« aposcripta-6091 »


Général

  •  
    Serge IV (1009-1012)

  •  
    circa 1075/1100

  •  
    Serge [IV] exhorte les chrétiens à aller défendre le Saint-Sépulcre.

  •  
    [Original] Paris, BN, Collection Baluze, vol. 380, n. 2. FAUX.
  •  
    [Copie moderne] Copie du XVIIe siècle: ADTG, G 538/1 (Andurandy 10).

  •  
    Ici reprise de J. Lair, Choix de pièces inédites. Encyclique de Sergius IV, relative à un projet de croisade, Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 18, 1857, p. 246-253.

  •  
    Analyse du XVIIIe siècle: Andurandy 10.
  •  
    Jaffé, n. 3972
  •  
    Jean Dufour, La bibliothèque et le scriptorium de Moissac, Genève, 1972, p. 101.

  •  
    Alexander Gieysztor, The Genesis of the Crusades : the Encyclical of Sergius IV (1009-1012), Medievalia et humanistica, 5, 1948, p. 2-23, et 6, 1950, p. 3-34.

  •  
    Sergius episcopus, servus servorum Dei, omnibus catolicis regibus, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, præsbiteris, diaconibus, subdiaconibus omnibusque in clero constitutis, ducibus, marchionibus, comitibus majoribus ac minoribus, in Dominum Omnipotentem perpetuam spem habentibus, salutem carissimam et benedictionem apostolicam.
    Cognitum omnibus christianis facimus quod a nuntiis processit ad Sedem Apostolicam ex Orientis partibus : sanctum Redemptoris Domini nostri Jesu Christi sepulchrum destructum est ab impiis paganorum manibus de vertice usque ad fundamentum. Pro cujus destructione universa sancta æcclesia vel urbs Roma turbata est et in immmensa lamentatione posita est. Unde amodo totus in lamentationibus existat orbis et in magnis populus contremiscat suspiriis. Somnum ab oculis meis auferam, et cor meum merori socium ponam, quia numquam legimus neque per Prophetam, neque per Psalmistam, neque per Doctorem sepulchrum Redemptoris destructum fuisset, sed usque in finem permansisset. Sed per Prophetam manifestatur : “Et erit sepulchrum ejus gloriosum1 usque in sempiternum”.
    Cum nos, precioso Filii sanguine Domini nostri Jesu Christi redemptos agnoscimus, magis ac magis eum benedicere et conlaudare sedulique magna humilitate hostias placabiles ei debemus offerre. Nam multa, dilectissimi filii, Dominus humiliter pro nobis pertulit, ut nos a faucæ demonum liberaret illesos : alapas, verbera, spineam coronam, crucem mortemque pro nobis sustulit, et tercia die, sicut sacra testatur istoria, resurrexit a mortuis, videntibusque discipulis, ad etheream arcem reversus est cum gloria Patris.
    Nonnulli igitur, fratres, ipsius amore ducti, eundem locum quem ipse propriis tetigit pedibus usque actenus querentes, et Montem Calvarii, in quo nos suo sanavit livore, Montemque Oliveti venerantes, præcipue tamen sepulchrum in quo jacuit omni devotione colentes, proprias deserentes patrias, in laboribus et erumnis, in vigiliis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate, ut Paulus per Hierosolimitam et extraneam terram, Jesu Christi non cessabat sequi vestigia, temporales possessiones vitantes, suam tantummodo crucem tollentes, quatenus discipuli fierent et, ut præceptum est, post Jhesu, viam calcarent cum sola cruce. Suum nobis Christus [c]ommissit sepulchrum per quod nonnulli penitentes coeleste capiebant regnum.
    Sciat igitur Christiana intentio qui ego, si Domino placuerit, pro memetipso cupio pergere ex marino littore ad omnes Romanos hortare cuntus vel qualiscumque Christianus nobiscum volunt pergere, ut gente Agarena, Domino auxiliante, cum omni ostilitate desidero interficere, et sanctum Redemptoris sepulchrum restaurare incolomes. Non vos, filii, marinus terreat tumor aut bellicosus expavescat furor. Nam divinitus promissum est : “Qui presentem pro Christo perdiderit vitam, que jam non deficit inveniet futuram”2. Est enim hæc pugna non de paupere regno, sed dominio sempiterno. Nostrum quippe est inchoare, adhuc autem Domini est vindicare. Istum etenim seculum transituri sumus. Ac pugnemus contra inimicos Domini, ut cum ipso gaudere valeamus in coelo. Recte videtur utique fieri suscipiamus vestrum consilium et adiutorium, inspirante enim divina clementia, nos omnes cunctique Italie seu Venetie et cives Genuæ cum vestra mercede de omni populo, in isto anno, mille volumus instruere navibus, cum quibus eamus in Syriæ partibus, ut vindicemus Redemptorem et ejus tumulum. Jamjamque judices strenui alta [lacune] penetrate vestrorum oculi, recogitate diem judicii, ubi, cum Christo s[i be]ne agitis, gaudia cuncta possidebitis. Venite, filii, defendite Dominum et re[gnum] acquirite æternum. Spero, credo et fortissime teneo qui, per virtutem Domini nostri Jesu Christi, nostra erit victoria, sicut fuit in diebus Titi et Vespasiani, qui Dei Filii mortem vindicaverunt et adhuc baptismum non receperunt, sed, post victoriam, ad imperialem honorem Romanorum pervenerunt et de suis peccatis indulgentiam perceperunt. Et nos, si taliter fecerimus, sine dubio in vitam æternam perveniemus.
