« actes-philippe3-115 »


Général

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    1277, juillet

  •  
    1277/07

  •  
    Fontainebleau

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Philippe III, par lettres patentes, assigne 3000 l. t. à Fernando Perez Ponce à percevoir au Temple à Paris.

  •  

    Pro Ferrando Petri Poncii.

    <Philippus>, Dei gratia Francie rex, universis presentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus quod nos dilecto et fideli nostro Ferrando Petri Poncii, militi, dedimus tria milia librarum turonis percipienda de nostro singulis annis tribus compotis nostris, in domo Templi Parisius, scilicet in quolibet compoto mille libras turonis quamdiu nostre placuerit voluntati. De quibus homagium lingium nobis fecit contra omnes homines qui possunt vivere vel mori, nepotibus nostris, filiis Blanche sororis nostre, susceptis a clare memorie Ferrando, regis Castelle primogenito, et herede dumtaxat exceptis. Et pro ipsis tribus milibus librarum turonensium tenetur et promisit dictus Ferrandus servire nobis ubicumque voluerimus per quadraginta dies in unoquoque anno infra sex septimanas, postquam super hoc ex parte nostra fuerit requisitus, cum sexaginta militibus ad sumptus suos proprios et expensas ; et finitis ipsis quadraginta diebus, tenetur servire nobis successive aut ex intervallo ubi, quando et quotiens voluerimus, ad illum numerum militum quem habere poterit, et tunc tenemur eidem dare singulis diebus quibus nobis serviet, post lapsum dictorum quadraginta dierum terminum pro persona et hospicio ipsius, vigintiquinque solidos turonensium. Et pro quolibet milite, quem secum in nostro servicio tunc habebit, VIj. solidos et sex denarios turonensium, sine restauro equorum. In cuius rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Fontembliaudi, anno Domini .M.o CC.o LXX.o VIj.o mense julio.


  •  
    n.c.
  •  
    ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 17 b.
  •  
    ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 81, acte n° 115

  •  
    2007-11-15 00:00:00

  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Acte

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14888 (actes-philippe3-115), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/actes-philippe3/notice/14888 (mise à jour : 22/12/2017).