« actes-philippe3-125 »


Général

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    1278, 24 septembre

  •  
    1278/09/24

  •  
    Verneuil

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Suite à une supplique des procureurs de la ville de Saint-Jean-Pied-de-Port, Philippe III mande au gouverneur de Navarre de conserver à cette ville ses privilèges, usages et franchises.

  •  

    Gubernatori pro villa Sancti Johannis de Pede Portus.

    <Philippus>, Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Ad suplicationem procuratorum ville Sancti Johannis de Pede Portus, mandamus vobis quatinus homines dicte ville in jure suo manuteneatis, et eisdem privilegia, libertates et consuetudines suas aprobatas teneatis, et servetis illesas, nec contra indebite veniatis, nec sustineatis quod singularis persona dicte ville pignoretur aut marquetur in potestate vestra pro debitis alienis, nisi ad hoc fuerit specialiter obligata, significamus etiam vobis quod placet nobis et volumus quod nundine quas olim constituit rex Theobaldus junior in villa predicta pro suo commodo et dicte ville, que dissuete sunt propter guerras, restituantur ut prius et ibi teneantur secundum tenorem litterarum dicti regis super hoc confectarum, si commoditati et paci regni Navarre videritis expedire. Ceterum intimarunt nobis predicti procuratores, quod olim rex Navarre ad opus clausure dicte ville, que est in introitu portus Roscidevallis et in fronteria trium regnorum, volens facere guerram specialem, dedit et concessit hominibus dicte ville quadraginta libras morlanes pro auxilio dicte clausure per ipsos faciende, quolibet anno habendas donec propria clausura esset perfecta ; quas quadraginta libras predecessor vester gubernator Navarre per biennium dicitur exoluisse. Et cum ipsi velint procedere in dicta clausura sicut dicunt, mandamus vobis quatinus, si commoditati et securitati dicte ville et regni Navarre videritis expedire, proviso etiam quod ipsi ponant de suo in dicta clausura portionem quam ad ipsos videritis debere pertinere, dictas quadraginta libras sibi persolvatis, precipientes vobis ut terras incultas, quas habere dicitur Johanna, regina Navarre, prope villam Sancti Johannis, tradatis colendas, prout commoditati ipsius regine videbitis expedire. Super eo vero quod quidam mercator ejusdem loci dicunt se vendisse pannos et alia mercimonia quibusdam hominibus tunc morantibus in Navarreria, quorum bona detinetis post propter suum fore factum, faciatis ipsis mercatoribus petentibus dicta debita sua, a vobis sibi reddi secundum foros et consuetudines regni Navarre quod justitia suadebit. Datum apud Vernolium sabato post festum beate Mathei apostoli.


  •  
    n.c.
  •  
    ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 19 a.
  •  
    ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 88-89, acte n° 125

  •  
    2007-11-15 00:00:00

  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Acte

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14898 (actes-philippe3-125), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/actes-philippe3/notice/14898 (mise à jour : 22/12/2017).