« aposcripta-5761 »


Général

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    in festo dedicationis basilice Beati Petri

  •  
    1295/11/18

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    Bonifacio VIII, avendo revocato la lettera con cui il 30 ottobre 1294 Celestino V aveva dato mandato ai i vescovi di Augusta e Frisinga e all’abate di Wilten di procedere all’assoluzione dalla scomunica di Mainardo, duca di Carinzia e conte del Tirolo, e avendo rimesso invece in vigore i processi e le sanzioni stabilite a suo tempo da Nicolò IV, rinnova la scomunica contro di lui, che occupa i beni e dei diritti del vescovo e della Chiesa di Trento, citandolo a presentarsi entro la prossima festa di San Mattia [25 febbraio 1296].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 47, ep. CLI, fol. 203-204.

  •  
    Ici reprise d’Emanuele Curzel, Documenti papali per la storia trentina (fino al 1341), Bologne, 2004 (Annali dell’Istituto storico italo-germanico. Fonti ; 1), n. 85, p. 168-172, d’après R.

  •  
    Partielle : Ferdinand Kaltenbrunner, Actenstücke zur Geschichte des Deutsches Reiches unter den Königen Rudolf I. und Albrecht I. (Mittheilungen aus dem Vaticanischen Archive, 1), Wien 1889, n. 467.

  •  
    Antoine Thomas, Maurice Faucon, Georges Digard, Robert Fawtier, Les Registres de Boniface VIII (1294-1303) (Bibliothèque des Écoles Françaises d’Athènes et de Rome), Paris 1884-1939, n. 846 [en ligne].

