« actes-philippe3-144 »


Général

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    Non datable

  •  
    n.c.

  •  
    Saint-Germain-en-Laye

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Philippe III mande au gouverneur de Navarre de maintenir l’abbé et le couvent de Saint-Sauveur de Leire dans leurs droits et possessions.

  •  

    Pro abbate et conventu Sancti Salvatoris Legerensis.

    <Philippus>, Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Cum nobis datum sit intelligi, quod religiosi viri frater Raymundus, abbas monasterii Sancti Salvatoris Legerensis, et suus conventus, Cisterciensis ordinis, erant in possessione dicti monasterii, possessionum, rerum et jurium ad illud spectantium tempore quo regimen Navarre, in quo est idem monasterium constitutum, ad manum nostram venit, mandamus vobis quatinus, si ita est, eosdem abbatem et conventum permitatis et manuteneatis, prout ad vos pertinuerit, in possessione predictorum, et a molestatione ipsorum super quinque milibus aureorum, quos nigri monachi, qui dictum monasterium ante ipsos tenuerunt, Henrrico, quondam regi Navarre, promisisse dicuntur, desistatis penitus, donec aliud a nobis receperitis in mandatis, ipsosque abbatem et conventum ab injuriis et violenciis et gravaminibus indebitis defendatis justicia mediante. Datum apud Sanctum Germanum in Laya die lune post festum beati Dionisii.


  •  
    n.c.
  •  
    ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 21 d.
  •  
    ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 101, acte n° 144

  •  
    2007-11-15 00:00:00

  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Acte

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14917 (actes-philippe3-144), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/actes-philippe3/notice/14917 (mise à jour : 22/12/2017).