« aposcripta-6118 »


Général

  •  
    Innocent II (1130-1143)

  •  
    Le prévôt de l'église d'Albi Raimon, ses successeurs et les autres frères qui ont professé la vie canonique tant présents que futurs

  •  
    II idus junii

  •  
    1136/06/07

  •  
    Pise

  •  
    Privilège solennel

  •  
    Innocent [II] place l'église cathédrale Sainte-Cécile d'Albi et ses chanoines réguliers sous sa protection.

  •  
    [Copie moderne] B. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Doat 105, fol. 46.

  •  
    Ici reprise de Eugène d'Auriac, Histoire de l'ancienne cathédrale d'Alby depuis les premiers temps connus jusqu'à la fondation de la nouvelle église Sainte-Cécile, Paris : Imprimerie impériale, 1858, p. 197-199. A intégrer.

  •  
    Partielle : Ici reprise de Clément Compayré, Études historiques et documents inédits sur l’Albigeois, le Castrais et l’ancien diocèse de Lavaur, Albi, Maurice Papailhiau, 1841, p. 278 [en ligne].

  •  
    JL —

  •  
    Eugène d'Auriac, Histoire de l'ancienne cathédrale d'Alby depuis les premiers temps connus jusqu'à la fondation de la nouvelle église Sainte-Cécile, Paris : Imprimerie impériale, 1858, p. 195.

  •  

    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectiis filiis Raimundo Albiensis ecclesiae preposito ejusque successoribus caeterisque fratribus canonicam vitam professis tam praesentibus quam futuris, in perpetuam memoriam.
    Piae postulatio voluntatis effectu debet pro sequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat.
    Quia igitur dilectio vestra, ad Sedis apostolicae portum confugens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos, supplicationibus vestris clementer annuimus et Albiensem beatae Ceciliae matricem ecclesiae, in qua, Deo auctore, vitam canonicam professis estis cum omnibus ad ipsam pertinentibus sub tutela apostolicae Sedis excipimus, quemadmodum a dilectis filiis nostris Sicardo, archidiacono, et Guirfredo et Guillelmo, sacrista, postulatum est. Per praesentis igitur privilegii paginam vobis vestrisque successoribus in perpetuum confirmamus ut regularis canonicorum ordo in ecclesia vestra semper vigeat et ut liberam eligendi pontificem et praepositum, remoto cujuscunque personae violentia, canonici regulariter viventes habeant facultatem et quaecumque vobis et ecclesiae vestrae largitione principum vel concessione pontificum collata sunt et quaecumque in futurum, largiente Deo, juste et atque canonice poteritis adipisci, in quibus haec propriis duximus nominibus annotanda, videlicet praeposituram, archidiaconatus, decaniam, sacristiam, caputscoliam, ecclesiam beati Eugenii de vico Viantii, ecclesiam beati Johannis de Prunet,.... Amen, amen, amen.
    Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus.
    Ego Guillelmus, Prenestinus episcopus, subscripsi.
    Ego Gregorius, diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bachi, subscripsi.
    Ego.....
    Data Pisis, per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, secundo idus junii, indictione decima tertia, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo sexto, pontificatus vero domini Innocentii papae secundi anno sexto.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146304 (aposcripta-6118), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146304 (mise à jour : 25/08/2019).