« aposcripta-6089 »


Général

  •  
    Grégoire X (1271-1276)

  •  
    L'archidiacre d'Evreux

  •  
    VI nonas julii, anno primo

  •  
    1272/07/10

  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Archidiacono Ebroicensi mandat faciat exhiberi monasterio de Valle-beatae-Mariae, Cisterciensis ordinis, Parisiensis diocesis, omnes decimas quas parrochiani de Serenoforte, de Flavacuria et de Balholio, Rothomagensis et Parisiensis diocesum, ipsi exhibere contradicunt [Guiraud]. Ei mandat quatinus, in questione que inter abbatem et conventum monasterii de Valle beate Marie, Cisterciensis ordinis, Parisiensis diocesis, ex una parte, et parrochianos ecclesiarum de Sereno Fonte et Flava Curia et de Balholio ex altera vertitur super decimis quas infra parrochias ipsas monachi predicti percipere consueverunt, tam de quadam herba que gayda vulgariter dicitur quam de aliis fructibus quibuscumque, audiat causam et debito fine decidat [Barbiche].

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, L 263, n. 6.

  •  
    Jean Guiraud, Registre de Grégoire X, n. 982.

  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, II, n. 1471, p. 171-172, d’après E.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio .. archidiacono Ebroicensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Sua nobis dilecti filii .. abbas et conventus monasterii de Valle beate Marie, Cisterciensis ordinis, Parisiensis diocesis, petitione monstrarunt quod, cum ipsi infra de Serenofonte et Flavacuria et de Balholio ecclesiarum parrochias percipiant et consueverunt percipere omnes decimas ab antiquo tam de quadam herba que gayda vulgariter dicitur, quam de aliis fructibus quibuscumque, parrochiani earumdem ecclesiarum, Rothomagensis et Parisiensis diocesum, decimam de herba quam infra parrochias ipsas colligunt, monasterio ipsi debitam, eisdem abbati et conventui solvere indebite contradicunt ; quare dicti abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt ut predictos parrochianos ad solutionem decime supradicte compelli per discretum aliquem faceremus.
    Ideoque discretioni tue per apostolica [scripta] mandamus quatinus, partibus convocatis, audias causam et, appellatione remota, debita fine decidas, faciens quod decreveris per censuram apostolicam firmiter observari, testes...
    Datum apud Urbem Veterem, VI nonas julii, anno primo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146230 (aposcripta-6089), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146230 (mise à jour : 07/08/2019).