« actes-philippe3-131 »


Général

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    1278, 3 août

  •  
    1278/08/03

  •  
    Le Vaudreuil

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Philippe III mande au gouverneur de Navarre de payer les legs prévus dans le testament de Thibaut de Navarre et qui n’auraient pas été versés aux Dominicains d’Estella, de Pampelune, de Tafalla et de Baiona avant que le royaume de Navarre n’entre dans la garde du roi. Quant aux prétentions du comte de Champagne actuel et de sa femme sur les dettes et les biens meubles qu’ils revendiquent pour eux mais qui doivent servir à financer les legs prévus par Thibaud II, qu’elles soient satisfaites, à condition que les dits legs aient été réglés.

  •  

    Pro Fratribus predicatoribus de Stella.

    <Philippus>, Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Sicut datum est nobis intelligi, recordationis inclite Theobaldus, quondam rex Navarre, hominibus ipsius regni de tributo ab eis regi Navarre in festo beati Michaelis consueto prestari medietatem unius anni vel quartam partem duorum annorum in suo testamento relaxari precepit. Insuper in eodem testamento mandavit dari Fratribus predicatoribus de Stella ducenta kaficia trictici apud villam Tortam, in quatuor annis quolibet anno quinquaginta, et centum quoquas vini in cellario de Stella in quatuor annis, quolibet anno viginti et quinque ; item Fratribus predicatoribus de Pampilona .Ij.c kaficia tritici apud Taphalliam in quatuor annis, quolibet anno quinquaginta, et centum quoquas vini in cellario de Oleto in quatuor annis, quolibet anno viginti et quinque; item Fratribus predicatoribus de Baiona quinquaginta kaficia tritici in orreo Pampilone; de quibus omnibus preteriti sunt termini antequam regnum Navarre ad nostram custodiam deveniret, sicque comes Campanie qui nunc est et uxor sua, regina Navarre, de premisso respondere tenentur; propter quod vobis mandamus quatinus, si qua bona sunt in Navarra, que ad ipsos pertinere noscantur, vos de bonis ipsis satisfieri faciatis legatariis antedictis, quemadmodum secundum foros et consuetudines regni Navarre idipsum fieri racio postulabit, vos ignorare nolentes quod in debitis et aliis mobilibus dictorum comitis et regine pertinentibus ad eosdem de tempore antequam regnum perveniret ad nostram custodiam, quominus ipsis plenarie satisfiat. Nolumus per vos aliquod indebitum obstaculum interponi, previso tamen quod prius satisfiat de legatis superius memoratis. Datum apud Vallemredolii in festo inuentionis beati Stephani.


  •  
    n.c.
  •  
    ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 20 a.
  •  
    ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 93-94, acte n° 131

  •  
    2007-11-15 00:00:00

  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Acte

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14904 (actes-philippe3-131), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/actes-philippe3/notice/14904 (mise à jour : 22/12/2017).