« actes-philippe3-154 »


Général

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    1279, 13 août

  •  
    1279/08/13

  •  
    Paris

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Philippe III ordonne au gouverneur de Navarre de verser aux habitants de Pampelune 12000 l.t. en compensation des dommages occasionnés par l’armée royale.

  •  

    Pro emenda dampnorum datorum hominibus Pampilone propter guerram.

    <Philippus>, Dei gratia Francie rex, dilecto suo gubernatori Navarre, salutem et dilectionem. Cum nos pro emenda dampnorum datorum hominibus Pampilonensibus in guerris exercitus nostri donaverimus eis duodecim millia librarum turonensium eis solvendis prout inferius continetur, mandamus vobis quatinus litteras quitationis emende dictorum dampnorum a viginti juratis Burgi pampilonensis et Populatione ejusdem loci recipiatis, et dicta quitatione habita, solvatis et tradatis ipsis VI.m milia libras turonensium, et ab instanti festo beati Michaelis in annum mille et quingentas libras turonensium, ex tunc quolibet anno in festo beati Michaelis mille et quingentas libras, quousque de predicta totali summa duodecim milium librarum eis fuerit integre satisfactum. Volumus tamen quod de solutione dictarum sex milium librarum turonensium pro nobis retineatis centum libras turonensium, quas eis tradi fecimus Parisius apud Templum. Actum Parisius dominica ante festum Assumptionis beate Marie Virginis, anno Domini millesimo CC.o LXXmo. nono.


  •  
    n.c.
  •  
    ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 23 a.
  •  
    ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 107-108, acte n° 154

  •  
    2007-11-15 00:00:00

  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Acte

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14927 (actes-philippe3-154), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/actes-philippe3/notice/14927 (mise à jour : 22/12/2017).