« actes-philippe3-67 »


Général

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    1278, 17 février

  •  
    1278/02/17

  •  
    Paris

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Philippe III donne au gouverneur de Navarre ses instructions sur les gages des Castillans et sur les dommages causés par la guerre de Navarre.

  •  

    Pro gubernatore regni Navarre nuncio suo.

    <Philippus>, Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Scire vos volumus quod placet nobis gagia non subtrahi castellanis litteras habentibus a nobis pro gagiis habendis, donec aliud a nobis specialiter receperitis in mandatis ; processu vero temporis hoc ipsum secundum quod expedire videritis per litteras vestras nobis ad memoriam reducere poteritis ; super eo vero quod nobis significastis quod Castellani predaverunt et adhuc predent quandoque de bestiis regni Navarre, habuimus in consilio quod vos in regno Navarre capiatis de bonis ortellanorum de quibus, sicut nobis suggeritis, in regno Navarre satis poteritis inuenire de terris, quas excolere satagunt Castellani, aquisitis a defuncto Ferrendo primogenito regis Castelle, placet nobis quod inpediatis quod terre predicte per castellanos non excolantur ; et quia in litteris vestris continebatur, quod rex Castelle miserat vobis litteras super captione rerum castellanorum arestatarum in Navarra et vos ei similiter curialiter scripseratis de rebus Navarrorum predatis a Castellanis et responsionem expectabatis ipsius vos, responsionem quam habueritis nobis significare curetis. Datum Parisius die jovis ante festum cathedre Sancti Petri.


  •  
    n.c.
  •  
    ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 10 a.
  •  
    ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 48-49, acte n° 67

  •  
    2007-11-15 00:00:00

  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Acte

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14840 (actes-philippe3-67), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/actes-philippe3/notice/14840 (mise à jour : 22/12/2017).