  •  

    Ad perpetuam rei memoriam.
    Dudum per felicis recordationis Nicolaum papam IIIItum, predecessorem nostrum, vel eius auctoritate, contra nobilem virum Meynardum, olim ducem Karinthie et comitem Tyrolensem, occupatorem bonorum et iurium episcopi et ecclesie Tridentine, suis exigentibus culpis, contumaciis, excessibus et offensis, diversi habiti sunt processus excomunicationum, interdicti et privationum sententias ac spirituales et temporales penas et alia continentes, prout in apostolicis litteris, documentis publicis aliisque processibus super hoc habitis plenius continetur. Postmodum vero, sicut accepimus, dilectus filius frater Petrus de Murrone, olim Celestinus papa V, antecessor noster, dum apostolatus presideret officio, cui denique sponte cessit, gravitatem tanti negotii eta quam premissab deliberationem requirebant et diligentiam non attendens, venerabilibus fratribus Augustensi et Frisingensi episcopis ac .. dilecto filio abbati monasterii Wiltinensis, Brixinensis diocesis, suas pro dicto nobili direxit, prout accepimus, litteras sub hac forma:
    « Celestinus episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus .. Augustensi et .. Frisingensi episcopis ac dilecto filio .. abbati monasterii Wiltinensis, Brixinensis diocesis, salutem et cetera.
    Sua nobis nobilis vir Meynardus, dux Karinthie, petitione monstravit quod ipse, ad quem advocatio ecclesie Tridentine pertinet ab antiquo, verisimiliter dubitans ne per venerabilem fratrem nostrum fratrem Phylippum episcopum Tridentinum, qui rancorem et hodium sine culpa sua conceperat contra eum, occasione quorundam munitionum seu fortelliciarum predicte ecclesie iuxta terram eiusdem ducis consistentium, sibi nocumentum aliquod inferretur, ut evitare posset periculum sibi exinde imminens fecit per suos servientes predictas munitiones seu fortellicias custodiri. Et licet idem dux prefato episcopo se paratum obtulerit, tamquam diligentem advocatum ipsius ecclesie, fructus et proventus non solum earundem munitionum et fortelliciarum, verum etiam aliorum ad suam episcopalem Sedem spectantium sibi facere ministrari, dictus tamen episcopus, illos recipere vilipendens set suggerens felicis recordationis Nicolao pape IIIIto, predecessori nostro, quod idem dux prefatas munitiones seu fortellicias et quedam alia bona ipsius ecclesie contra iusticiam occuparat et detinebat taliter occupata, per dictum predecessorem ac quosdam delegatos et subdelegatos iudices, quos optinuit super hoc per eiusdem predecessoris litteras deputari, adversus dictum ducem eiusque filios et posteros atque vasallos et terram, nec non et eorundem ducis et filiorum ac posterorum, fautores, vasallos et terras ad excomunicationis et interdicti sententias et alias etiam spiritualiter et temporaliter occasione huiusmodi procuravit procedi. Quare dictus dux nobis humiliter supplicavit ut, cum ipse paratus sit nostris et ecclesie humiliter parere mandatis, dummodo ei super hoc caveatur quod ab eodem episcopo vel suis non inferatur per dictas munitiones et fortellicias nocumentum, providere in hac parte sibi circa relaxationem huiusmodi sententiarum et processuum spiritualium et temporalium salubriter paterna diligentia curaremus.
    Nos igitur, intendentes huiusmodi supplicationibus dicti ducis sic annuere, quod per hoc ius predictorum episcopi et ecclesie non ledatur, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus vos vel duo aut unus vestrum, a predicto duce super premissis debita, iuxta vestrum arbitrium, satisfacione impensa et a prelibato episcopo quod eidem duci per predictas munitiones seu fortellicias non inferat aliquam molestiam seu gravamen, sufficienti et ydonea prestita cautione, vel, si forsan idem episcopus noluerit aut neglexerit huiusmodi cautionem prestare, vos a predicto duce quod super predictis prefatam satisfactionem prestabit, postquam dictus episcopus ei, ut premissum est, sufficienter cavebit ydonea cautione recepta, huiusmodi excomunicationis et interdicti sententias et quoslibet alios processus spirituales et temporales adversus ducem, vasallos, terram, filios et posteros eius ac fautores predictos per eosdem predecessorem et delegatos seu subdelegatos vel quoscumque alios eiusdem predecessoris auctoritate occasione huiusmodi habitos sine difficultate qualibet auctoritate presentium relaxetis, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo. Volumus autem quod a data presentium hec nostra presens commissio perpetuitatem perinde recipiat et robur obtineat firmitatis ac si per citationem vel alium actum seu modum perpetuatac legitimum extitisset.
    Datum Aquile, II kalendas octubris, pontificatus nostri anno primo ».
    Quarum auctoritate litterarum iidem episcopi et abbas vel eorum aliqui seu aliquis aut subdelegatus seu subdelegati ab eis aliquibus vel aliquo eorundem, ipsum Meinardum ac filios, posteros, vasallos, fautores et terras eiusdem ab huiusmodi processibus et excomunicationum sententiis aliisque penis absolvere ac interdicti et privationum contra eos latas relaxare sententias et alias procedere, ut dicitur, presumpserunt, in eorundem episcopi et ecclesie Tridentine preiudicium non modicum et gravamen.
    Licet autem omnia privilegia et litteras gratiosas que super quibusdam graciis vel gratiosis concessionibus de quibuscumque iuribus, rebus vel bonis quomodolibet processissent, seu que per quoscumque obtenta fuissent ab eodem antecessore, que per nos revocata non fuerant et penitus anullata, quantum ad omnem effectum eorum sub certa forma de fratrum nostrorum assensu et consilio suspendentes, districte per litteras nostras infra certos terminos conspectui nostro et prefate Sedis peremptorie mandaverimus assignari et ad nostram et predicte Sedis deduci notitiam apostolice discussionis examen, iuxto iudicio subitura, nos tamen, attendentes dictarum litterarum seriem, preiudicia atque dampna que predictorum occasione dictis episcopo et ecclesie Tridentine provenire possent, et iam forsitan provenerunt, predictorum terminorum assignatione nequaquam obstante sive iam advenerint sive non, litteras ipsas antecessoris eiusdem omnesque absolutiones, relaxationes et quoscumque processus a predictis executoribus seu iudicibus eorum aliquibus vel aliquo seu subdelegatis ab eis aliquibus vel