« aposcripta-6074 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Les inquisiteurs de l'hérésie sur les terres du comte de Toulouse et d'Albi

  •  
    secundo idus maii, anno sexto

  •  
    1249/05/14

  •  
    Lyon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Innocent IV orders inquisitors to diminish their retinue and avoid exactions [Lea]. Limitation du personnel inquisitorial.

  •  
    [Copie moderne] G. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Doat, t. 32, fol. 103.

  •  
    Henry-Charles Lea, A History of the Inquisition of the Middle Ages t. 1, annexe VII, d'après G.

  •  
    Potthast ?

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis fillis inquisitoribus hæreticæ pravitatis in terris nobilis viri domini comitis Tholosani et Albiensis constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum a quibusdam intellexerimus fidedignis quod vos occasione inquisitionis vobis commissæ contra hæreticam pravitatem superfluos scriptores aliosque familiares habetis pro vestræ libito voluntatis et graves exactiones fiunt a conversis ab eadem ad fidem et converti volentibus pravitate, ad infamiam apostolicæ Sedis et scandalum plurimorum, præsentium vobis auctoritate præcipiendo mandamus quatinus scriptorum et aliorum familiarium multitudinem onerosam ad necessarium numerum protinus reducentes, a gravibus exactionibus per quas infamia potest et scandalum generari, vos et familiam vestram taliter compescatis quod honestatis vestrw titulus conservetur illæsus, et nos discretionis vestræ prudentiam merito commendare possumus.
    Datum Lugduni, secundo idus maii, pontificatus nostri anno sexto.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146142 (aposcripta-6074), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146142 (mise à jour : 26/07/2019).