« actes-philippe3-8 »


Général

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    1277, 8 août

  •  
    1277/08/08

  •  
    París

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Philippe III transmet à Humbert de Beaujeu, seigneur de Montpensier, connétable de France, son cousin, et à Eustache de Beaumarchais, gouverneur de Navarre, sub sigillo nostro cum presentibus interclusas, une supplique de Roy Periz, chevalier, fils de Pedro Sanchez, et leur enjoint d’en prendre connaissance et d’agir au mieux, pensatis meritis supplicantis.

  •  

    Pro Roy Periz filio Petri Sancii, milite.

    <Philippus>, Dei gratia Francie rex, dilectis et fidelibus suis, Hymberto de Bello Joco, domino Montis Pancerii, conestabulario Francie, consanguineo suo, et Eustachio de Bello Marchesio gubernatori regni Navarre, salutem et dilectionem. Mittimus vobis suplicationes Roy Peres, militis, filii Petri Sancii, nobis factas, sub sigillo nostro cum presentibus interclusas. Mandantes vobis quatinus easdem suplicationes pro ut ad bonum statum regni Navarre pertinere noveritis, ac pariter regine Johanne commoditatem respicere, pansatis meritis suplicantis, faciatis quod videritis faciendum. Datum Parisius die dominica ante festum beati Laurencii.

    Sequitur suplicatio ipsius ad dominum regem.

    Illustrisimo domino ac ortodoxe fidei presidio singulari inter principes orbis terre, domino Philipo, Dei gratia Francorum regi. Roy Periz, miles et filius dompni Petri Sancii, filii ejusdem domini Sancii regis Navarre, ac vasallus domine Johanne regine Navarre, flexis genibus, osculamen manuum ymo pedum vestre regie magestati. Tenore presentium patefiat quod cum ego tenuerim castrum quod nominatur Ataun, per spatium magni temporis per manum domini Theobaldi, regis Navarre, patris domini Herrici, qui in anno preterito ab hoc seculo transmigravit, et in eodem feci expensas in operando duo palacia nova et in custodiendo eciam dictum castrum ut securius sine infamia mea suo tempore regine redderem memorate, que quidem expense ascendunt. LX. librarum turonensium quantitatem ; quapropter vestre regie magestati suplico reverenter quatinus de expensis in castri reparatione positis et de dampnis pro eo quod castrum predictum in Castella situm est per. III. leucas, et ideo me oportebat inde majus dampnum sustinere, pro fidelitate et constancia justicie plenam satisfactionem michi facere magestas regia vestra velit, et si placet, etiam meam cavalleriam plus solito augmentare dignemini ad hoc ut bonum et integrum servicium regie magestati facere valeam et eam in certo loco eciam assignetis cum paratus sim vobis, sicut Navarre regibus obedire premissa facti narratione pro ut ex alia parte scribitur conestabulario Francie et gubernatori regni Navarre si mandabatur.Unde mandamus vobis quatinus de premissis requisitionem pro ut ad bonum statum regni Navarre pertinere noveritis, ac pariter regine Johanne commoditatem respicere, pansatis etiam meritis suplicantis faciatis quod videritis faciendum.


  •  
    n.c.
  •  
    ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 2 a.
  •  
    ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 7-8, acte n° 8

  •  
    2007-11-15 00:00:00

  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Acte

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14781 (actes-philippe3-8), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/actes-philippe3/notice/14781 (mise à jour : 22/12/2017).