« aposcripta-6098 »


Général

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    L'abbé et la communauté de Cluny

  •  
    X kalendas februarii, anno secundo

  •  
    1279/01/23

  •  
    Rome, Sainte-Marie Majeure

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Ad instar Alexandri IV pape inhibet ne priores et monachi conventualium et aliorum prioratuum, quos abbates Cluniacensi monasterio acquisivisse noscuntur, coram regibus, principibus, potestatibus et aliis judicibus, tam ecclesiasticis quam secularibus, super eisdem prioratibus, juribus et bonis ad prioratus ipsos spectantibus, sine licentia abbatis agere, respondere, litigare, permutare, alienare, vel mutuum contrahere audeant [Gay]. Nicolas [III] confirme des lettres d'Alexandre IV interdisant aux clunisiens d'aliéner des terres sans l'autorisation de l'abbé.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Montauban, Archives départementales du Tarn-et-Garonne, G 538/18. 335 x 275 mm (dont repli 35 mm). Bulle et lacs disparus.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 39, fol. 138, n° 60

  •  
    Julien Théry pour APOSCRIPTA, 14 août 2019, d'après E.

  •  
    Pierre Simon, Bullarium sacri Ordinis cluniacensis, complectens plurima privilegia per summos pontifices tum ipsi cluniacensi abbatiae, tum ei subditis monasteriis hactenus concessa, Lyon : Jullieron, 1680, p. 143.

  •  
    Potthast, n. 21515.
  •  
    Gay, Registres de Nicolas III, n. 465.
  •  
    Auguste Bernard, Alexandre Bruel, Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. VI. 1211-1300, Paris : Imprimerie nationale, 1903 [en ligne], n. 5247.

  •  
    Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio .. abbati Cluniacensis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Sollicitudinis nostre dinoscitur interesse ut transgressiones que attemptantur interdum et personis tui ordinis sic vetemus quod persone ipse de cetero similia non presumant.
    Cum igitur, sicut accepimus, nonnulli priores et monachi conventualium et aliorum prioratuum quos predecessores tui abbates Cluniacenses qui fuerunt pro tempore monasterio Cluniacensi acquisivisse noscuntur coram regibus, principibus, potestatibus et aliis judicibus, tam ecclesiasticis quam secularibus, super eisdem prioratibus, juribus et bonis ad prioratus ipsos spectantibus, te irrequisito agere, respondere, litigare ac in judicium rem deducere necnon ad census diversis personis concedere, permutare, obligare, distrahere ac alias alienare bona dictorum prioratuum et mutuum contrahere et alia etiam attemptare propria temeritate presumant in prioratuum suorum et tuama ac predicti monasterii non modicam lesionem, volentes congruum super hoc remedium prout convenit adhibere, ne de cetero ab eisdem talia vel similia presumantur, ad instar felicis recordationis Alexandri pape IIII predecessoris nostri, auctoritate presentium districtius inhibemus, decernentes irritum et inane si secus duxerint attemptandum.
    Nulli ergo, etc. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem...
    Datum Rome, apud sanctum Petrum, X kalendas februarii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) animarum Simon.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146283 (aposcripta-6098), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146283 (mise à jour : 14/08/2019).