    Notum vobis facimus quia multum populo que sunt de civitate secus litus maris positos jam invenimus fidelissimos nobis, suam derexerint epistolam quia ex parte vendunt sua, ob it filios et parentum affinitate dimittunt, naves laborant, armas fabricant et, per omnia exercitia et ingenia, se præparant transmarino littori exhibere queant. Sanctum sepulchrum ulcisci satagunt, et sicut Evangelista narrat adimplere desiderant, quia scriptum: “Si quis dereliquerit patrem aut matrem aut filios aut uxores aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam eternam possidebit”3. Per omnia vobis admonendo mandamus de salute animarum vestrarum ut in bonis præficiatis opere. Beatus Petrus apostolus oves sibi commissas ac nos admonere curavit dicens: “Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore tribulationis”4. Item dicit : “Sobrii estote et vigilate, quia Adversarius vester Diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quærens quem devoret. Cui resistite fortes in fide”5. Fides sine operibus mortua est6. Est enim fides recta [declinare] a malo et facere bonum. Illud tamen scire et intelligere debemus quod ante adventum Domini Salvatoris Diabolus regnabat in mundo, qui mortis imperium tenebat et omnis populus, peccatores et justi, exeuntes de corpore in infernum descendebant, pro eo quod primus homo Adam in Paradiso transgressus fuit mandatum Dei. Sed quomodo Deus vidit quod totus mundus perierat, misertus est generi humano, misit Filium suum, factum sub lege, natum ex muliere, ut eos qui sub lege erant redimeret. Descendere dignatus est Filius Dei a sede Patris, hoc est Verbum in utero beatæ Mariæ Virginis, et sic per humilitatem venit ut vinceret Diabolum, mortis Auctorem, liberaret genus humanum per crucem. Si tanta Deus pro nobis pertulit, qui est sine peccato, quanto magis debemus nos sustinere propter peccata nostra.
    Volumus et jubemus, pro salute animæ vestræ, ex auctoritate Dei Omnipotentis et sanctorum omnium, sive nostræ monitionis, ut omnis ecclesia et provincia, loco et populi, majores et minores, inter se pacem habeant, quia sine pace nemo potest Deo servire, sicut ipse ait ad apostolos : “Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis7. In pace vos dimisi, in pace vos inveniam”. Et in alio loco : “Beati pacifici, quoniam Filii Dei vocabuntur”8. Et Filius Dei incipit vocari qui pacificus esse jam cepit, non Filius Dei dici qui pace noluerit amplecti. Negat sibi Patrem Dominum habere, qui pacificus esse contemnit. Pax Christi ad salutem proficit sempiternam, pax quæ in Diabolo est, ad perpetuam perveniet perditionem, sicut Juda imitatus est qui pacem tradidit Dominum Redemptorem, osculum amarum dando animæ.
    Et vos, filii carissimi, habeatis pacem perfectam, ut adquiratis vitam eternam. Et qui taliter non fecerit et non adimpleverit, sicut supra legitur, sciat se non esse catholicum vel recepturum a Domino, quia, propter pacem et orationem omnium Christianorum, de Redemptoris sepulchro volumus habere victoriam et sine fine cum ipso regnare in sæcula. Idcirco quicumque venire vult in isto prelio Domini, ut supra diximus, veniat nobiscum. Qui autem id explere non voluerit, adiutorium faciat personaliter ad naves laborandas et ad ad arma preparando, et nobis transmittat per manum Joannis episcopi et isti tribuat solamen ut bannum perficerint possint pontificale, quatenus ipse sit in consilio pacis et numeretur in numero defensorum Dei. Sit omnibus nuntius noster commendatus, vel cum nostros apices recepturis, ut quando ad nos per divinum auxilium ille reversus fuerit, multimodas grates Deo et vobis referre valeamus.
    VALETE, VALETE, UBIQUE, SEMPER IN DOMINO.

  •  
    1. Isaïe, 11, 12
  •  
    2. Cf. Marc 8,35 ; Luc 17,33 ; etc.
  •  
    3. Matthieu 19, 29.
  •  
    4. 1 Pierre 5, 6.
  •  
    5. 1 Pierre 5, 8-9.
  •  
    6. Jacques 2, 26.
  •  
    7. Jean 14, 27.
  •  
    8. Matthieu 5, 9.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146276 (aposcripta-6091), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146276 (mise à jour : 14/08/2019).