae disseminans in personis ipsius ecclesiae, dudum graves animorum suscitavit discoherentias et caritatis sinceritatem jurgiis gravius, proh dolor, sauciavit, et adeo quod in ecclesia obedientis humeris a jugo debitae disciplinae semotis dirumpebatur passim nervus enormiter observantiae regularis et divinae laudis in ipsa frequentia lentescebat, propter quod dicti praepositus et capitulum ut statum ipsius ecclesiae a naufragio dissolutionis averterent, ne collapsa spiritualiter posset etiam temporaliter naufragari, ad apostolicae Sedis super hoc providentiam recurrentes, foelicis recordationis Nicholao papae, praedecessori nostro, supplicarunt ut eidem ecclesiae de reformationis salutaris remedio provideret, statum ejusdem ecclesiae salubriter immutando. Idem vero praedecessor noster, solida ejusdem Sedis maturitate procedere in praemissis, certis personis per suas litteras sub certa forma mandavit ut super his et aliis articulis inquirerent et sentirent circa illa praedecessori fidelite rescriberent memorato1 ; cumque inquisitores praefati, comperta in inquisitione super hoc per eos habita, praedecessori retulissent praefato, postmodum quampluribus ex canonicis ejusdem ecclesiae sublatis de medio qui consenserant in praedictis dicti praepositus et capitulum ad quos canonicorum receptio in ipsa ecclesia dicitur pertinere diligentius attendentes quod praedicta ecclesia canonicorum et ministrorum defectum non modicum sustinebat ac propterea cupientes obsequiis ipsius ecclesiae interim opportunos deputare ministros, quosdam clericos in eadem ecclesia receperunt in canonicos et in fratres. Verum tu illos, pro eo quod hujusmodi pendente negotio eorum receptio
    .
    .
    Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sexto idus decembris, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    1. Voir APOSCRIPTA n. 6119.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146307 (aposcripta-6120), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146307 (mise à jour : 29/08/2019).