aliquo eorundem auctoritate litterarum huiusmodi subsecutos, sententias quoque sive penas spirituales vel temporales impositas vel prolatas seu que emanaverint ab eis aliquibus vel aliquo eorundem, quorumcumque tenorum existant et quicquid ex eis vel ipsorum occasione vel causa secutum extitit vel in posterum sequi posset, omnia insuper privilegia, indulgentias et litteras dicti antecessoris gratias continentes et quicquid gratiosum verbo vel litteris ab ipso antecessore processit in favorem dicti Meinardi, filiorum, posterorum, vassallorum, fautorum et adiutorum ipsius in derogationem vel immutationem processuum, excomunicationum, interdicti, privationum sententiarum, spiritualium et temporalium penarum, habitorum, illatorum seu factorum per prefatum Nicolaum predecessorem nostrum aut auctoritate ipsius, contingentia supradictos processus habitos, sentencias et penas et alia per memoratum Nicolaum predecessorem nostrum aut auctoritate ipsius factos, habitos vel illatos, et quicquid ex eis secutum est vel in posterum sequi contingat dicti antecessoris processibus, actibus et concessionibus in lancem provide considerationis adductis, ex rationabilibus causis moti, omnino revocavimus, cassavimus, anullavimus et irritavimus et revocata, cassa, nulla et irrita nuntiavimus et decrevimus nullius firmitatis existere vel momenti, et memoratum Meinardum ac filios, posteros, vassallos et terras ipsius ceterasque personas, que per aliquod comunionis vel participationis genus in prelibati predecessoris Nicolai publice vel oculte penas, sententias, privationes vel processus aliquos incurrissent pro predictis vel eorum occasione, in pristinum statum, conditionem et vinculum quo ad omnem effectum sententiarum, penarum et processuum predictorum Nicolai predecessoris aut eius auctoritate habitorum seu factorum vel illatorum, apostolica auctoritate reduximus in quo erant antequam a dicto antecessore Celestino super hiis vel ea contingentibus dicte littere vel alique alie emanassent.
    Statuimus quoque ut omnes processus, sententie, privationes, confiscationes, spirituales et temporales pene, facti, habiti seu prolati per Nicolaum predecessorem predictum vel eius auctoritate et omnia que continentur in eis seu in litteris apostolicis vel aliis seu quibuscumque documentis, omnem suum effectum et vigorem haberent quem habebant vel habere poterant antequam antecessor noster Celestinus predictus dictas litteras concessisset, et volentes ac nichilominus decernentes ut huiusmodi revocatio, cassatio, anullatio, irritatio, vacuatio, reductio, statutum ac decretum nostra ex nostra auctoritate robur susciperet perpetue firmitatis et vires plenissime notionis, universis archiepiscopis et episcopis ac aliis ecclesiarum prelatis, ad quos super hoc nostre littere pervenirent, in virtute obedientie districte precepimus ut revocationem, cassationem, anullationem, irritationem, vacuationem, reductionem, statutum ac decretum nostra predicta in suis cathedralibus et aliis ecclesiiis sive locis de quibus expedire viderent, per se vel alium aut alios, sollempniter publicent et facerent publicari diebus dominicis et festivis.
    Nos igitur dicti Maynardi excessuum, culparum et iniuriarum, dampnorum, occupationum enormitatem ac diuturnitatem contra dictos episcopum et ecclesiam Tridentinam, nec non irreverentiam et contemptum ad Sedem predictam transired sub dissimulatione ulterius non valentes, quin manus nostras contra ipsum ad fortia extendamus nostros aggravando processus, presertim cum ex premissis et aliis actibus seu excessibus Maynardi predicti propter contempum clavium diuturnum non levibus coniecturis ac presumptionibus de hereseos crimine reddat non immerito se suspectum, tanto tempore in excomunicatione perdurans, claves ecclesie vilipendens ac interdictum in terris quas tenet positum per dictam Sedem aut eius auctoritate temere non servando et compellens alios non servare ipsum, hac presentium multitudine copiosa monemus, sibi districtius iniungentes, ut infra festum beati Mathie apostoli proximoe venturum, quod sibi pro peremptorio termino assignamus, personaliter aut per procuratorem ydoneum cum pleno et sufficienti mandato compareat coram nobis, super premissis omnibus et singulis pariturus nostris et dicte Sedis mandatis et beneplacita impleturus suamque, si poterit, super suspicione huiusmodi innocentiam purgaturus, alioquin contra ipsum, filios, adiutores, fautores et sequaces ipsius spiritualiter et temporaliter, prout expedire videbimus, procedemus, aperte predicentes eidem quod pretextu dilationis et termini prefixionis huiusmodi non intendimus prefatis vel aliis processibus contra eum ac filios, posteros, vasallos, adiutores, fautores et terras ipsius habitis derogare vel eos mutare in aliquo nec etiam differre vel astinere proponimus, quin, et pendentibus dilatione et termini prefixione predictis, tam ex preteritis ipsius Meinardi contumaciis, excessibus et offensis quam ex futuris, si quos eum committere fortasse contigerit, contra ipsum, filios, posteros, vasallos, adiutores, fautores et terras ipsius spiritualiter et temporaliter, prout et quando nobis videbitur, procedemus.
    Ut autem huiusmodi noster processus ad communem omnium notitiam deducatur, cartas sive membranas processum continentes eundem in presentis ecclesie beati Petri principis apostolorum de Urbe appendi vel affigi ostiis sive superliminaribus faciemus, que processum ipsum suo quasi sonoro preconio et patulo inditio publicabunt, ita quod dictus Mainardus, filii, adiutores eta fautores ipsius et alii, quos processus ipse contigit, nullam postea possint excusatione pretendere quod ad eos talis processus non pervenerit, vel quod ignorarint eundem, cum non sit verisimile remanere quo ad ipsos incognitum vel occultum quod tam patenter omnibus publicatur.
    Actum Rome, in basilica Beati Petri predicta, in festo dedicationis eiusdem.

  •  
    (a) et dans l'interligne.
  •  
    (b) p(re)missa(m) avec signe d'abréviation R.
  •  
    (c) Sic R pour perpetrata.
  •  
    (d) trasire R, sans signe d'abréviation.
  •  
    (e) proxime Kaltenbrunner.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 144951 (aposcripta-5761), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/144951 (mise à jour : 31/01/2021).