« aposcripta-4899 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Abbaye du Val-Saint-Bernard

  •  
    XI kal. aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo

  •  
    1239/03/22


  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Original] Original : perdu. Il est mentionné dans l'Inventaire de 1625, charte n° 463
  •  
    [Cartulaire] Copie dans le Cartulaire de l'abbaye du XVIIe siècle, p. 254, n° 195

  •  
    Andrée Despy-Meyer, « Les chartes anciennes et les débuts de l'abbaye du Val-Saint-Bernard à Diest (1235-1300) », Bulletin de la Commission royale d'histoire. Académie royale de Belgique, 130, 1964, p. 111-185, aux p. ??? [en ligne].

  •  
    Le pape Grégoire IX prend sous la protection pontificale les religieuses du Val-Saint-Bernard et leurs biens de Diest, Lubbeek, Neerheylissem et Webbekom.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatisse ac conventui monasteriia Vallis Sancti Bernardi, Cisterciensis ordinis, Leodiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Christo filie, vestris justis precibus inclinati, personas vestras et monasteriumb Vallis Sancti Bernardi, in quo divino vacatis obsequio, cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus ; specialiter autem terras quas habetis in allodio de Diest, in Lubbeeck, in Helincenis et in Webbecum, necnon prata, nemora, possessiones, silvas et alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos predicto monasterio aucthori-tate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, XI kal. aprilis, pontificatus nostri anno tertio decimo.

  •  
    (a) Ces deux mots sont inversés
  •  
    (b) Ces deux mots sont inversés

  •  
    n.c.
  •  
    n.c.

  •  
    Gandini Léo

Informations

Acte

ens1 etudiant (ENS Lyon), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 142011 (aposcripta-4899), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/142011 (mise à jour : 19/11/2020).