« aposcripta-6078 »


Général

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    II idus maii, anno primo

  •  
    1371/05/14

  •  
    Pont-de-Sorgues

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bull of Gregory XI releasing a "Pexariach" [Lea].

  •  
    [Copie moderne] G. Bibliothèque nationale, Collection Doat, vol. 35, fol. 134.

  •  
    Ici reprise de Henry charles Lea, A History of the Inquisition, t. 1, annexes, n. XV, d'après G. Edition à vérifier sur G.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio inquisitori heretice pravitatis in partibus Carcassonensibus auctoritate apostolica deputato, salutem et apostolicam benedictionem.
    Humilibus supplicum votis libenter annuimus eaque favore prosequimur opportuno.
    Sane petitio pro parte Bidonis de Podio Guillermi laici Burdegalensis diocesis nobis nuper exhibita continebat quod ipse, qui dudum cum nonnullis dampnatis societatibus per regnum Francie discurrentibus qui de Pexariacho nuncupabantur et de heresi fuerunt vehementer suspecte per heresim hujusmodi quam secundum quod testes contra eum super hoc producti deposuerunt, confessus, extiterat ad perpetuum carcerem condempnatus et in eo extunc continue stetit, suam penitentiam humiliter faciendo, et vere penitens et a predicta heresi discedens ad gremium et unitatem sancte Matris Ecclesie redire desiderat quamplurimum et affectat quodque illi qui eum propter hujusmodi heresim auctoritate apostolica condemnarunt liberandi eum ab hujusmodi carceribus, quamvis sit contritus et redire velit, ut perfertur, nullam habent potestatem, quare pro parte dicti Bidonis nobis fuit humiliter supplicatum ut providere ei in premissis de benignitate apostolica dignaremur ; nos, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni tue prefatum Bidonem si in judicio conscientie tue tibi videatur, quod ad hoc ipsius Bidonis merita suffragantur, liberandi a predicto carcere et sibi alias penitentias salutares auctoritate apostolica imponendi, hujusmodi heresi per eum primitus abjurata, tibi tenore presentium concedimus facultatem.
    Datum apud Pontem Sorgie, Avenionensis diocesis, secundo idus maii, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146194 (aposcripta-6078), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146194 (mise à jour : 28/07/2019).