« aposcripta-6085 »


Général

  •  
    Grégoire X (1271-1276)

  •  
    Les prélats auxquelles ces lettres parviendront

  •  
    XII kalendas junii, anno primo

  •  
    1272/05/21

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Eis mandat quatinus illos qui possessiones vel res seu domos magistri et fratrum militie Templi vel hominum eorum invaserint aut ea injuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur, seu in ipsos sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum de possessionibus habitis ante concilium generale quas excolunt seu nutrimentis ipsorum extorquere, si laici fuerint excommunicationis sententia percellant, si vero clerici vel canonici regulares seu monachi ab officio et beneficio suspendant [Barbiche]. Omnes praelatos hortatur ut canonicis sanctionibus fratres Militiae Templi a molestatoribus eorumque bona ab invasoribus tueantur. [Guiraud].

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, L 263, n. 3. Bulle provenant des archives de la commanderie de Villedieu-lès-Bailleul (mention dorsale).

  •  
    Ici reprise de Jean Guiraud, Grégoire X, n. 976, d’après E.

  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, II, n. 1467, p. 170, d’après E.
  •  
    Jean Guiraud, Grégoire X, n. 976, d’après E.
  •  
    Auguste de Loisne, « Bulles de papes pour l'ordre du Temple conservées aux Archives nationales (1155–1312) », Bulletin philologique et historique du comité des travaux historiques, 31, 1917, n. 149, p. 226.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
    Non absque dolore cordis et plurima turbacione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur ut viri religiosi, et hii maxime qui per Sedis apostolice privilegia majori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat.
    Specialiter autem dilecti filii .. magister et fratres Militie Templi tam de frequentibus quam de ipso quotidiano defectu justitie conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare ; ideoque universitatem vestram per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint aut ea injuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur, seu in ipsos fratres contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare, vel decimas laborum de possessionibus habitis ante concilium generale, quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, seu nutrimentis ipsorum, spretis apostolice sedis privilegiis, extorquere, monitione premissa, si laici fuerint, publice candelis accensis excommunicationis sententiam percellatis. Si vero clerici vel canonici regularesa fuerint, eos, appellatione remota, ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant ; et tam laici quam clerici seculares qui pro violenta manuum injectione anathematis vinculo fuerint innodati, cum diocesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes, ab eodem vinculo mereantur absolvi. Villas autem in quibus bona predictorum fratrum vel hominum suorum per violentiam detenta fuerit, quamdiu ibi sunt, interdicti sententie supponatis.
    Datum Laterani, XII kalendas junii, anno primo.

  •  
    (a) Un mot illisible

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146201 (aposcripta-6085), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146201 (mise à jour : 06/08/2019).