« aposcripta-6075 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    L'inquisiteurs de l'hérésie dans la Marche de Trévise Filippo, OP

  •  
    IV idus februarii, anno primo

  •  
    1289/02/10

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Transfer of prisoners from Italy to France [Lea].

  •  
    [Copie moderne] G. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Doat, t. 32, fol. 155.

  •  
    Henry-Charles Lea, A History of the Inquisition of the Middle Ages t. 1, annexe X, d'après G.

  •  
    Potthast ?

  •  
    Julien Théry, « L’hérésie des bons hommes. Comment nommer la dissidence religieuse non vaudoise ni béguine en Languedoc ? (XIIe-XIVe s.) », Heresis, 36-37, 2002, p. 75-117 [en ligne], n. 89, p. 110.

  •  
    Nicholaus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio fratri Philippo ordinis fratrum Prædicatorum inquisitori hæreticæ pravitatis in Marchia Trevisina auctoritate Sedis apostolicæ deputato, salutem et apostolicam benedictionem.
    Significarunt nobis dilecti filii Hugo de Boniolis et Petrus Arsini ordinis fratrum prædicatorum, inquisitores hæreticæ pravitatis in regno Franciæ auctoritate Sedis apostolicæ deputati, quod dudum in diocesi Veronensi quamplures hæretici de mandato tuo capti fuerunt et adhuc eos facis detineri captivos, quorum aliqui fore dicuntur de regno Franciæ oriundi, et unus eo in dicto regno pro episcopo hæreticorum ipsorum, secundum eorumdem hæreticorum usum habetur.
    Cum autem, sicut habeat eorumdem inquisitorum assertio, firma spes habeatur quod eorumdem hæreticorum dicti regni præsentia in illis partibus erit plurimum orthodoxæ fidei fructuosa, pro eo quod si contingat eorum aliquos divina gratia operante redire ad ipsius fidei unitatem, per ipos multorum qui sunt in eodem regno prædictæ pravitatis fermento aspersi, occultata nequitia detegi poterit, et haberi plena notitia eorumdem.
    Nos, qui tenemur exaltationem ipsius fidei totis viribus procurare, discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus quatinus tam illum qui episcopum reputatur quam alios hæreticos supradictos ejusdem regni præfatis inquisitoribus per eorum certum nuncium ad te propter hoc specialiter destinandum, qui sumptibus ministrandis ab inquisitoribus supradictis sub fida custodia hæreticos ducat eosdem, deinceps sub ipsorum inquisitorum cura et jurisdictione mansuros, prius tamen diligentius inquisitis ab eisdem hæreticis ad præfatos fratres inquisitores ut præmittitur destinandis, quæ ad utilitatem ejusdem fidei et utiliorem executionem commissi tibi officii videris inquirenda transmittas.
    Nos enim prædictis inquisitoribus nostris damus litteris in mandatis ut eosdem hæreticos ad ipsos per te taliter destinandos diligenter et fideliter faciant custodiri, facturi nihilominus circa illos libere in eos commissum sibi contra hæreticos officium exequendo prout secundum Dei honori et commodo ejusdem orthodoxæ fidei viderint expedire.
    Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, quarto idus februarii, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146191 (aposcripta-6075), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146191 (mise à jour : 15/08/2019).